Page images
PDF
EPUB

solis ortu nuncietur. ubi galli cantum audivit, avum suum (maternum; qui natione Gallus fuerat) revixisse putat: mensam tolli iubet." Si credibile est, id putasse Pisonem, sit sane incredibile, ignorantiam vel primorum omnis doctrinae elementorum eidem potuisse a Cicerone obiici. Alter locus est in eiusdem orationis capite, 73. huiusmodi: „Verumtamen, quoniam te non Aristarchum, sed Phalarim grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum versum, sed poetam armis persequare, scire cupio quid tandem isto in versu reprehendas, Cedant arma togae. Tuae dicis, inquit, togae summum imperatorem esse cessurum. Quid nunc te, asine, litteras doceam? non opus est verbis, sed fustibus. non dixi hanc togam, qua sum amictus, nec arma, scutum et gladium unius imperatoris: sed, quod pacis est insigne et otii toga, contra autem arma tumultus atque belli, more poëtarum loquutus hoc intelligi volui, bellum ac tumultum paci atque otio concessurum. quaere ex familiari tuo graeco illo poëta. probabit genus ipsum et agnoscet; neque, te nihil sapere, mirabitur." Et mirabitur quisquam, cum videat tam multa incredibilia de Pisonis inscitia a Cicerone dici, illud quoque de ignorata ab eodem legendi ratione, certe incredibile, non tam dici, quam latenter atque obscure significari potuisse?

p. 162. sed ne quidem] Usitatissimum Latinis est dictionem aliquam inter ne et quidem interiicere. sed quidam, non optimos fortasse veterum latinorum codd. sequuti, negant, id esse perpetuum.

p. 164. perstringat tuae mentis aciem] Ast alii praestringat, alii, quibus assentior, praestinguat mallent.

P. 175. Accepi Aristotelis libros, quorum sex sunt corpora.] Partes unius eiusdemque operis, in plurima volumina tributi, tomi graeco vocabulo dicuntur: diversorum vero operum volumina, sive unum sive plura sint, corpora latine appellantur. Cicero ad Q. Fratrem II. ep. 13. Siculus ille (Philistus) capitalis, creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides. sed utros eius habueris libros (duo enim sunt corpora), an utrosque, nescio.“ Scripsisse autem Philistum historiarum libros, alteros generatim de siculorum, alteros proprie de Dionysii, syracusanorum tyranni, rebus gestis, ex Dion. Hal. ad Cn. Pomp. ep. discimus.

P. 189-195. mihi crede] Video, Germanum quemdam non ineruditum scriptorem, serio ac diligenter suo quodam in lib. studiosos latinae linguae atque elegantiae monere, ne umquam in oratione soluta excidere sibi pa(Miscell. Vol. II. P. III. 1823.)

29

tiantur crede mihi, sed semper mihi crede (quemadmodum heic et alibi scripsisse Pogianum certe videmus), perpetuam in eo Ciceronis consuetudinem usurpantes, adhibeant. Atqui Ciceronis est illud ad Att. VI. 6. Sed, crede mihi, nihil minus putaram ego." et VIII. 14. „Euntibus vero, domesticis praesertim, ut nihil ad te dem litterarum, facere non possum: et simul, crede mihi, requiesco paullum in his miseruis, cum quasi tecum loquor." Reperi etiam illa eiusdem Cic. ad Paet. IX. ep. 16. in aliquot editis et in ferme viginti mss. codd. ita scripta: ,,Volo enim videre animum, qui mihi audeat ista, quae scribis, apponere, aut etiam polypum, Miniani Iovis similem. crede mihi: non audebis. quibus tamen ego codicibus, aliisque, si qui sunt, qui cum illis consentiant, non tantum tribuo, tribuendumve ab eruditis censeo, quantum uni illi, omnium, quotquot ubique terrarum, idem epistolarum corpus continentes, exstant, vetustissimo (et ex quo caeteros omnes, qui usquam sunt, tamquam e fonte ác capite manasse, et Ang. Politianus et Pet. Victorius memoriae prodiderunt), qui Florentiae in Med. - Lau bibl. pl. XLIX. adservatur, n. IX. extra notatus: quo in cod. non crede mihi, sed mihi crede legitur. itaque duobus illis epp. ad Att. locis hoc tempore contenti erimus: nam alii nunc quidem mihi Ciceronis, similiter loquuti, nulli succurrunt. at vero Ciceronis familiarium, M. Caelii, et M. Bruti, nonnullos similes in promtu habeo; quos etiam profero. Caelius VIII. ep. 14. Crede mihi," inquit,,,est properandum." et ep. 17.,,Sed, crede mihi, perire satius est, quam hos videre." Brutus XI. ep. 20.,,Nam de tuo periculo, crede mihi, iactatione verborum, et denunciatione periculi, sperare eos, te pertimefacto, adolescente impulso, posse magna consequi praemia." et ep. 26. ,,Crede mihi, nisi ista omnia ita fiunt quemadmodum scribo, magnum nos omnes adituros periculum." quamquam Bruti duo haec non videntur esse ex eodem plane, ex quo illa sunt Caelii, genere. *)

