Page images
PDF
EPUB

1) Lucanum fortasse pro Martialem posuit. certe de Lucano nihil mihi nunc quidem tale succurrit: at de Martiale multa. nam illius sunt haec: I, 98; II, 37; III, 57; deni-. que alia alibi. Neque tamen hinc et inde sic Martialis adamavit, ut ab hinc et hinc abstinuerit. ait enim, ut alios locos omittam, I, 55.,,Nam sunt hinc tibi, sunt et hinc amici:" et X, 83.,,Raros colligis hine et hinc capillos." 2) Plures, quam unus aut alter illius ordinis, similiter atque Martialis, loquuti sunt. Stat. silv. II, 1, 39; Iuven. 1, 65; Sueton. Ner. 27. et 49; Tacit. IV. Hist. c. 62; Pallad. de re rust. multis locis. 3) Aen. I, 166; VIII, 387; IX, 379, 440; Georg. I, 509; III, 257; IV. 441. 4) Iliad. β. 462. "Ενθα καὶ ἔνθα ποτῶνται, ἀγαλλόμεναι πτε ρύγεσσι.

[graphic]
[ocr errors]

p. 360. ut mihi de tua sententia operam hanc desinere liceat] Cicero 1. VII. ep. I. ad M. Marium: Quod si tam facilem populum haberem, quam Aesopus habuit, Quo tamen loco libenter mehercule artem desinerem." illud dicere non omittam, in duobus flor. mss. codd., quorum alter in S. Laurentii (pl. XLIX. ord. 16.), alter in S. Reparatae bibl, adservatur, pro desinerem legi dese terem, sed reliqui omnes, quos plurimos vidi, mss. codd. desinerem retinent. mihi magis, quam hoc verbum, suspecla est illa vox artem, quam, ab aliquo imperito primum inculcatam, in reliquos deinde codices, ex illo primo propagatos, irrepsisse suspicor; qui videam, non modo numquam alibi similiter Ciceronem loquutum, sed in hac ipsa ad Marium epistola verbum desinere, voce illa artem praetermissa, paullo ante ab eodem fuisse in eadem significatione usurpatum. ait enim:,,Deliciae vero tuae noster Aesopus eiusmodi fuit, ut ei desinere per omnes homines liceret." At vero, quod in Cicerone suspiciosum esse fortasse potest, id in C. Suetonio et A. Gellio perspicuum est., ille enim in Tib. c. 36.,,Sed deprecantibus," inquit, ac se artem desituros promittentibus (mathematicis) veniam dedit. hic autem XV. Noct. Att. 16. ,,Cum, inquit, iam natu grandis artem athleticam desiisset."

fecimus] Heic p. 383. iudicii, quod de universo ordine Cic. in Orat. c. vero nihil de mendo suspicandum est. 140.,,De cuius meritis tanta senatus iudicia fecit." p. leg." Man. c. 43.,,de quo vos homine ... tanta et tam praeclara iudicia fecistis?" Epp. fam. XI, 29.,,Gravissimum vero iudicium de mea fide et constantia fecisti."

P. 386. de suis provinciis discessuri] Non discessuros, sed, decessaros scripsit fortasse Pogianus, qui, de provincia de

cedere usitatius de magistratibus dici, quam discedere, non ignorabat.

p. 421. vel si sibi eam velit conciliare pecuniam,} Positum vel si pro etiamsi videtur. exemplum mihi ve terum nunc nullum succurrit, nisi Martialis illud 1. 3. ep. 5. ad librum suum:

[ocr errors]

Est illi conjux, quae te gremioque sinuque
Excipiet, vel si pulverulentus eas.

p.14 450. laudibus prosequendis] Cic. II. de legg. 62. Honoratorum, inquit, virorum laudes in concione memorentur, easque etiam cantu ad tibicinem prosequantur.“ H. Ciceronis 1. multis illum quidem partibus mendosum, prae oculis Pogianum habuisse puto, cum hoc suum lau dibus prosequendis scriberet. sed aliud hoc, atque illud. laudes Pogianus dixit laudationem, praedicationem, praeconium, verba denique, quibus laus alicui sive rei sive personae tribuitur: quorum nihil prosequi quisquam satis latine dicitur. at vero prosequi laudes cantu usitatissime Cicero dixit, qui laudes non pro verbis, quibus sive res sive homines laudari solent, sed pro rebus ipsis, quibus laus debetur, usurpavit, quo ex genere est illud eiusdem 1. off. 78. „Vir bellicis laudibus abundans Cn. Pompeius,«< et illud II. ad Att. 25. „Is laudes nostras in astra suştulit.<<<

T. IV. p. 1. ex circeis vinculis evolare] Virg. Aen. VII. 10.

Proxima circeae panduntur litora terrae,
Dives inaccessos ubi solis filia lucos
Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturno in lumine caedrum
Arguto tenuis percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum

