Page images
PDF
EPUB

exemplo se ipsum explanet orator. Eximi iubet, inquit, non diem ex mense, sed ex anno unum, dimidiatùmque mensem, hoc modo, ut quo die, verbi causa, esse oporteret idus Ianuarias, eo die Kalendas Martias proscriberet. Quis non intelligit, Romano more unum, ac dimidiatum mensem a Tullio dici, quo certe more varia, et inaequalis dierum summa prodibat? Cur, si dicis XLV. Verres exemerat, breviorem anni mensem Cicero in explanando delegit Februarium, eumque cum Ianuarii parte coniunxit? Mendum hic esse iam censuit Pontedera Epist. XXXV. p. 322. ex eo profectum, quod vulgo anni Romani ante Iulianam emendationem ratio ignoraretur, unde alia multa veterum scriptis inlata menda cognoscimus. Diebus enim XXVIII. ex Kalendario Iuliano Februario attributis, in exemplo Tulliano dies XLV. eximuntur. At diebus XXIV. mensis tum ille constabat, ut vir doctissi-. mus egregie iam inde a p. 319. demonstraverat. Ne autem mirum cuiquam sit, eos ipsos qui IV. a Caesare additos Februario dies numerarunt, duos ab eodem Ianuario tributos numerasse (si enim numerassent, dies exsisterent XLVII.) observandum est, Macrobium ipsum I. Saturn. 14. ubi dies aliis mensibus a Caesare adiectos recenset, Februarium iam antea XXVIII. fuisse diebus praeditum existimasse. Sed, ait, neque mensi Februario addidit diem, ne deúm inferiorum religio inmutaretur. Censorinus etiam de D. N. cap. XX. vetustissima duorum mensium adiectione commemorata, factique sunt, inquit, dies LVII. et ex his duo menses, Ianuarius undetriginta dierum, Februarius duodetriginta. Horum sententiam Tullianus, ut nunc legitur, confirmat locus: sed, ubi mendum lateat, Pontedera non vidit, et şana emendando corrupit.

XI. Quum enim aliis de causis gravissimis, et ex ipsius Tullii apertissimis testimoniis dies Februarii XXIV. constituisset, atque inde, retractis ad Idus Ianuarias Kalendis Martiis dies XLI. demi cognosset, emendavit, quincto idus Ianuarias. Primo non mihi adridet admodum ista Latinitas, quo die esse oporteret V. idus Ian. sed Tullium dicturum fuisse arbitror, quem diem esse oporteret quinctum idus Ian. vel, quo die e. o. ante diem V. id. Ian. Locutio autem in omnibus libris extans optima est, ut III. Philipp. 1. quod si aut Kalendae Ianua→ riae fuissent eo die. Deinde tam in re, quam in exemplo, necessarium esse numerum dierum XLV. vir summus perperam existimavit. Denique multo fit concinnius exemplum, quo idus, et Kalendas pro terminis adsu(Miscell. Vol, II, P., I. 1823.)

5

mantur. Si autem dies XLV. exempti fuerant; quando nulli erant menses, ex quorum idibus, et Kalendis hic numerus conficeretur, praesto erant nihilominus dies XLVI. et ab idibus Februariis ad Kalendas Apriles dies XLIII. quibus annis mensis non addebatur interkalarius. At mi-nus temere ipsius Pontederae rationibus, et universo loco consulitur, si mecum emendes infra, interkalarium XLII. dies longum. Convenit hoc numero dierum irter binos ludos intercedentium, qui casu totidem fuerunt: convenit adlato illi exemplo, in quo unus tantum dies ad eumdem numerum explendum deest, ut consulto ii menses fuerint ad exemplum, explanationemque delecti.

