Page images
PDF
EPUB

cap. 52. *). Eadem ad utrumque locum adnotat Hottomannus, qui coniungendi profecto sunt, ut dierum numerus a nonis Sextilibus ad ludos Victoriae constet. Explanationem vero esse difficilem, Hottomanni et Manutii dissensus ostendit: quum quidem ambo causas probabiles ha-, buerint, sed non contemnendis difficultatibus impeditas.

II. Quaerendum est primo, utrum in iis prope XL. diebus numerandi sint decem, quos a nonis Sextilibus ad ludos votivos Cicero dicit esse, ut facit Manutius, an vero sint cum Hottomanno excludendi. Videntur Hottomanno haec Tulliana favere, I. Act. 18. non sinam profecto, causa a me perorata, XL. diebus interpositis, tum nobis denique respondeant, quum accusatio nostra in oblivionem diuturnitate adducta sit I. Accus. 11. ut, quum horis nostris nos essemus usi, tu, binis ludis interpositis, quadragesimo post die responderes. Neque aliud suadet Asconius, qui ad illa prioris loci verba, XL. diebus interpositis, adnotat, iis, qui sunt per binos ludos, votivos, atque Romanos. Ea legenti ratio statim occurrit, dies illos inter Ciceronis accusationem, et Hortensii responsionem interponi debere: accusationi autem dies, qui a nonis ad ludos votivos erant, esse tribuendos. Illud certe dubitari nequit, quin verba Tullii, causa a me perorata quum horis nostris nos essemus usi, ad primam tantum actionem pertineant. Sed scopulus quidam subest, quo reiicimur ad Manutii sententiam. Ludi etenim, si ratio recte subducatur, auferunt dies tantummodo XXVI. et, adiectis Romanis circensibus, ut volebat Hottomannus, XXXII., quorum uterque numerorum distat nimium a XL. Quamvis autem I. Act. 18. veteres editiones habeant, XXX. diebus interpositis, id neque ibi, neque aliis locis, meo iudicio licet usurpare, ut prope XXX. pro XXVI. positum habeamus. Nam vulgata lectio sine varietate ceteris in locis est, eoque ipso loco ab aliis libris, et ab Asconio firmatur.

III. Altera iam quaestio, succedit, an Cicero quum ait, Romani consequentur, solos Romanos intellexerit, an etiam Romanos Circenses, qui proxime in Kalendario Maffaeiano recensentur. Quod Manutius existimat, post *) Quae iste quum cognovisset eximi iubet, non diem ex mense, sed ex anno unum, dimidiatumque mensem, hoc modo, ut quo die, verbi causa, esse oporteret idus Ianuarias, co die Kalendas Martias proscriberet Tunc Cephaloeditani decreverunt inter-` calarium XLV. dies_longum, ut reliqui menses in suam rationem reverterentur. Hoc si Romae fieri posset, certe aliqua ratione expugnasset iste, ut dies XLV. inter binos ludos tollerentur, per quos solos indicium fieri posset.

1

Verris accusationem circenses illos fuisse institutos, incertum est, neque demonstratum ab eo satis: quin etiam contra potest ex ipso Tullio coniectura duci, qui V. Accus. 14. magnos dicit esse ludos antiquissimos, qui primi Romani sunt nominati, unde alios extitisse, qui Romani nominarentur, recte colligit Mazochius ad Tabulas Heracl. p. 357. Cur non eo loco Romani magni distinguantur a Romanis in circo, ut II. Philipp. 43. distingui bene intellexerunt Abramius et Heusingerus? Sed in hac distinctione aliud est Manutii argumentum, qui Tullium observat I. Act. 11. binos ludos dixisse, non tres, et ita porro I. Accus. 11. atque item Asconius, qui tamen magnos cum circensibus confundebat. Certe apud Tullium, bini sunt votivi, et Romani. Me vero magis movet locus ille Philippicae, ac biduum illud, quod inter utrosque Romanos, ut in diversis ludis fiebat, in Kalendario intercedit. Polerant autem hoc iam tempore circenses, sed alio mense, committi. Verumtamen non ego quidem mirarer, si tum distinguerentur, quum accurate loqui oportebat, vulgo autem commiscerentur, et Romanorum nomine utrique venirent simui, quum et Romani utrique nominarentur, et coniuncti tempore ita essent, ut circenses Romanorum appendix aut essent, aut viderentur.