Vinela recusantum et séra sub nocte rudentum,
Saetigerique sues, atque in praesepibus ursi
Saevire, ac formae magnorum ululare luporum.
Quibus in versibus describendis lectionem flor.,
ap. S.
Lau, antiquissimi cod. lectionem religiose exhibui.

p. 49. not. a) Sub antea quam tibi has literas scriberem (Opp. Bembi, a. 1729. T. IV. p. 160.)] Fortasse non est hoc illorum [editorum], sed ipsius Bembi peccalum. qui enim Mss. veterum latinitatis auctorum codd. admodum delectabatur, iisque plurimum, neque summa semper iudicio exquisitoque delectu (quod una in re declaravit), tribucre solitus erat, eum credibile est in Balbi ad Ciceronem illas (IX. ad Att. s.) litteras incidisse (qua

rum in omnibus, quos plurimos vidi, mss. codd., itemque in omuibus primi post artis typographicae exortum saeculi edd. hoc initium est Sub postea quam litteras communes cum Oppio ad te dedi), quumque a Balbo dici Sub postea pro Paullo post animadverteret, sive potius ipse sibi falso persuaderet, rectè etiam dici posse Sub antea pro Paullo ante existimasse. Iam quidam, illo Sub in Ciceronis libris offensi, pro eo admodum fidenter Subito subdiderunt, ut fieret Subito postea quam etc. atque. ita in aldinis 1540. 1548. 1554. 1559, atque aliis etiam posteriorum temporum edd. legitur. verum iampridem animadversum ab eruditis grammaticis est, illo Mss. Sub totidem vocabula, quot litteris constat, significari; neque in eo scribendo aliud peccatum a librariis fuisse, nisi quod singulis litteris punctulum adscribere praetermiserint, ita S. v. b. hoc est Si vales, bene (sive benest)= quo salutationis, sive de valetudine gratulationis officio epistolas esse solitos auspicari veteres illos romanos ac latinos, scimus. Similiter peccatum in iisdem et mss. codd. et edd. est ad Att. II, 9, et VIII, 11. namque alteram ep. ita inchoarunt Sub cum mihi dixisset Caecilius; alteram ita Sub tuas litteras libenter legi.

p. 79. nec vero te id movere debet, quod in principiis to itaque aliquid aliud nonnunquam praeposueris.] Particulae itaque Corradus in latina indictarum litterarum interpr. illa sua, quam ad Cardin, misisset, aliquid in principiis aliquando praeposuerat, hoc est, ita vocem illam adhibuerat, ut non eam primam in novis deinceps orationis ambitibus collocarit, atque ita ex. c. scripserat, cum itaque ille itaque etc. postea vero animadvertens, se, illo modo scribentem, a bonorum latinitatis auctorum consuetudine recessisse, qui rò itaque in ipsis periodorum principiis collocare, nullam aliam dictionem praemittentes, soliti essent, de eo Pogianum admonendum putavit.

p. 114. verum nihil tanti est, quo] Videtur Pogianus ita scribens habuisse ante oculos Bruti illud ad Ciceronem in ep. quae est inter Cic. epp. ad M. Brutum XVI. Sed nihil tanti fuit, quo venderemus fidem nostram et libertatem, hoc est, nullis utilitatibus commodisque propositis adduci potuimus, ut fidem et libertatem venderemus. -Caeterum to non tanti non modo quo, verum etiam ut, idque frequentius, latine respondet. Cic. p. Q. Rosc. 22. Evid. etiam Vol. I. p. 224.] Nam.. tanti non fuissent, ut socium fraudaretis. Coelius VIII. Fam. ep. 14. Tanti non fuit. ut earum rerum....... spectaculo careres. Corn.

Gallus in pernobili illa Elegia ab Aldo Manutio e renebris, quemadmodum ipse ait, primum eruta, et Flor. Ge. Marescotti typis a. 1588. edita:

[ocr errors]

Non fuit Arsacidum tanti expugnare Seleucen,
Italaque ultori signa referre, Iovi,

Ut desiderio nostri curaque Lycoris

Heu! iaceat menses paene sepulta novem.

p. 167. sibi adeptam esse possessionem] - Reprehendere quis hoc [adeptam] audeat, quum duobus optimae latinitatis auctoribus eam usurpandae vocis adeptam rationem nixam firmatamque videat? Cic. de sen. 4. »>Quo in genere in primis est senectus; quam ut adipiscantur, omnes optant, eamdem accusant adeptam.« Ov. Trist. IV. 8, 19.

