Page images
PDF
EPUB

ribus exercitus cogitet, hic fui vel illic: possitque [xix] multa cogitare.

Sed semel mota quaestione de' mutatione modorum non potest regula praetermitti, quam Th. p. 185. protulit, post particulam de novam institui structuram posse, non etiam post τέ. Unde ille β. 149. ex cod. Townl. ἐπί τ ̓ ἤμυ (ita volebat) ασταχύεσσιν, θ. 340. ἑλισσόμενον δὲ δο κεύει, λ. 156. πάντῃ δ', et p. 20. Od. w. 8. ἔχωνται, quoniam paullo ante ποτέωνται ei placebat, scribendum censet. At longe alia est ratio, qua harum usus particularum in comparationibus continetur. Etenim Té, sive idem, sive alius sequitur verbi modus, hunc usum praestat, ut partes comparationis coniungat eas, quae nullam inter se oppositionem continent, sed tantum alia alii accedunt. 11.7.33. ὡς δ ̓ ὅτε τίς τε δράκοντα ἰδὼν παλίνορσος ἀπέστη οὔρεος ἐν βήσσης, υπο τε τρόμος ἔλλαβε γυῖα, ἄψ τ ̓ ἀνεχώρησεν, ὠχρός τέ μιν εἷλε παρειάς. Δὲ autem vel oppositioni inservit, ut ε. 136. ώςτε λέοντα, ὃν ῥά τε ποιμὴν ἀγρῷ ἐπ ̓ ειροπόκοις ὀνεσσιν χραύση μέν τ ̓ αὐλῆς ὑπεράλμενον, οὐδὲ δαμάσση· τοῦ μέν τε σθένος ώρσεν, ἔπειτα δέ τ ̓ οὐ προςαμύνει, ἀλλὰ κατὰ σταθμοὺς δύεται, τὰ δ ̓ ἐρῆμα φοβεῖται. π. 299. ὡς δ ̓ ὅτ ̓ ἀφ' ὑψηλῆς κορυφῆς όρεος μεγάλοιο κινήσῃ πυπινὴν νεφέλην [xx] στεροπηγερέτα Ζεύς· ἔκ τ' ἔφανεν πᾶσαι σκοπιαὶ καὶ πρώονες ἄκροι, καὶ νάπαι· οὐρανόθεν δ ̓ ἄρ ̓ ὑπερράγη ἄσπετος αἰθήρ. Vel ad declarationem praecedentium adhibetur, ut p. 455. ἠΰτε πῦρ ἀΐδηλον ἐπιφλέγει ἄσπετον ὕλην οὔρεος ἐν κορυφῇς ἔκαθεν δέ τε φαίνεται αὐγή. δ. 75. οἷον δ' ἀστέρα ἧκε Κρόνου. παῖς ἀγκυλομήτεω, ἢ ναύτῃσι τέρας, ἠὲ στρατῷ εὐρέϊ λαῶν, λαμπρόν· τοῦ δέ τε πολλοὶ ἀπὸ σπινθῆρες ἵενται. 275. ὡς δ' οτ ἀπὸ σκοπιῆς εἶδεν νέφος αἰπόλος ἀνὴρ ἐρχόμενον κατὰ πόντον ὑπὸ Ζεφύροιο ζωῆς· τῷ δέ τ' ἄνευθεν ἐόντι μελάντερον ἠΰτε πίσσα φαίνετ ̓ ἐὸν κατὰ πόντον· ἄγει δέ τε λαίλαπα πολυ λήν· ῥίγησέν τε ἰδών, ὑπὸ τε σπέος ἤλασε μῆλα. Sed quid exempla in huiusmodi re congeram, quum praesertim verendum sit, ne vel sic multa attulerim, quae diligentem Homeri lectorem non lateant. Non poenitebit me tamen haec attigisse, si illud effecero, ut ne, quis iusto calidius de hoc genere pronunciet. Quod si hic illic, ut mihi videtur, factum est a Thierschio, non sum nescius, accidisse id obruto distractoque magna negotiorum et multitudine et varietate, ut qui saluberrimum susceperit opus instaurandi in Bavaria strenui antiquarum litterarum studii: quod opus successus habere felicissimos, egregiamque iuventutem navi et industrii ducis solertia efflorescere, satis Acta illa testantur Monacensia.

XXXV.

Dan. Wyttenbachii Oratio de coniunctione Philosophiae cum Elegantioribus Litteris. *)

Habita Amstelaedami in aede sacra Remonstrantium, cum in eorum Schola Philosophiae Professionem auspicaretur, a. d. 19. Novembris an. 1771.

