Page images
PDF
EPUB

rum eos deficiat, et ipsa oratio, quod vitia acrius perspiciunt et formidolosius cavent, sibi quasi diffidens minus fluat: fere ut Aristarchus, grammaticorum parens, interrogatus ut videtur, cur non ipse carmen componeret, quum carminum vitia et virtutes optime cognitas haberet, fertur respondisse, neque se posse scribere, quemadmodum vellet, neque velle, quemadmodum posset. Alii optimis exemplaribus versandis hoc unum assecuti sunt, ut, quod Latinis maxime oratoribus exprobratur, multis verbis nihil dicant, vel, ut Claudius Imperator, eleganter sed inepte scribant. Postremo si aequabilem virium auimi culturam, quam antiquarum litterarum studia praestare dicuntur, nec tamen in multis praestiterunt, humanitatis nomine vocare velis, illa ipsa aequabilis eruditio magis ex ingenii bonitate suspensa est, eoque erit perfe chior, quo plura probe subacta et digesta mens cogitatione complecti potuerit; in quo summi erunt philosophi, si qui, quam indolis magnitudinem in Aristotele et Leib nitio fuisse scimus, universum doctrinarum orbem permeaverint.

[ocr errors]

Quae quum ita sint, mitto eximium illum titulum litteris nostris impositum, et in eam, unde propagatus est, aetatem relego, qua Europae nationes ex barbariae inveteratae sordibus emergentes et in veterum auctorum contemplatione incalescentes hinc omnis melioris cultus semina petebant, qua suminus poeta Dantes Aligherius: Virgilium ut omnibus numeris absolutum artis suae specimen suspiciebat, Franciscus Petrarca de restituenda ins communem usum Latina lingua cogitabat, qua in Platonis, et Aristotelis libris unici sanioris philosophiae fontes sca-a turiebant; denique qua ad antiquorum scriptorum ele gantiam Latino sermone aemulandam merito optima ingenia convertebantur: nunc adultis litteris aliter statuen-> dum videtur. Itaque ubi, quae et qualis philologia meo iudicio sit, quaeritis, simplicissima ratione respondeo, si non latiore, quae in ipso vocabulo inest, potestate accipitur, sed ut solet ad antiquas litteras refertur, esse eam universae antiquitatis cognitionem historicam et philosophicam. Universae inquam antiquitatis: quq distat quodammodo ab historia res ex ordine temporum gestas potissimum docente, quum philologia omnem antiquorum populorum vitam comprehendat eamque per partes quasque cognoscere conetur: quamquam qui rem acrius spectaverit, nullam inveniet philologiae partem, quin historiae possit argumentum fieri. Magnopere igitur errare mihi videntur, qui huius disciplinae ambitum ad inter

pretis et critici artes restringunt, quibus manifestum est non summos doctrinae fines, sed veri inveniendi instrumenta contineri: quod non in illarum artium contemptum, sed, quod res ipsa postulat, dico, qui potius in illis aliquid reconditius, quam plurimi vident, inèsse intelligam, modo ne criticam in solis corrigendis librariorum mendis positam arbitrentur, dum divam vocant, illius scilicet divinitatem exili isto usu suo ultro irridentes et prostituentes. Nec minus turpe iudico, si quis rudem variarum rerum congeriem pro philologia venditet: cui ubi philosopham cognitionem tribuo, hoc significo, summas esse notiones indagandas veteribus nationibus natura insitas et in singulis antiqui cultus partibus velut in adspectabilibus imaginibus expressas: quae notiones non ex arbitrio constituendae, quomodo recta via inveniri queant, nunc non exponam. Iam ne in hac re sane magna, quod universae doctrinae caput dixerim, diutius consistam, ubi ad singulas partes perveneris, uniuscuiusque non modo bene digesta et idoneis testibus comprobata, sed summis illis notionibus congrua expositio reddenda est, ut, dum quaeque ante óculos panditur, non fortuito, sed interiore necessitate, quantum haec in rebus humanis esse potest, ita conformatam et has decursu temporum vicissitudines expertam esse intelligamus. Ipsas autem partes, suis rursum articulis dividendas, tribus verbis indico: primam rerum publice gestarum, cum temporum et locorum notitia, et institutorum civilium, etiam iuris cognitionem; alteram privatarum rerum, tertiam religionum artiumque demonstrationem; quartam doctrinarum omnium, philosophiae, moralium et naturalium disciplinarum, stilorum ac litterariorum generum historiam, postremo linguae, cui primitiva gentis scientia innata est, perfectam explicationem: quas partes cunctam philologicae eruditionis materiam complectentes cur ita composuerim et disiunxerim, ampliorem poscit indaginem. Quodsi antiquitatis studia in hunc modum delineaveris, non modo altissimam latissimamque illis eruditionem exerceri, sed ut plurimis artibus, ita etiam huic neminem unum sufficere concedes: immo qui in omnibus partibus perfectus fieri contenderit, eum in nulla summum assequi posse constat, quemadmodum, qui primus philologi nomine usus est, Eratosthenes in nulla re princeps, in omnibus secundus habitus est. Dividendis operis hic quoque plurimum proficietur, quoniam, ut Hesiodus ait, dimidium plus toto; sed in quaqua singuli particula insigniorem collocant industriam, potissimis universae disciplinae notionibus debent instru