Ne cadat, et multas palmas inhonestet adeptas,

Languidus in pratis gramina carpit equus. Haec duo veterum scriptorum exempla ab iis, qui latina Vocabula collegerunt, pro passiva eiusmodi participii significatione afferri video. sed mallem certius aliquid attulissent. in Ciceronis quidem illo loco non adeptam, sed adepti óptimae P. Victorii, Rob. Stephani, Dion. Lambini, Paulli Aldique Manutiorum edd. exhibent; nosque adepti, non adeptam in tribus antiquis mss. codd. florentinis invenimus: et Ios. Scaliger in suis Coniectaneis ad Varronis VI. de 1. lat., de illo ipso loco' agens, Sunt, inquit, alia apud Ciceronem quoque poëtarum exempla, quae nemo, ne isti quidem Tulliastri suspicati sunt poetae alicuius, non Ciceronis esse: ut in Catone

maiore

Quam ut adipiscantur omnes optant, eandem item
Adepti accusant: tanta est inconstantia

Stultities et perversitas.

De Ovidii autem loco haec est Nic. Heinsii in comm. sententia: >>Locus corruptus ... sed, cum inhonestandi verbum vix alibi occurrat apud nostrum, puto, etiam hoc distichon esse ex iis, quae inculcarunt homines male feriati.<< Miror, id verbum ab Heinsio dici vix alibi occurrere apud Ovidium, quod neque apud illum neque apud alium quemquam bonae latinitatis auctorem usquam occurrit. nihil tamen necesse est, distichon illud propter eam, quam continet, barbariem Ovidio abiudicari. fit sane Ovidii, sed exsulantis, sed inter barbaras gentes iamdiu versantis, sed latinae linguae usum atque elegantiam longa eius usurpandae desuetudine paene obliti. id, quod ipse de se et saepe alias, et V. Trist. el. 7. confessus Nec dubito, quin sint et in hoc non pauca libello Barbara." Quae inter barbara si quis et inhonestet et

est:

[ocr errors]

T

adeptas recensuerit, quo tandem testimonio revincetur? Sallustii, inquiet fortasse aliquis: illius enim sunt illa duo, alterum Catil. c. 7. Sed civitas.. adepta libertate..:“ alterum Iug. c. 101. „At Iug. dum ... iam adeptam victoriam retinere cupit" etc. Verum, ita scripsisse Sallustium, non vero Sallustii librarios ac correctores, praestare quis possit? ab illo quidem, perpetuam consuetudinem suam illius participii aliis in locis utriusque historiae plurimis usurpandi retinente, et adepta (nempe civitas) libertatem, et adeptos (nempe suos) victoriam scriptum fuisse, admodum credibile est: quum praesertim retinere illud alterius loci non ad victoriam (quae, utpote nondum parta, retineri, recte dici non poterat) sed ad suos referri omnino debere videatur.

p. 281. nec ipse. neque per interpretem] Interpres latinis est non is modo, qui ignotam aliis linguam interpretando notam facit, verum etiam is, cuius tamquam vicaria opera ad aliquid ab alio impetrandum, aut ad aliud quodpiam negocium transigendum adhibetur. Cica Act. II. in Verr. III. c. 84. »A. Valentius est in Sicilia interpres quo iste interprete non ad linguam graecam, sed ad furta et flagitia, uti solebat." et IV. c. 49. per amicos atque interpretes.» Plancus etiam ad Cic. Xa Fam. ep. 11. Utor in hac re adiutoribus interpretibusque fratre meo, etc.“ et ep. 17. „quo ego interprete novissime ad Lepidum sum usus.«< Sunt alia apud Ciceronem cae lerosque optimae latinitatis auctores eiusdem generis sexcenta; quibus apposite ac valde ex latinorum consuetudine interpretis appellatione Pogianum hoc loco esse usum, pòssit ostendi.

[ocr errors]

p. 273. nulla calumnia] Calúmnia non modo fictum crimen, alicui illatum, sed etiam, ut heic, alicuius dictorum nimis exquisitam atque subtilem, et quodammodo maligniorem interpretationem significat. Cic. 1. Off. c. 33. „Existunt etiam iniuriae saepe calumnia quadam, ex nimis callida et malitiosa iuris interpretatione." Et proCaec. c. 61. Aequitatis iudicium cum erit, cave in ista tam frigida tamque ieiuna calumnia delitescas.“

p. 326. quod sustines magnam expectationem pa⇒ terni instituti ac muneris; qui] Provocabulum hoc qui ad nomen patris, quod in praecedente voce paterni quodammodo continetur, referendum est. Simili ellipsi usus est, Cic. XIV. ep. V. ad Terentiam:,,De hereditate, inquit, Preciana, quae quidem mihi magno dolori est (valde enim illum amavi) ete" Quo illum referimus? ad Precium nempe, qui in Preciano latenter inest.

[ocr errors]
« PreviousContinue »