XII. Sed ipsius Tullii auctoritas opponetur, atque a nobis postulabitur, quomodo ea, quae diximus, cum his ibidem positis a Tullio verbis componamus. Herodotus, quum Roma revertitur, diebus, ut ipse putabat, XV. ante comitia, offendit eum mensem comitialem, comitiis iam abhinc XXX. diebus habitis. Facile pro XV. substitui posset XII. eadem ratione, qua' in reliquis usi sumus. Verum non est necesse. Nam liuius initio capitis 52. sic habemus: Cephaloedi mensis (non dies) est certus, quo mense Sacerdotem maximum creari oporteat. Tum proxime: dies is erat legitimus comitiis habendis, h. e. dies mensis illius comitialis primus. Si ergo quolibet illius mensis die fieri comitia poterant, quae primo facta sunt die, id est, legitimo, sed non necessario: quis miretur, Herodotum existimasse, non ipso mensis comitialis initio, sed post triduum saltem futura comitia? an sic existimabat sero futura, quum vel ad finem meusis fieri possent, et XII. dies, antequam ea fieri liceret, ipse tamen advenerit? Praeterea egregie auctus a Lambino fuit hic locus, dum ita edidit, offendit eum mensem, qui consequitur mensem comitialem. Deesse aliquid iam senserat Nannius, suoque codice opem nullam ferente, de coniectura fuisse addiderat. Nunc Librariorum manifesta est aberratio propter bis positum mensem: elegans autem, atque integra lectio id praestat, quod oportet, ut Herodotus haud ipso comitiali mense redierit, et ut minus XXX. diebus mensis ille constare potuerit.

XIII. At enim a Grutero, a Graevio, a Lallemando, ab Harlesio adiectio Lambiniana reiicitur. Quid ita? quia sine admonitione invecta est. Male omnino factum: nimium parcus verborum Lambinus fuit. Quid enim erat negotii, duobus verbis admonere? Verumtamen ad cap. 2. ille monuerat, se multa emendasse vetustissimi Fabriciani codicis beneficio: deinde alia multa item tacite inde re

stituerat,' quae item repudiasset Gruterus, nisi a Metelli codice confirmari vidisset. Fabriciano igitur numquam integriori licebit esse? Atqui nonnullis tamen locis Fabriciani codicis testimonii singillatim Lambinus exprompsit. Sic lubuit: saepius autem piguit idem facere: neque tanta eo seculo diligentia postulabatur. Quodsi emendationes illae tacitae optimo codici tribuendae non erant, quorsum illa non circumscripta professio? Sunt vero plane omnes egregiae: haec denique notas habet veritatis insignes. Quibus certe notis est factum, ut eam illi ipsi, qui Lambinianam recensionem omnem ad margines amandarunt, illius repetitores, aut potius inimici retinerent: deinde ut ex Gruterianis editionibus, quibus insederat, invito Grutero, quum repetitio Lambiniana fundus earum fuerit, eamdem servarint Iac. Gronovius, et is, qui fuit diligentior, Ernestus: quum hic quidem Graevianum ante oculos iudicium haberet. Quae itaque requirit locus, quae plane Tulliana sunt, quae ab optimo codice profecta acquum est credere, ea neque repudiare audeo, neque ipsius Lambini coniecturae tribuere: cui qui tribuunt, maiorem homini, quam velit ipse, laudem impertiunt.

XIV. Iam vero, si vetustum errorem Pontedera detexit, quo dies XXVIII. Februario ante Caesaris emendationem tribuebantur, probabilem habemus causam, cur numerus XLV. bis numeri XLII. sedem occupaverit. Nam, quum veteres quidam, atque adeo non indocti, ex Censorini, aut Macrobii disciplina, ab idibus Ianuariis ad Kalendas Martias, uno, ut debet, excluso termino, dies esse XLV. existimaverint, quum praeterea iidem apud Tullium legerint quindecim, et triginta, magnum se fecisse arbitrati sunt, quum ad eam rationem inferiores numeros emendatos nobis prodiderunt. Quod si ludorum intervallo suos dies XLII. reliquissent, suspicionem profecto nostram retardassent. Verum aut illi emendatores ipsi, aut alii postea eos discrepare non debere numeros censuerunt. In summa tam sunt ista connexa, ut facile mendum vel parere, vel adprobare potuerint.