Cum ex eo tempore, quo ad humanitatis studia animum appuli, hoc semper a Deo O. M. precatus essem, primum nt aliquid proficerem, deinde si quid profecissem, hoc non solus mecum tacitusque perfruerer, sed quam suavitatem ipse percepissem, eandem etiam cum aliis possem communicare, facit me compotem huius voli hodiernus dies. Cum enim a Vobis, VV. S. VV., quorum iudicium magni facere debeo, et lubens semper faciam: cum igitur a Vobis et dignus iudicatus essem, qui in Vestra schola docendi munere fungerer, et ad idem humanissime vocarer, agnovi tandem Divinae Providentiae vestigia, quae mihi munus offerret, quod cum ad suavitatem fructuosum, tum ad laudes honorificum, tum vero tale esset, quod meis votis ab omni parte responderet. Sed in hac tanta laetandi copia duplex me angit sollicitudo, instantis rei timor et futurae metus. Hunc mihi Vestri de me iudicii benevolentia iniicit, cuius onus sustinere, atque praestare ut ei satis respondere videar, intelligo profecto quam sit difficile. Verum in hoc quidem et ipse tantum efficere conabor, quantum consilio atque industria effici potest, et Deum immortalem mihi spero futurum adiutorem. Sed timorem etiam concipio, qui quo praesentior eo gravior est. Nam et Vestra frequentia, HH. AA., Vestrique oculi me movent, hominem non solum dicendi rudem, verum etiam nunc primum publice dicentem: et huc accedit, quod vereor, ne sint quibus non satis fausto omine mei muneris auspicia capere videar, nisi orationem afferam, quae et ingeniose excogitata et magno elegantiae cultu exornata sit. Ego vero me, primum quidem, huius artis ignarum profiteor; deinde argumentum, de quo dicerem, elegi vulgare atqne e medio desumtum, sed et rei praesenti in primis accommodatum, et tam late patens, fam sua ubertate utilitateque diffusum, ut, si iustis laudibus exornari debeat, dicendi genere opus sit eximio quodam ac paene divino. Dicam enim de Philosophiae cum elegantioribus litteris coniunctione. Quare si minus erudite minusque eleganter dixero quam vel

*) Dan. Wyttenbachii opuscc. varii arg., T. I. p. 91 — 130.

pro Vestris ingeniis vel rei ipsius gravitate, hoc a Vobis peto, ut oratoris quidem a me officium et praestantiam ne exigatis, sed mediocritatem et infantiam meam aequi bonique consulatis.

Ac Philosophia quidem, quae recte ab antiquis rerum divinarum et humanarum scientia definita est, et ipsarum rerum, quarum scientiam pollicetur, magnificentia, et utilitatis abundantia reliquis omnibus doctrinis adeo praestat, ut maior neque esse neque cogitatione effingi possit. Haec enim, cum et nos ipsos, et huius universi naturam, et omnium rerum auctorem Deum cognoscere nos doceat, veritatis ac virtutis est magistra, errorum, superstitionum ac vitiorum expultrix, hominum ingenia ad inveniendum et diiudicandum verum acuit, denique res, quae cogitari possunt, singulas atque universas sua magnitudine complectitur, suaque vi pervagatur, ut sine eius subsidio in nulla disciplina magnopere quis proficere possit. Sed huic tam praeclarae doctrinae tantum abest ut suus semper habitus sit honos, ut potius nulla aetate defuerint, qui eam vexarent, deriderent, exagitarent. Cuius contemtus caussa in ipsam Philosophiam cadere profecto non potest. Nemo enim facile tam inhumanus ferreusque reperiatur, quin cognita eius praestantia, veluti divinitatis `quodam splendore perculsus, eam ex animo veneretur summoque honore prosequatur. Verum ipsi, qui eam profitentur, hanc Philosophiae adsperserunt labein; qui cum in ea docenda commendandaque perversam sequerentur rationem, hominum error ad ipsam disciplinam traductus est, ac Philosophia, cum omnis felicitatis esset conciliatrix, nugarum somniorumque opifex dici haberique coepit.

Huius calamitatis veluti fontem si indagare velimus, a duplici hominum genere manasse videatur. Cum enim essent, qui se et Philosophos dici et imperito vulgo venditare cuperent, abstrusae reconditaeque scientiae speciem affectarunt, hac se iactarunt, et sanctissima Philosophiae sacraria opinionum inanitate, distinctionum futilitate, verborumque barbarie repleverunt atque conspurcaverunt. Sed hos quidem irato, quo nati sunt, Genio relinquamus! Alterum genus eorum est, qui cum animo quidem ad Philosophiam accederent meliore, errore tamen laberentur non minus gravi. Visi enim sibi sunt ad summum eius fastigium adscendere posse, si, omni omnino aliarum disciplinarum instrumento destituti, nil nisi contemplationis, ut vocabant, usum atque exercitium adferrent. Atqui Philosophia tam late patet, ut, qui eam mente comprehendere velit, is non intra humani ingenii augustias

subsistere, sed, quantum fieri possit, eius etiam limites velut transgredi et aliunde nova auxilia arcessere debeat. Deinde, ut omnes disciplinae quodam affinitatis continentur vinculo, neque altera alterius subsidio facile carere potest, eo magis aliarum disciplinarum adiumento habet opus Philosophia, quo res copia atque varietate plures ipsa complectitur.