*) Nunc, quae per hosce ipsos dies duorum item e Germania doctiss. hominum graviora, ut mihi quidem videntur, para in alio quodam genere animadverti, studiosae iuventuti indicabo. quod quamquam alio et loco et tempore commodius atque opportunius a me fieri oportuisse non ignorarem, tamen, quum idem intelligerem, nullum non idoneum tempus, nullumque non aptum locum eripiendo aut prohibendo errori esse, rem non esse diutius differendam, aut alio reiiciendam existimavi. Alter igitur in V. vol. Act. soc. lat. Ien. a. 1756. ait, obliquos nominum casus, barbaros a Cicerone in Or. ad M. Brutuum c. 48. (al. 160.)

p. 196. ne communis quidem,... paucorum hominum] Haec duo pauc. hom. pertinent ad superiora illa ne communis q. Valde autem latine communis cum patrio nominum casu coniungitur. Cic. pro Balbo c. 27. „Quod

appellari, quasi, inquiens, barbarum sit quidquid recto appositum est. quod si valet, regulas, vias, caetera omnia, quae a recto aberrant, eodem iure barbara appellabimus. sed Ciceronis locum videamus. „Quin ego ipse, quum scirem, ita maiores loquutos esse, ut nusquam, nisi in vocali, adspiratione uterentur, loquebar sic, ut PULCROS, CETEGOS, TRIUMPOS, KARTAGINEM dicerem.....BURRUM semper Ennius, numquam PYRRHUM. VI PATEFECERUNT BRUGES, non PHRYGES, ipsius antiqui declarant libri. nec enim graecam litteram adhibebant: nunc autem etiam duas. et, cum PHRYGUM et cum PHRYGIBUS dicendum esset, absurdum erat aut tantum barbaris casibus graecam litteram adhibere, aut recto casu solum graece loqui. tamen et PHRYGES et PYRRHUM aurium causa dicimus."

Aio, barbaros casus h. 1. a Cic. appellari eos, qui proprios, non graecorum, sed latinorum nominum declinatus atque exitus habeant. id antequam ita esse doceo, casus quid sint, dicendum est. Verborum ac nominum una quaedam prima positio est, ut amo, doceo, lego, audio, et amator, doctor, lector, auditor. hi omnes eorumque similes, recti casus vocantur. quod ne temere ac falso a me de verbis quoque dici, quis putet, doctissimi romanorum M. Terentii Varronis testimonium ex libro II. de analogia, qui de lingua latina octavus est, afferam. Fit, inquit, ut rectus casus nonnumquam sit ambiguus, ut in hoc verbo Volo, quod id duo significat, unum a Voluntate, alterum a Volando. itaque a Volo intelligimus et Volare et Velle. Ex huiusmodi rectis tum nominum tum verborum casibus alii, qui vocantur obliqui, nascuntur; quos itidem verborum esse, ex Quintiliani verbis illis lib. I. institutionum cap. 10. plane intelligimus : ,,Prima quoque aliquando positio ex obliquis invenitur: ut memoria repeto convictos a me, qui reprehenderant, quod hoc verbo usus essem Pepigi. nam id quidem dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere: quia prima positio Paciscor, cum haberet naturam patiendi, faceret tempore praeterito Pactus sum. nos, praeter auctoritatem oratorum atque historicorum, analogia quoque hoc dictum tuebamur. nam, cum in duodecim tabulis legerimus [malim legeremus: quemadmodum legere me Florentiae in antiquissimo bibliothecae mediceo-laurentianae codice memini] Ni Ita Pagunt, inveniebamus simile huic Cadunt. inde prima positio, etiamsi vetustatę exoleverat, apparebat Pago. unde non erat dubium, sic Pepigi uos dicere, ut Cecidi." Sed nihil necesse est, nunc a me verba cum nominibus in hac disputatione coniungi. de nominum dumtaxat obliquis casibus dicam. quos quidem obliquos dici non solum ob eam causam puto, quod ad rectos ex altera parte referantur, illisque respondeant, sed etiam quod a restis in extremis syllabis ferme deficiant, aliosque, atque illi, flexus atque exitus habeant; quos ipsos flexus atque exitus probabilem appellandorum casuum grammaticis dedisse causam existimo. apte enim atque concinne dici videntur nomina cadere in eas syllabas,