IX.

Commentatio Em. Car. Frid. Wunderlichii Tou μα xagirov in Epigramma Bacchylidis aut Simonidis in Br. Anal. T.I. p. 141. Anth. Palat. T. II. p. 542. *) Edidit Frid. Iacobs.

Huius Commentationis, a Viro doctissimo mihique amicissimo

1

-

ctam esse, docemur — σοφῶν ἀοιδῶν, οἱ τόνδε τρίποδά σφισι μάρτυρα Βακχίων ἀέθλων θήκαντο, quod non poétas esse, sed ipsos χορευτάς existimo. Nam primum ἀοιδοὺς σοφούς cantores peritos significare, negari nequit. Deinde auctores dithyramborum, quibus cantandis chorus aliquis vicerat, ut victores coronatos esse, et tripodem tribus victricis dedicare potuisse, quis putet? quis affirmet? At choragum et chorum coronatos esse omnes norunt. Demosth. in Mid. c. 16. p. 30. τὴν δὲ ἐπινικίων (ἡμέραν) ὑπὲρ αὐτοῦ τότ ̓ ἤδη στεφα νοῦται ὁ νικῶν. — Σφίσι autem ad ὥρας Διονυσιάδας pertinet, quibus tripus dedicatur; quo animadverso concidit, opinor, sententia Schneideri (Animadverss. in Anth. Gr. Vol. I. P. I. p. 251.) qui de festo solemni tempore redeunte ὥρας Διονυσιάδας accepit. Novum quidem, quod ὥραις Διονυσιάσιν haec facta est dedicatio, nec tamen inexplicabile. Dionysia magna, τὰ ἐν ἄστει Διονύσια, ubi victores floribus coronati sunt, verno tempore, mense Martis, celebrabantur (vid. Thucyd. V. 20). Atque veris pulcritudo ad Horas refertur. Adde antiquam Hesiodi fictionem, qui "Εργ. 74. Jove iubente, Pandoram et ab Horis ornatam esse ait: ἀμφὶ δὲ τήν γε Ωραι καλλίκομοι στέφον ἄνθεσιν εἰαρινοῖσιν. Horae igitur festi praesides, victoria laetantes, chorum victorem floribus cingentes, quid multa? victoriae auctores commode poëta fingere potuit *). Sensum autem verborum, πολλάκι ἐθήκαντο, ita constituo:,, Horae et alías saepe laetatae sunt egregio cantu chororum κυκλίων tribus Acamantidis, et iam illos cantores χορευτάς, qui hunc illis tripodem consecrarunt, victoriae insignibus ornarunt"; vel si poësin tibi ad prosam nudam revocare placet, hunc: Et alias chorus tribus Acamantidis excelluit, et iam victoria relata tripodem dedicavit. Testificatio enim laetitiae ex priorum chororum tribus Acamantidis cantu perceptae mihi, opposita ἀνωλόλυξαν – μίτραισι δὲ καὶ ῥόδων ἀώτοις ἀοιδῶν ἐσκίασαν ἔθει ραν consideranti, praestantiam tantum cantus, non victoriam significare videtur. Rei generali, absque particula u expressae, specialis, quae illam exaugeat vel comprobet, per particulam de annectitur. Vide et Theocr. Epigr. XII. 3. 4.

. . .

μέτριος ἦν ἐν πᾶσι· χορῷ δ ̓ ἐκτήσατο νίκην

Το

-

ἀνδρῶν, καὶ τὸ καλὸν καὶ τὸ προςῆκον ὁρῶν. λιπαρὰν ἔθειραν, nitidam comam, ad pulcritudinem, non

*) Horae πολυάνθεμοι Corinthiis πολλὰ μὲν νικαφόρον αγλαίαν πασαν — πολλὰ δ ̓ ἐν καρδίαις ἀνδρῶν ἔβαλον αρχαία σοφίσματα.

[ocr errors]

.

ap. Pindar. Ol. XIII. 17 sqq. F. I.