1

IV. Iam vero una res est, qua vel inviti cogamur X. ante ludos dies cum Manutio numerare, et circenses excludere, quod ratio dierum interpositorum aliter convenire non potest. Si enim XXVI. ludorum votivorum, et magnorum diebus addás duo ante circenses, et IV. circensium ipsorum, ac praeterea X. ante votivos, erunt XLII. Ex Hottomanni autem calculo essent, ut diximus, XXXII. Quod si ex iis XLII. biduum ante circenses liceret tollere, XL. ipsos haberemus. Sed accedit illud

A

etiam incommodi, quod, nisi circenses hinc excludantur, summa insequentium dierum ad ludos usque Victoriae, ut videbimus, non quadrabit. Monere hic oportet, Hottomannum, atque Manutium in eo simul errasse, quod rationem dierum sic inierint, quasi Sextilis, et September, quo tempore haec agebantur, tot dies habuerint, quot nunc habent. Nam non ii solum, verum etiam Tanuarius, de quo nos infra, et quatuor alii menses diebus tantum aeque omnes XXIX. constabant, antequam anni ratio ab Dictatore Caesare emendaretur. Quid actum

ab hoc fuerit, expositum est accurate a Pontedera in Antiquit. Epist. XLII. p. 353. ab accusationis initio, h. e. a diem, quo post ludos Romanos

Quod igitur ait Cicero, nonis Sextilibus ad eum responsurus esset Horten

sius, futuros dies prope XL. eius rei calculus ad Manutii sententiam ita ducetur, X. dies sunt a nonis ad ludos votivos: hi ludi XV. dies auferunt, quorum primus est XV. Kal. Septembr. extremus ipsae Kalendae: deinde continuo, h. e. de more post biduum, ludi Romani pridie nonas Septembr. per dies IX. quorum ultimus pridie idus: ita summa fit dierum XXXVI.

V. Nemo hunc numerum improbabit, qui Tullii consuetudinem norit eam, de qua egit Asconius ad cap. 2. in Pison., ne recentem interpretem ullam commemorem. Ibi ait Cicero, auctoritatem quamdam Senatus interpositam fuisse XL. annis ante se Consulem, quae spectat ad annum V. C. DCLIII. quum a C. Mario, et L. Valerio Flacco illius anni Consulibus ad annuin DCXC. quo Cicero Consul fuit, annos XXXVI. numeret optime Asconius, excluso nimirum utroque termino: et perinde, ait, accipiendum, ac si dixisset, prope XI. annis. Patet igitur, eadem ratione dici I. Act. 18. absolute, XL. diebus interpositis, et I. Accus. 11. quadragesimo post die, pro XXXVI. tum etiam adverbium prope, quod additur I. Act. 10. ad eumdem numerum egregie referri, Iam non laboro, an sit ipse nonarum dies addendus. Licet etiam coniicere, prope XL. eo melius dici, quod incertum esset, an primo statim post ludos die Verrem defensurus esset Hortensius.

VI. Sequitur, ut corum dierum ratio ineatur, qui post hos XXXVI. ad Victoriac ludos excurrunt, de quibus Cicero II. Accus. 52. Omnes libri numerum ibi habent XLV. uno excepto Fabriciano codice, qui tamen omnium est antiquissimus, et praestantissimus. In eo legi, ut dies XXXV. inter binos ludos tollerentur, ipse testatur Franciscus Fabricius ad I. Act. 10. cique paruit Lambinus, qui tot locos inde sanavit. Nullum pro Hottomanno suffragium inveniri posset illustrius, si dies Romanorum circensium eo tempore quinque fuissent, ut in Kalendario Maffeiano notantur. Jis etenim diebus, ut ille facit, hinc exclusis, atque ad superiora relatis, dies existerent plane XXXV. Sed non modo quinctus dies lege additus postea fuit a M. Antonio Cos. ex Il. Philipp. 43. ut vidit Manutius ad illud cap. 10. verum etiam incertum est admodum, an hi ludi tum mense Septembri, an adeo, ut vidimus, omnino committerentur. Si quis itaque sentire cum Hottomanno velit, optimum ipsum codicem leviter emendet, oportet, ut sint dies XXXVI., superiores autem illos prope XL. esse dicat XXXII.; quemadmodum I. Act. 13. equester ordo dicitur indicasse annos prope quinquaginta

continuos, quum plures esse non potuerint, quam duo et quadraginta. Sic Isocrates in panegyrico LX. triremes posuit pro LIII. quod Morus probare non poterat in not. p. 63. Sed malo mehercule Fabricianum codicem ad ceterorum lectionem revocare, ut in illo ex quatuor notis X. unam excidisse dicam, quod etiam I. Act. 18. contigisse observavimus. Hoc etenim videtur aequius: quandoquidem accuratum in egregio codice numerum non habemus.