cti esse, ne opificum occupent locum. Postremo quum certum esse videatur, ut Graeci cunctarum artium initia ad Homerum auctorem retulerunt, ita omnes, quae nostris temporibus excultae sunt, artes in antiquitate radices habere; patet omnibus doctis communem esse philologiam, non iis, qui philologi appellantur, propriam, nec posse absque ceterarum disciplinarum adminiculo absolvi.

Perfecisse mihi videor, quod volebam, auditores, ut ostenderem, nolle me studia mea, praeter quod decet, verbis exornare, sed communem me omnium eruditorum rem agere, ut par est in tanta apud nos variarum disciplinarum concordia, quarum nullam ceteris aut potiorem aut utiliorem esse etiam viri illi amplissimi iudicant, quos Pater Patriae summo nostro commodo nobis praepositos esse voluit; simul id ex mea disputatione opínor colligi posse, non indignam esse antiquitatis doctrinam, quae multorum doctorum studiis colatur; etsi ne haec quidem perfecta est, si quis nostrae aetatis artibus contemptis nihil nisi antiqua cognoverit. Sed quum de ipsa antiquitatis scientia hucusque dixerim, transeo nunc ad id, quod ad publicam potissimum utilitatem referatur. Nam quum antiquis litteris, propagata ex priore aetate consuetudine, praecipuus in scholarum disciplina locus datus reperiatur; quaesitum est, rectene hoc institutum adhuc retineretur necne: quippe intellectum erat, quod supra exposui, etiam ceteras disciplinas humanitatis spargere semina. Sed ne ad argumenta, quibus utrinque certatum est, descendam, neve exponam, quomodo, qui aliquam linguam in pueri tia recte addiscit, non solum animi vires acerrime exercet, sed etiam immensam notionum copiam quasi insciens imbibit: quae antiquis litteris in educanda iuventute praerogativa tribuitur, hoc imprimis fundamento niti videtur, quod, quidquid recens aetas protulit eximii, non desierunt veteres potissimum scriptores classici esse, tenerique animi iis, quae optima sunt, debent imbui, ut pulcherrimis formis repleantur. Video quidem, qui classici sint, dubitari posse; sed ut longam disquisitionem brevi praecidam, id dico classicum, quod quo magis consideres, eo magis placet, non classicum, quod etiamsi initio placuerit, assidua contemplatione evilescit. Nec de unius tantum hominis vel paucorum iudicio loquor: quod classicum est, succedentium aetatum consensu crescit senescens, si tamen quod semper viget senescit; ceterarum rerum gratiam ex novitate metimur. Tempus probat omnia; tempore veteres illi scriptores probati sunt; et saeculorum iudicium in iis praesertim, quae publice instituuntur, haud