[ocr errors]

ed unguenta referatur epitheton, suadet Callim. H. in Pallad. ν. 22. qui λιπαρὸν πλόκαμον Minervae laudat. Κεί τους δ' Αντιγένης ἐδίδασκεν ἄνδρας. Ad haec verba Ia

cobsius: „ Antigenes dithyrambi, quo ille chorus vicerat, auctor, non fabulae scriptor, ut Bentlejus ait. Neutrum verum puto. Χοροδιδάσκαλον intelligo, qui, ut Wolfii (Prolegg. in Leptin. p. XCI.) verbis utar, chorum in iis artibus, in quibus ei certatio esset futura, erudiebat et exercebat; cuius opera ad victoriam parandam quum insignis fuisset, eius nomen memoriae mandandum esse censuit Simonides, aeque atque Aristonis tibicinis, qui dulem chori vocem formabat, εὖ δ ̓ ἐτιθηνεῖτο γλυκερὰν ὅπα. Ad chorum, non ad tibicinem *) spectant verba γλυκερὰν όπα, ita ut ἐκείνων vel αὐτῶν ex κείνους άνδρας eliciendum sit. Nam primum tum, quum chorus erudiendus et insumendus erat, id enim tempus imperfectis ἐδίδασκεν — ἐτιθηνείτο definitur — tibicen, quem, ut infra docebimus, in arte sua perfectum sortiebantur choragi, sero vocem suam excoluisset. Deinde tautologia aperta in verbis γλυκερὰν ὅπα εἰ ἡδὺ πνεῦμα, si utrumque ad tibicinem referas. Denique relativum τῶν ν. 9. pro ὧν ad κείνους ἄνδρας refe rendum est; quae relatio, nisi verba εὖ — αὐτοῖ, mea ratione, sed pro interpositis acceperis, prorsus turbatur et impeditur. Erant Athenis, qui artem choros erudiendi factitarent, alii alios. Demosth. in Mid. c. 14. p. 32. Zavνων ἐστὶ δήπου τις ὁ τοὺς τραγικοὺς χοροὺς διδάσκων — τοῦ τον ἐμισθώσατό τις φιλονεικών χορηγὸς τραγῳδῶν· et paucis meriectis, πάντα τὸν μετὰ ταῦτα χρόνον διδάσκει τοὺς χορούς. Horum artificum etiam in theatro chororum moderandorum partes fuisse, Demosthenis verba eodem capite testantur: ὡς δ ̓ ἐπληρώθη τὸ θέατρον καὶ τὸν ὄχλον συνειλεγ μένον εἶδον ἐπὶ τὸν ἀγῶνα, (οἱ ἀντιχορηγοί, qui Sannionem sereiecturos esse ante professi erant ώκνησαν, εἴασαν, οὐδεὶς rpers. Midias igitur, quum Demosthenem χορηγὸν victoriae decore privare niteretur, artificem, quem ille choro mio conduxerat, ut eum male erudiret, corrupit, corru2 ptum abduxit. En verba, quae ad Simonidis v. 6. 7. 8. illustrandumn faciunt, ex Demosthene in Midiana c. 7. p. 11. θα απέχρησε δὲ αὐτῷ τοῦτο, ἀλλὰ καὶ τὸν διδασκαλον, ὦ ἄν όρες Αθηναῖοι, διέφθειρε μου τοῦ χοροῦ. Καὶ εἰ μὴ Τηλεφά τῆς ὁ αὐλητὴς ἀνδρῶν βέλτιστος περὶ ἐμὲ τότε ἐγένετο, καὶ τὸ πράγμα αἰσθόμενος, τὸν ἄνθρωπον ἀπελάσας αὐτὸς συγκροτεῖν

1

*) Sic ipse quoque haec verba interpretatus eram, recte procul dubio. Non debebam autem aliam apponere interpretationem, qua verba γλυκερὰν ὅπα ad Aristonis vocem referenda suspicabar. F. 1.

« PreviousContinue »