Page images
PDF
EPUB

post tertium pedem, quam poetam in caesura post arsin ejusdem pedis posuisse, primo intuitu suspiceris. Plerique codd. legunt: Age decumbamus. Alii, inter quos ed. princ., Agedum cubamus. Itaque scandas:

Arg. Age décumbamus, sís pater. Dem. Ut jússeris. De ultima vocis pater producta propter mutatas personas cf. Ling. 1. c. p. 47; ubi hic ipse allatus est versus. Aulularia. Act. I. Sc. I. v. 17.

Cultrúm, securim, pistillum, mortárium.

prol. 42, scripsit pistillum aut.

[ocr errors]

Bothius eadem ratione, qua usus est in Amphitr. Omnes hunc versum talem praebent codd., qualem nos eum dedimus. Quao adnotanda sunt, supra diximus ad Amph. prol. v. 42, cujus loci hic simillimus est.

sus,

Act. II. Sc. V. v. 9.

Huccine detrusīsti me ad senem parcíssimum.

,,Versus requirat detrusti." Acidal. Ubi Ac. dicit vernon tam intelligendum est metrum quam caesura. Quod enim ad metrum attinet, ad senem pro tribracho legi potest. Legas igitur:

Huccine detrusti me ád senem parcíssimum.

v. 10. Ubi sí quid poscas ád rūvim poscás prius. Ravim contra regulam accentum habet rhythmicum in ultima. Tamen in libris nihil est, quod versum emendandum indicet, nisi quod Gronov. multique codd. Gruteri legant poscam, unde orta mihi videtur principis lectio ed. poscamus. Ego malim legere poscam, quam tritius illud poscas. Quod tamen ad ravim pertinet, locus hic esse videtur illius exceptionis, qua vocabulum, cui magna quaedam inest vis et gravitas, suo rhythmo contra rhythmum metricum obnitatur (cf. quae diximus ad Amph. prol. 42.). Voc. ravim magna quídem vi pronunciari, sensus docet. Versus scandendus est sua cum arrhythmia:

Ubi sí quid poscam, ád ravím poscam prius. Gronovius ad hiatum (legitimum tamen) vitandum, post poscam addidit usque.

Act. II. Sc. VIII. v. 2.

Ut béne haberém meaé me filiae in nuptiis

Legi dicit Gruterus:

Ut bene haberem filiae nuptiis

consensu omnium MSS. et edd. vett., nisi quod V. C. intra lineas scriptum habeat: Habere me filiae. Recentiores intulisse de suo, quae vulgatam effecerint lectionem; simpliciorem forsan esse medicinam :

Utí bene habérem fíliái nuptiis.

Allud igitur praeter dubitationem, versum jam antiquitus corruptum ad nos pervenisse. Neque dubito, quin nulla levior, eademque acceptior inveniri possit emendandi ratio quam Gruteri.

v. 5. Vitulínam, cetum, pórcinám, cara ómnia.

Vid. quae notavimus ad Amph. prol. 42.

v. 7. Abeo illinc iratus, quoniam nihil est,. qui

emam

Bothius, qui nullis numeris ita legi dicit, mutavit:

Abeo inde iratus, quoniam nihil est, quid emam. Tamen recte se habet versus, qualis in MSS. praebetur. Nempe vv. Abeo illinc primum efficiunt pedem. Bentlejus jam observavit,,,syllabas per vocalem quidem breves, per positionem longas factas saepe corripi, idque potissimum in primo versuum pede fieri (sched. p. XV.)." Quam ob causam ea sede saepe quatuor sylla barum pedem invenias, plerumque tamen ita composi tum, ut alia vel alia ejus syllaba tam sit brevis, ut omnino prope in pronuntiando elidatur. Qualis h. I. penultima est voc. Abeo. Eam si sequaris rationem primi pedis constituendi, caesura etiam suo loco restituitur, qua versus vacaret, si legeres: Abeo illinc iratus . . . In altera versus parte quoniam, prima syllaba in duas soluta, legas quadrisyllabum. Totus versus scandatur:

Abeo illinc iratus quoniam nihil ést, qui emam.

Act. II. Sc. IX. v. 9.

Fugiam intro, ne quid hic turbaé fiát itidem.