commune est liberorum populorum." et V. de fin. c. 66. virtutum reliquarum communia, et I. de legg. c. 23. communis deorum atque hominum.

p. 197. a vobis solvere] Hoc est de vestro. qui enim

in quas, alias deinceps atque alias, prioribus nihil admodum immutatis, migrant ac tamquam labuntur. Casus, inquit Sex. Pompeius Festas, dicimus vocabulorum formas; quia in aliam atque aliam cadunt effigiem. Hae nominum effigies, hae formae, hae figurae (quo etiam vocabulo a veteribus appellatas video), hi denique casus obliqui, non iidem vulgo, sed admodum, dissimiles, in lingua latina, ac graeca sunt; quemadmodum non eadem, sed admodum dissimilia, ipsa ferme sunt nomina. fit tamen nonnumquam, ut graeca quaedam nomina, propria praesertim hominum aut locorum, in Latium translata, casibus, sive rectis sive obliquis, non latinis inflexa, sed graecis efferantur. quam quidem rationem latinis ipsis hominibus non omnibus fuisse probatam, tradit Quintilianus libro . cap. 9. idemque sententiam suam de eiusmodi controversia atque iudicium auctor gravissimus interponit. Sed haec divisio mea," inquit,,,ad graecum sermonem praecipue pertinet: nam et maxima ex parte romanus inde conversus est; et confessis quoque graecis utimur verbis, ubi nostra desunt, sicut illi a nobis nonnunquam mutuantur. inde illa quaestio exoritur, an eadem ratione per casus duci [id est, declinari externa [nomina], qua nostra, conveniat ac, si reperias grammaticum veterum amatorem, neget quicquam ex latina ratione mutandum; quia, cum sit apud nos casus ablativus, quemn illi non habent, parum conveniat uno casu nostro, quinque graecis uti: quinetiam laudet virtutem eorum, qui potentiorem facere linguam latinam studebant, nec alienis egere institutis fatebantur. inde Castorem media syllaba producta pronunciarunt, quia hoc mostris nominibus accidebat, quorum prima positio (id est, nomi. nativus) in easdem, quas Castor, litteras exit (ut amator, doctor, pictor etc.) et, ut Palaemo, sic Telamo et Plato (nam sic eum Cicero quoque appellat) dicerentur (non autem, ut graece dicuntur, Palaemon, Telamon, Platon), retinuerunt, quia latinum (nomen), quod o et n litteris finiretur, non reperiebant. nec in a quidem atque s litteras exire temere masculina graeca nomina recto casu patiebantur. ideoque et apud Coelium legimus Pelia cincinnatus, et apud Messalain bene fecit Euthia, et apud Ciceronem Hermagora: nec miremur, quod ab antiquorunu plerisque Aenea, et Anchisa sit dictus. nam, si, ut Mecenas, Suffenas, Asprenas, genitivo casu non ae littera, sed tis syllaba terminarentur; inde olympo et tyranno acutam mediam syllabam dederunt; quia, una aut duabus longis sequentibus, primam brevem acuí noster sermo non patitur. sic genitivus Achilli et Ulyssi fecit, sic alia plurima. nunc recentiores instituerumt graecis nominibus graecas declinationes potius dare. quod tamen ipsum non semper fieri potest. mihi autem placet latinam rationem sequi, quousque patitur decor. neque enim iam Calypsonem dixerim ut Iunonem: quanquam secutus autiquos C. Caesar utitur hac ratione declinandi, sed auctoritatem consuetudo superavit. in caeteris, quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui graecam figuram sequi malit, non latine quidem, sed

