Page images
PDF
EPUB

Emi Lugd. Bat. a. 1664. Marq. Gudius. - 1706 in auctione Gudiana emtus a Sam. Schurzfleischio. Nunc Ser. ducis Saxo - Vinar. Guilielmi Ernesti adscriptus est, curante Schurzfl.

[ocr errors]

Sed longe uberiores fructus ex libro tuli eo, quem Commelinus 1596. in charta octuplicata aere descripsit. Hunc aliquis, (quis ille fuerit non habeo dicere, sed doctissimum fuisse apparebat undique,) contulerat non cum codd. solum Florentiae 1515. a Phil. Junta, Romae 1516. et Venetiis 1543. aere impressis; sed cum duobus etiam descriptis manu, quorum alter littera V. - alter vero his siglis F. V. denotabantur. Quid autem significent ea signa, ab initio libri hoc erat modo explicatum: V. vetus exemplar Ms. Dr. Nic. Stopi. F. V. Fulvii Ursini codex, quo usus Ger. Falckenburgius a. 1567. Est autem haec codicum tum typis, tum calamo scriptorum, cum Commel. ed. collatio perpetua; pertinetque non ad poetam solum, sed ad commentaria quoque graeca. Lectionum licet sit satis foecunda seges; tantum tamen abest, ut illa apud prudentes vel metum, vel suspicionem de insigni corruptela possit iniicere, ut potius pro argumento, et demonstratione adeo integritatis queat haberi! Scilicet non ita frequenter loca occurrunt eiusmodi, ubi appareat, vere variare libros et sententiam! Et, sicubi etiam varient, fit plerumque in rebus leviculis, dialecto potissimum, particulis, accentu, et eius fere generis aliis. Saepe, ubi videntur dissentire, in operarum aut errore, aut negligentiâ culpa residet; inprimis quoties ex libro typis excuso affertur varietas. Nam illorum, qui manu sunt exarati, ut rarius observantur diversitates, ita etiam minus sunt dubiae. Interim ista, sive vitiorum, sive varietatum farrago, ad crisin, acuendamque iudicii vim, non habebit nullum plane momentum. Habet autem hoc volumen dotes insuper alias. Passim existunt vocum difficiliorum explicationes Graecae, quas glossas vocat grammaticorum consuetudo, a codicibus scriptis suppeditatae. Multa denique dominus libri, doctissimus ille, ad Theocritum et ad scholiasten observavit bonae frugis plena.

Haec igitur sunt praesidia illa, quibus non medioeriter iuvari aliquando, ornarique poterit Theocritus ; pro quorum missione usuque gratiae habendae sunt perpetuae. Interea, si forte quorundam, paullo accuratius, et per se, cognoscendi has Vinarienses suppetias, incenderim cupiditatem, speciminis loco proponam omnia,

quae ad primum idyllium annotata deprehendi; praeter illa, quae vulgatos iam libros aliter legere indicant.

Quoniam autem valde meas ad rationes pertinere puto, antea, quam rem serio gerere incipiam, experiri, quid de meo qualicunque conatu iudicent viri docti; et utrum ab opella mea, atque ingenio, proficisci aliquid posse existiment, quo adiuvari Theocritus, et adolescentum studia queant; audebo quaedam etiam de meis addere, unde de reliquis argumentum facile capiant. Ego vero adolescentibus Theocritum dari velim talem, quem recte intelligant. Licet enim ipse sit satis apertus, intellectuque non difficilis; fieri tamen haud potest, quin multa passim, inprimis poëta cum sit, occurrant, quae impediant eos, quibus non ex varia eruditione aliqua copia praesto sit, quo minus primo obtutu verum assequantur sensum. Porro, cum poëta noster longe sit dulcissimus, cupiamque ego vel maxime illius suavitatem sentiri ab iunioribus; opus esse puto saepiuscule acuere gustum, et, indició atque expositione sententiae efficere, ut dulcedo Theocritea tanto penitius possit ad intimum animi sensum penetrare. Quae ego cum mihi proposuerim, facile patet, quae explanationis causa afferre sum conaturus,. non esse generis unius. Neque enim puto, interpretis verbum recte poni in illo, qui in sala crisi domicilium collocet suum, et reliqua omnia susque deque habeat. Rursus vero non video, qui possit ille suo satisfacere, officio, cui propositum est explicare dilucide scriptorem, si nunquam sollicitus sit de verbis; dispiciatque, sicubi varie legatur, quae ab auctore libri sint; quae mutata, vel corrupta ab aliis! Alterius sic altera poscit opem res, et coniurat amice.