minimi faciendum est, nec quidquam temere novandum. At maiores nostros prudentissimos in antiquis auctoribus iuventuti tradendis etiam aliud spectasse, ex-indiciis quibusdam coniicio. Nam licet rerum naturam scrutari merito eximium habeatur, humanae tamen res homini proximae sunt; inter humana autem nihil hominibus communius est, nihil debet carius esse, quam illa societas a natura ipsa constituta, quae omnia hominis bona continet, civitas uniuscuiusque patria. Atqui patriae caritas per universos prope veteres scriptores ita est diffusa, ut hunc antiquitatis quasi spiritum vitalem dixerim: evolve poetas, philosophos, oratores, rerum auctores; patriae, et sine qua patria esse nulla potest, libertatis amorem intimis omnium visceribus infixum esse reperies. Quod quum considero, nulla patriae historiae explicatione, in qua omnino claudicamus, quod praeclari ex hoc genere scriptores apud nostrates certas ob causas raro exsistunt, nulla legum et institutorum patriorum notitia, nullis publicis sollemnibus caritatem patriae et iustae libertatis sensus ita foveri, ut veterum scriptorum lectione, puerosque illa disciplina recte instructos cum primis rudimentis, ipso Nepote legendo, praeclaris ali exemplis, haud cunctanter affirmo: quin etiam, quum praestantiores veteribus civilis prudentiae magistri inveniri nulli possint, non tantum pueri ex illis ad caritatem patriae, sed etiam viri ad res gerendas instituentur. Sed de hoc, quamquam sunimorum id hominum auctoritate et re ipsa comprobari potest, satius duco tacere, ne, quod meae personae convenit, excedam: quod priore loco posui, conspicuis exemplis illustrare iuvat. Fridericus Magnus et Napoleon Imperator documento sunto. Quorum iste alter quum iniquae tyrannidi infestam veterum scriptorum tractationem esse pro sua perspicacitate intelligeret, illa ipsi magnopere displicuit; Friderico Magno, huius imperii statori praecipuo, ut omnia quae animum alere et servitio liberare possent, sic Graecos Latinosque auctores imprimis placuisse et institutioni scholasticae esse aptissimos visos, res est notissima. Qui in limine senectae, attritis corporis viribus, sed mente integra, quum sibi optimos quosque scriptores Graecos assidue recitari iussisset, licet Gallicis potissimum litteris a Graecorum indole alienissimis esset excultus, ipsosque illos Graecos auctores vi sua fraudatos ex solis Gallicis interpretationibus nosceret; tamen illis egregia delectatus, et, ut in hoc uno consistam, in Demosthenis oratione de corona magnis sententiis et carissimo erga patriam affectu referta ingenii praestantiam admiratus est.

Eundem scimus suis, non amicorum consiliis ductum iussisse, ut Graeci Latinique scriptores praecipui in scholis diligentissime legerentur, nec tantum verba adolescentulorum mandarentur memoriae, sed etiam rerum tractandarum ratio et res ipsae ac sententiae explicarentur. Ita Friderico Magno regnante in hoc imperio et in hac maxime urbe melioris disciplinae fundamenta tutiora iacta sunt; quae instituta. Fridericus Guilelmus, rex noster sapientissimus, non modo retinuit sed firmavit; idem victo Europae communi hoste eam, quae ab isto imminebat, avertit barbariem. Quocirca non possum quin illud, de quo dixi, institutum praedicem: hoc enim pignus libertatis est. Quam qui ulla ex causa reformidarunt, ne scriptores illi iuventuti integri traderentur, caverunt; ut mutilarentur etiam animi, ne artus moveri possent: quamquam raro isti, quod cupiebant, assecuti sunt, quod, ut clarissimi scriptoris verba huic rei accommodem, praesenti potentia exstingui non potest sequentis aevi memoria. Neque vero quum adolescens progenies illis alimentis nutritur, rebus gerendis immiscetur, quibus veteres ipsi, suis huic rei annis constitutis, imparem habuerunt; sed a rerum praesentium contagione procul remota in aura pura versatur, quam spiritu ducere iuvenilis mens debet. Quare errasse mihi magnopere videntur, qui, quum genuinos Germanos fingere vellent, antiquarum litterarum studiis magna ex parte tantum non infensi, illa aut expellenda aut finibus angustissimis circumscribenda existi

marunt.

Ex

Conservemus igitur hoc generis humani bonum commune, quo omnes aetates altae sunt: sed agamus etiam gratias Principi clementissimo, quem tacite quidem semper, sed hodie palam veneramur, cuius auspiciis scholarum disciplina à viris illis praestantissimis, qui nobis quoque praefecti sunt, successu faustissimo adiuvatur. quo intelligitur illos perspectum habere, quibus rebus vera populi salus suffulta sit: nam ut ridiculum dicere videar, tamen dicam, non exercitus, non opes, non illustrissimos viros tanto esse civitati munimento, quanto bonos iúventutis magistros; inter quos nos quidem primi sumus, scholastici praeceptores, in quibus haud pauci ea doctrinae copia instructi sunt, ut etiam maioribus muneribus sufficiant, eo magis mihi remuneratione digni videntur, quo maior eorum molestia est et locus minus splendidus. In universitatibus litterariis copiosius instruendis civitatum rectores non semper ab ostentatione videntur alieni fuisse, quod tanta illarum auctoritas olim habita est ac

sed

« PreviousContinue »