Ed. princ. hanc exhibet lectionem:

Fugiam intro, ne quid turbae hic fiat itidem. Bothius, qui ita scripsit:

Fugiam intro, ne quid turbai hic itidem fuat.

notat, in omnibus fere MSS. et vett. edd. legi: ne quid turbae hic itidem fiat, Ed. Lugd. 1587 habet: turbae hic fiat itidem, et in marg.: L. hic turbae f. Ego scribo :

Fugiam intro, ne quid turbae hic fiát itidem.

[ocr errors]

Hiatum post quarti pedis thesin legitimum mihi videri, jam supra explicui (cf. adn. ad Asin. 1, 1; 85.).

Act. III. Sc. VI. v. 10.

...

Plus plusque sospitent istúc, quod nunc habes. Ita multae edd. Aliae legunt:... istuc sospitent. . . . In ed. princ. istuc plane est omissum. De codd. auctoritate nihil reperi. Mihi quidem videtur lectio sospitent istuc orta ex altera istuc sospitent, quippe quae versui contraria esse credebatur. Bothius legit istucce. Nonne liceat legere plusqüe trisyllabum? Quod si fieri possit,

scandas:

Plus plúsque istuc sóspitent, quod nunc habes.
Act. IV. Sc. V. v. 3.

Namque hic non audebit aurum abstrudere.
Ed. princ. et aliae multae legunt:

Nam hic jam non audebit aurum abstrudere. Bothio teste Camer. scripsit namque. Quod ubi sit in codd., scribendum est, ita ut legas cum Bothio:

Namque híc jam non audébit aurum abstrúdere. Ubi tamen codd. non inest namque, vocabulo nam nop eliso scandas:

Nam híc jam non audébit aurum abstrúdere.

de qua vetustissimorum poetarum Lat. licentia, litteram m non subtrahendi, disserit Priscian. ed. Putsch. p. 556. Prisciani locum et exemplorum, quae Plautus praebet, magnum numerum Bothius affert in ann. ad Amph. v. 341. (1, 2; 36.).

Act. IV. Sc. VIII. v. 11.

Nam ego módo declinūvi paulum me extrá viam. Multis in codd. omittitur modo, quorum major pars legunt hujus vocis loco: non. Scribo igitur cum Bothio: Nam ego non me declinávi paulum extrá viam.

(Miscell. Vol. II. P. IV.)

38

XLI. Varietas lectionis e Q. Curtii R. Codd.

Parisinis enotata a Dronke.

[ocr errors]

In nova Q. Curtii R. ed. adornanda, quam,, Collectioni Auctt Class. Lat. " paravit N. E. Lemaire, Prof. lat. poes. in Acad. Paris., duo consulebantur codd. Parr., de quibus editor in praef. t. I, p. XLV. haec disserit. Textum ad fidem Codd. regiae Par. bibl recensui, varias que lectiones, si quid dignum videbatur, quod memorarem, notis ipsis adjunxi. Duos praecipue, qui inscripti sunt 5717 (A), 5718 (B), antiquissimos quidem et valde inter se similes integros legi. Unum eorum eundem esse credo, quem commendant Bern. de Montfaucon, praef. ad Palaeogr. Gr. p. 3; Dan. Maichelius de bibl. Par., p. 56: Journ. littér., t. XII, p. 95, 96; et annorum octingentorum esse dicunt. Ambo multas lectiones referunt iis, quas dant Voss. 1 et 2, Bongars. Palat. 1, 2, in ed. Snackenb. consentaneas. Quasdam ex his lectionibus in textum recepi, quem ad fidem Codd. redigere et omnibus conjecturis quam maxime liberum habere volui. " De ipsius ed. ratione v. quae disseruntur in Biblioth. crit. rei schol. Hildes.