VII. Neque vero ullam video causam, qua Tullius adduci potuerit, ut hic numerum poneret non accuratissimum. Dies erant certi, et proxime elapsi: locus, quo proferuntur, eiusmodi est, ut nihil iuvet a veritate discedere. Atqui nón ea modo codicis Fabriciani lectio, verum etiam vulgata nequit cum vero numero convenire. Manutius quidem censuit XLV. dies esse, ut dicuntur. Sed unus detrahendus est dies,, quo ille perperam Septembrem auxit, quum tempora, ut diximus, non distinxerit: duoque praeterea, qui numerari non debuerant, primus scilicet ludorum Victoriae dies, et Romanorum ultimus; neque enim inter binos ludos hi sunt, neque ad agendumidonei, quum in ipsis ludis essent. Omnino inter extremum ludorum magnorum diem, et ludorum Victoriae primum, h. e. inter pridie idus Septembres, et VII. Kalendas Novembres intersunt dies XLII. Quem ergo ipsum numerum a Tullio positum existimo, qui sane facillime in vulgatum XLV. converti potuit. Notum est enim, quam saepe a librariis numerales notae II. et V. fuerint invicem commutatae. Si Drakenborchium consulas ad Livium XXXVII. 22. exempla huius rei multa conspicies. Me non temere iudicasse confido, quum intelligam sine aliqua emendatione componi omnia non posse: haec autem sit emendatio, mea ut opinio fert, eiusmodi, ut nihil facilius, probabilius, aut ad totum locum adcommodatius ex MSis hactenus erui possit.

VIII. Cetera iam, quae II. Accus. 52, antecedunt, verba, et ab interpretibus intacta dimittuntur, operae pretium fuerit considerare. Ultro quidem fateor, necessarium minime esse, ut Cephaloeditanorum interkalarius tot diebus constiterit, quot inter binos ludos Romae intercedebant. Veruntamen iisdem plane constitisse ostendunt codices omnes: ut quod casu contigerat, ex eo Ciceronis observatio fiat etiam magis adposita. Non modo enim in vulgata est utroque loco numerus XLV. verum etiam unus a ceteris omnibus discedens Lambinus ita legit, Tunc Cephaloeditani fecerunt intercalarium XXXV.

[ocr errors]

dies longum. Non dubito, quin pro consuetudine Fabriciani lectionem receperit, ex quo eumdem numerum in sequentibus tacite ab ipso positum vidimus. Nunc illud sumamus, quod negari non debet, mensem unum, dimidiatumque, quem Verres exemerat, a Cephaloeditanis restitui oportuisse. Quis autem putet, in ea civitate dies XXXV. unum, ac dimidiatum mensem constituisse? Manifestum est itaque, Fabriciani codicis numerum tam in longitudine interkalarii, quam in diebus inter binos ludos positis ad vulgatum "XLV. esse trahendum.

4

Con

tra Tullius ipse indicat, exemptos a Verre fuisse dies XLV. dum Herodotum illum rediisse dicit post comitia dies XXX. quae se diebus XV. antevertisse credebat. Denique negari non potest, fuisse apud Graecos eiusmodi aliquando menses, quorum unus et dimidiatus XLV. dies efficeret, ut cum summis viris Graevius observat. Ita visus est omnibus interkalarius optime constitutus, et videatur porro licet, sine ullo emendationis, quam proposui, detrimento.

IX. Sed his non ego tamen impedior, quin eumdem numerum ita suspicer utroque loco positum, ut aeque ambo corrupti fuerint, quod in numeralibus notis passim evenit, hic vero aliis etiam ex causis est factum, quae veri speciem obducerent. Numerus XLII. ita convenire utrobique videtur, si omnia penitus inspiciamus, ut una emendatio alteram plane simillimam tueatur. Primum dico varios Graecorum quoque fuisse menses, et saepe diebus triginta minores, ut ex tabulis a Pontedera, peritissimo viro, confectis abunde constat. Quodsi Cephaloeditani Attica octaeteride tum utebantur, quo hunc ille locum refert Epist. XXIII. p. 239. in ea ipsa menses eiusmodi reperientur. Neque vero mensem unum ac dimidiatum ad amussim intelligere necesse est: quum praesertim repente isthaec nata exemptio fuerit iis diebus, quibus de Sacerdotio cum Verre agebat Artemo, quos casus adtulit, non consilium. Hoc itaque pro meo iure sumere mihi videor posse, mensem unum dimidiatumque, certo dierum numero non definiri. Quamobrem, si locus corruptus fuit, si in varietate id vicit, quod editur, idque regnavit, hanc ea res habet causam sane probabilem, quod multi putarint, dies XLV. ad unum dimidiatumque mensem conficiendum omnino requiri. Quisnam vero infitiabitur, ita sensisse quam plurimos? Recte igitur sensisse credentur? At non idcirco minus eam locutionem Cicero adhibuisset, quod triduum numero pleno deesset.

X. His praemissis, observari magnopere velim, quọ

« PreviousContinue »