creditori non de suo, sed de alieno solvunt, ii ab alio solvere dicuntur. simile est Cic. illud V. ad Att. 21.: ,,Homines non modo non recusare, sed etiam hoc dicere, se a me solvere. quod enim praetori dare consuesseut,

citra reprehensionem loquetur." Vides, graecorum nominum rectos casus, ut Platon, Aeneas, Anchises, ac patrios, ut Achilleos, denique accusativos, ut Calypso, alio quodam modo terminari, et hic Plato, hic Aenea, hic Anchisa, huius Achilli, hanc Caly psónem reddere? eadem ratio, quae singularium, est etiam multitudinis. itaque nominis, exempli causa, Phryges (quae tamen graeca positio cum latina consentit) patrius casus graece quidem est Phrygon, dativus Phryxi, latine autem Phrygum, et Phrygibus. Huiusmodi igitur latinos graecorum nominum casus, * qui non eosdem, quos graece elati, exitus habeant, sive recti, sive obliqui, sive singulares sive plurales sint, barbaros casus a latinis appellatos, aio. cum enim in nominibus caeterisque orationis partibus sua cuiusque linguae certa ratio, ac propria atque recepta consuetudo. sit, ab ea quidquid abhorret, atque aliunde translatum est, barbarum, hoc est peregrinum atque exoticum, perquam apto vocabulo, et ab ipsis graecis primum invento atque usurpato, dicitur. ac Marcus quidem Plautus graecas comoedias duas, Asinariam atque Trinummum, cum latinas a se factas vellet intelligi, barbare a se versas dixit:

Nunc, quod me dixi velle vobis dicere,

Dicam. huic nomen graece est Onágos fabulae:

Demophilus scripsit, Marcus vortit barbare. In Prol. Asin. 9.
Huic nomen graece est Thesauro fabulae:

Philėmo scripsit, Plautus vortit barbare. In. Prol. Trin. 18. Quam consuetudinem sequutus, M. Tullius latinas declinationes, nominibus graecis adhibitas, barbaros (id est, non graecos) casus appellavit.

Nunc ipsum Ciceronis locum, certe obscurissimum, cuius adhuc non nisi uni illi particulae de barbaris casibus lucem fortasse aliquain attulimus, universum illustrare conemur. videntur autem mihi quaedam, tamquam geometrarum postulata, esse omnino praemittenda, quo deinde res ipsa planius explicari et facilius intelligi possit. Primum est: priscos latinos adspiratione non nisi in vocali (ut in hamus, hilaris, hebes, homo, humus, habeo, traho etc.) usos. quam consuetudinem Cicero sequutum se aliquando, dicit, atque ita loquutum, ut triumpos, non triumphos, pulcros, non pulchros, Kartaginem, non Karthaginem, diceret. Alterum est : litteram p, quae graecorum nominum prima esset, ab iisdem priscis latinis, quum eiusmodi nominibus latine uti vellent, in b fuisse aut semper, aut certe saepe, conversam. Sed b quoque (inquit Quintilianus libro I. cap. 6.) in locum aliarum (litterarum) dedimus aliquando: unde Burrus, et Bruges, et Belena." Quae quidem postrema vox videtur corrigenda esse ex illo de eadem litterarum mutatione Sex. Pompeii Festi testimonio:,,Balaenae nomen a graeco descendit. hanc illi paracer dicunt antiqua consuetudine, qua Пuppov Burrum, že buxum dicebant." Est hic locus certe corruptus, et a Paullo illo diacono, qui nobis Festi viginti prolixa, ut ipse ait in sua ad Karolum regem praefatione, volumina in compendium redegit, fortasse

« PreviousContinue »