Est profecto ita uti dixi, H. H. A. A., tanta est vis et maiestas Philosophiae, ut eius perfectam absolutamque scientiam mortalis naturae infirmitas capere omnino non possit, et recte antiqui dixisse videantur, unicum summum Philosophum esse lovem. Neque tamen propterea homines desperatione debilitatos totum hoc studium abiicere par est; sed potius quidquid in nostro ingenio viget atque valet, quidquid in eo est reconditarum adhuc virium, id omne excitandum, acuendum, expromendum, ut naturae claustra perfringamus, et vel aliquam huius divinitatis partem assequamur. Itaque cum aliarum disciplinarum instrumento ingenii vis corroboranda est, tum, de quo dicere constituimus, elegantiorum litterarum studio.

[ocr errors]

Equidem non dubito fore, qui mirentur, duas res a nobis coniungi, quas communis error adeo disiunxit, ut vel in utrâque valere, vel eas ad mutua auxilia flectere, nemo quisquam posse videatur, et quo quis Graecarum Latinarumque litterarum rudior est, eo aptior ad Philosophiam habeatur. Sed nos non ita nostram mentem accipi velimus; ac si verbis Graecis et Latinis ea inesset vis, ut, quo quis maiorem eorum copiam memoria comprehenderit, eo maior etiam sit Philosophus; verum hoc dicimus, si quis antiquorum Philosophorum, Historicorum, Oratorum ac Poëtarum lectione ingenium subegerit atque excoluerit, eum ad suscipiendam assequendamque Philosophiam egregium sibi comparasse adiumentum. Atque hoc quidem primum experientiae testimoniis omni exceptione maioribus iam comprobabimus, deinde rationibus ex rei ipsius natura ductis evincemus.

Sive igitur nostram aetatem consideremus, sive antiquitatis memoriam repetamus ultimam, veram Philosophiam cum elegantiorum litterarum studio et stetisse et cecidisse reperiemus. Nam, ut a Graecis ordiar, primum apud ipsos Poesis floruit, cumque Philosophia paulatim subnasci coepisset, ipsa quoque non pedestri sermone sed carminibus illustrabatur. Neminem facile fugiant Solon, Simonides, Epicharmus, Empedocles, Parmenides, Critias, alii, qui simul et Philosophi et Poëtae exstiterunt. Sed eo tempore ipsa Philosophia arctis continebatur finibus,

[ocr errors][ocr errors]

paucos suí habebat studiosos, populoque cum esset suspecta, neque scholas aperire, neque nomen suum in publicum profiteri audebat; et qui eius studium colebant, ii se Sapientes, Sophistas aut Philosophos nominare non sustinebant, sed, ut nominis invidiam effugerent, musicam * tractabant, et prae se ferebant, et in eius appellationis honestate latebant. Sed ecce! ortus est Pericles, quem inter magnos viros, quos Graecia multos tulit, fere maximum iudicem; cui Athenae debent quod Athenae sint, et omnem ingenii atque elegantiae laudem acceptam referunt; cuius et animi magnitudinem, et incredibilem ingenii vim, et res gestas nulla unquam aetas satis admirari, nemo mortalium laudando aequare possit. Is igitur cum Anaxagorae disciplina acerrimum, quem a natura nactus erat, pulcri verique sensum acuisset, humanitatis studia ex Poëseos angustiis, quibus erant circumscripta, liberavit, earum imperium dilatavit, et in omnes disciplinas, ac vitae humanae partes induxit. Eloquentiam excoluit, ut ipse omnium iudicio summus habitus sit orator. Musicam auxit atque expolivit. Urbem aedificiorum, statuarum et picturarum exornavit magnificentia, et omnis generis spectaculorum exhilaravit festivitate. Omnium denique ha. rum artium summos accivit magistros, civium ingenia ad pulcritudinis sensum iudiciumque assuefecit, elegantiam ad mores vitaeque consuetudinem traduxit ac popularem = effecit. Quo factum est, ut Athenae omnis humanitatis, et urbanitatis mater, magistra atque sedes et esset et haberetur. Tunc vero in Philosophia quanta rerum facta est commutatio! Scilicet ea, cum hucusque ad paucorum hominum notitiam fuisset adstricta, et rerum abditarum tenebris involuta, nunc ipsa quoque in lucem erumpere, popularis fieri et ad hominum ingenia accommodari coepit. Hinc orti primum Sophistae, qui de omnibus propositis quaestionibus copiose et eleganter dissererent, eloquentiae praecepta traderent, eiusmodique se sapientiae magistros profiterentur, quam si quis teneret, is in omni vitae genere excellere posset. Quod si praestitissent, quis est qui eos de hominum genere egregie meritos esse neget? Verum plerique eorum cum non sapientiae veritatem, sed fictam speciem, traderent; venit, tamquam a coelo demissus, Socrates, qui Sophistarum fas tum reludit atque exagitavit, homines, qui se ad suam disciplinam applicarent, ab opinionis inanitate ad scientiae veritatem revocavit, admonuitque, ut se ipsos nosse discerent, ne ultra humani ingenii vires sapere conarentur, et, si in aliqua re proficere vellent, periti esse potius quam videri stu(Miscell. Vol. II. P. III. 1823.)

35

« PreviousContinue »