Licet vero hoc ex animi sententia ita statuan; tantum tamen abest, ut illis accedendum putem, qui ab hac parte ingenium volunt ostendere, ut ubique sollicitent ac moveant bene posita; emendentque, quamvis ingeniose et probabiliter; ut potius abeam in alia omnia! Sine libris enim hic rem raro, quin rarissime, recte geri credo; gerere certe equidem non temere audeam. Hanc palmam occuparunt litterarum instauratores, editoresque primi veterum codicum, ubi librariorum errores extabant ita manifesti et crassi, ut manibus possent teneri. Verum, quo saepius iam editus est liber, eo rarius istud corri-. gendi studium locum habet. Non negarim quidem, nunc quoque posse interdum certissime emendari locum ope ingenii; et ita, ut dubitari haud possit, quin auctori verba reposita sint sua. Sed talium occasionum est summa in

frequentia. Contra vero multo frequentiores sunt illae, ubi mutatione non ita sensibili, sed levi, sed facili, verbum substituatur, cuius positu sensus emergat, pulcrior ille quidem; quique eam ob causam magis placeat; et quem forte ille ipse mallet, qui ita emendatur, si posset consuli; sed qui non illius est, cui affingitur, verum eius a quo ingeniose excogitatur mutatio. Hoc autem non emendare est; sed docere velle: aut, si emendare, non modestia critici, sed praeceptoris et magistri auctoritate.

Malim ego quidem Krebs (anim. in Plut. quom. adol. poet. aud. deb. p. 139.) illud: „Quo maiorem familiaritatem cum scriptoribus Graecis contraho, eo timidior fio, in eorum sermone aliquid corrigere:“ meum facere multo magis, quam isto modo cum aliis quaerere ingenii gloriolam! quam tamen illis neque detraho, neque invideo. Quin iubeo eam in illis merito partam haerere. Interim tamen non puto me reprehensionem mereri, si ad hanc laudem consequendam sim tardior frigidiorque; illamque ingeniosioribus non praeripere studeam, sed relinquam libenter! Liceat milii meum sequi morem; et modeste, caute, timideque tractare antiquitatem; non urere ubique, secare, et sine modo adversus eam grassari! Nolo enim, quantum in me est, committere, ut mihi ex Fabio (I. O. 9, 4. 39.) inclamet quispiam: ,,Quaedam in veteribus libris reperta mutare, imperiti solent, et, dum librariorum insectari volunt inscitiam, suam confitentur,"

Ut obsidionalis atque civica, coronae dignitatem habebant ampliorem multo, quam quae ob hostem victum occisumque dabantur; ita puto maiori laudi ducendum esse, servasse unum locum male tentatum, et probavisse illius integritatem, quam cuin aliqua veritatis specie sustulisse forte erratum quoddam; quin complura quoque, et substituisse aliud quippiam, quod pulcrum quidem sit, sed non verum, dubium certe. Quin, ne adducar quidem summorum auctoritate virorum (ut Casauboni, Dan. Heinsii; Ez. Spanhemii ad Callim. h. in Cer. 33.) ad obtrudendos, Theocrito dorismos plures, quam bonis in libris inveniam. Plerique enim hoc ducuntur errore, in quo et ipse versatus sum; donec me veriora docuit Car. Boyle (in R, Bentley's dissertt. etc. Lond. 1745. 8.) ut illis in libris, qui certa aliqua dialecto scripti sunt, omnia \ sibi similia esse et conformata debere arbitrentur, nihilque ex communi et ordinario loquendi genere tolerandum iudicent. Sed labi illos, satis esse liquidum videtur: nam erroris argumenta habemus in manibus.