[ocr errors]
[ocr errors]

L. III. c. 1. § 10. Caeterum Dario imminens, quem nondum etc. A. B. § 13. quae nunc dividit maria committeret. CC. ambo. S 17. Quippe series vinc. ita ad stricta ut .. solvere aggressus injecerat curam ei, ne ... CC. ambo; editor scripsit: Quippe, serie v. i. ad., ut unde nexus inciperet. percipi posset, solvere aggressus injecerat curam, ne etc. c. 2, § 5. peditum decem millia equitem pari armatu sequebantur CC. RR. § 6. Hyrcanis e. ut i. illas g. sex millia expleverant additis equitibus militatura. Idem vicies quadragena peditum millia armati erant. CC. ambo. 8. pedester exercitus venerat, ducenti equites. Cum his erant ignobiles aliae gentes: duo millia etc. Ita h. 1. restituit ed. e CC. A. et B. § 15. dibus quem Occupati parant B. § 16. atque aurum omittit B. 17. nisi etiam naturam; hanc Modianam lect. ed. recepit e cod. B. c. 3, § 5. quodve regnum Asiae occupare habuisset, haud ambiguae rei, quum in eodem etc. A et B. Hanc lectionem paucis exceptis ed. defendit locumque ita scripsit: quod vero regnum Asiae occupaturum esse, haud ambiguae rei, quoniam in etc. c. 4, § 10. Monstrabantur urbium sedes Lirnesi et Thebesthi Pon

Animi an

tis quoque specus et Corytium nemus. CC. PP. c. 5, $6. quas vicioria peragrassent. CC. PP. § 10. tem aegritudo corpus urgebat, ita cum Modio Lémaire edidit e codd. A et B. c. 6, § 7. sig. an. cui impresso CC. PP. § 12. et nunc crede me CC. A et AB, quod L.

19.

cum Schmiedero recipere non dubitavit; mox scripsit: non minus pro t. § 17. hujus utique regis CC. PP. Vocem etiam, quae in vulg. praecessit actas quoque cum CC. PP. Lémaire ejecit. c. 8, § 3. Minus hoc regi; voc, consilium a Codd. RR. omissam L. pro glossemate habuit atque omisit. § 9. bellorum obtulerunt et § 10, se occulerint CC. RR.; Lem. dedit: obtulerint se occulerent. § 16. quanto maximo CC. RR., quod L. recepit. $ 19. decernendum fore edit. scripsit cum CC. RR., in quibus paulo ante legitur: expetierat. § 20. quamque mutabilis esset CC. RR., quod Ed. cum Schmiedero practulit et hunc locum ita distinguit: verebatur, nec injuria ex his, quae tribuisset sibi; quamque mutabilis esset, reputabat. § 24. aciem ordinat e codd. RR. editor recepit. c. 9, § 4. assueta corporis custodia e codd, RR. scripsit Lemaire, assentiente modio. § 5. Medique equites his proximi e codd. RR. Lemaire scribere non dubitavit et e Snackenburgii conjectura interpungere. § 6. aliarum feminarum gregem CC. RR. § 8. Thessalis adjuncti CC. RR. Peloponnensi B. $ 10. abesset acres montibus CC. RR. § 12. lateribus sine praepos. a CC. RR. c. 10, § 2. Redditur et a M. major exercitus numero, jugis montium etc. o codd. RR. editor recepit. c. 11, 3. quod is impetrasset A., sed ab altera manu in margine, imperasset; B. omittit verbum imper. § 4. egregie tuebantur CC. RR. § 8. ei cerneret, omisso v.. instare B. Post paucissimis Lém. abstulit cum cod. B. distinctionem finalem. § 9. Conj. ut ante v. circa abest a codd. RR. § 10. Atizies et Throimites et Sataces. CC. RR. S 12. et quae cuique B. auxilia formidat CC. RR quod ed. recepit. § 15. inulti occupaverant e codd. KR. in textum, quem vocant, ed. revocavit. c. 12, § 1, et assequendi, omisso pron. eum CC. RR., iique mox § 2. in femine pro in femore. § 6. qui Sardes tradiderat CC. RR. et ita Schmiedero praeeunte ed. scripsit; in media nota addit:,,mox (§ 7.) pro (doloremque) renovaret, quod e nostris codd. restitui, cur vulgo scriberent. gravaret, caussam non video;" sed in textu legitur gra-. varet. § 10. qui se introduceret CC. RR. nemo producere CC. RR. S 17. ex spadonibus CC. RR. c. 13, § 1. Atque quum praecessisset et Darii satrapa comperisset etc. B. S 13. Iloneo B. $ 15. Legatorum nomina ita leguntur in codd. RR. Aristogiton, Rhopides, Lencra.. thes, Pussipus et Onomastorides cum Omaio et Calli-. cratide. § 16. duo millia et sexcenta e codd. RR. scripsit ed. 17. dii abest a codd. RR.

« PreviousContinue »