Scilicet ut vis seculi consuetudinisque generatim, magna est in linguis; et multa subinde mutat; ita etiam specialiter in dialectis. Hic quoque usus tyrannus est; qui non novit leges, certe non observat. Gentilis poëtae nostri, Archimedes, dorice scripsit et ipse; verum non aequaliter per eius scripta dispartitos invenias dorismos, sed plures in aliis, in aliis pauciores, prout illa vel iunior composuit, vel senior. Et ne forte occurratur mihi a quopiam: Mathematici libros in artificum fabrorumque gratiam purgatos esse; bonam certe partem ab idiomate Dorico; causam vincere meam studebo iis argumentis, a quibus absit omnis interpolationis suspicio,

Nimirum ipsi Graeciae antiquae nummi mihi patrocinantur. Ita in Cretensium munumo quodam (apud Goltzium in Sicilia, et Magna Graecia) legitur: TETAPXILE IEPOT AFSNO, Alius ad Veliam Maguae Graeciae. ΑΓΩΝΟΣ, urbem qui pertinet, ΞΥΣΤΑΡΧΑΣ ΥΕ 111 inscriptus est. Si nihil discrepare inter se dialecti debeant,, scriptum a Velinis oportuit, aut Ξυστάρχης Τέλη aut Ξυστάρχας Χέλα, Apolloniatarum, qui Cariam quondam coluerunt, hic est: (inter Harduini nummos antiquos populor. et urbium, p. 25. b. oper. select.) AIOAARNIATAN. HEPTAIN. OMONOLA i. e. Apolloniatarum Pergaeensiumque con cordia. Non posuerunt duoroa ea lege, qua Dores dicunt πωμάν, πωμενικός• licet Απολλωνιατών, non ατών poni iusserint. Cyrenaicus aliquis (ap. Goltz. in thesauro p. 219. et Harduin. p. 90. a.) inscriptus legitur ita: KTΡΑΝΕΙΩΝ ΤΗΣ ΙΕΡΑΣ ΚΑΙ ΑΥΤΟΝΟΜΟΥ, h. e. Cyrenensium sacrae ac liberae civitatis. Si voluissent faciem habere omuia eandem, aut esse deberet KYPH, ut in aliis eorundem; aut articulus cum postremo nomine ΤΑΣ ΑΥΤΟΝΟΜΩ legerentur. Alius Siculorum, au hic valeat, dubito. Proferam tamen (ex Harduin. p. 154.. b. - v. Parutam, Spanhemium, et thes. Brandenb. p. 299.) KOPA, Proserpinae, nomen in fronte, doricum esse non habet dubium. ΑΓΑΘΟΚΛΕΙΟΣ vero aversa in parte, qua dictum sit forma, nondum scio. Certe in reliquis qui ad nos perlati sunt, fecerunt iidem г400-、 ΚΛΕΟΣ, Videtur autem prius illud non tam Dorum esse, quam Ionum.

Itaque, si iu idyllio quodam aliquam vocem dorice. scriptam inveniam, quae in alio communiter formata occurrat, non idcirco metuam, continuo de peccato scribarum! Potest fieri, ut forte erratum, forte etiam mutatum aliquid sit: non praestabo omnia huius etiam generis peccata! sed generatim tamen tales lectiones potius pro

[ocr errors][ocr errors]

veris habuerim. Nam adeo rudes non fuerunt librarii, ut dialecti fugerint eorum scientiam. Certe mutare quidquam hic sine bonorum auctoritate librorum idonea, non

Sed bonorum inquam. Nam, si quis mihi detur liber, in quo praeter modum multi dorismi dominentur, metuam ne a sciolo aliquo illati sint.

Verum tempus est, ut praegustandas praebeam, quas promisi, Theocriti illustrationes, et proposito quidem non alio, quam ut censeant viri docti, et iidem iuventutis amantes, utrum quod coepi intermittendum sit, (et re vera intermissum est, Reiskio antevertente Nostro. Hn.) an peragendum. Textus, quem vocant, graeci, hic repraesentandi gratiam mihi faciant lectores rogo. Et, ut verum fatear, non puto fore, ut magno desideretur opere. Nam licet studium hoc qualecunque iuvenum bono accommodare sit animus; in praesenti tamen indices mihi optarim eos, a quorum manibus non longe absit Theocritus. Lectiones editas iam, compendii nunc faciam; daturus illas si arbitris meis ita visum fuerit, tempore alio, cum pluribus aliis. Ne quis autem in signis dubius haereat, cavebo illorum interpretatione. Nempc, V. est vetus exemplar MS. Stopii. F. V. Fulvii Ursini codex. M. C. - margo Commelinianus; ubi nimirum collator siglam apponere esset oblitus; aut illam culter glutinatoris perdidisset; aut denique, ubi margo observationis eruditae aliquid custodiret.

[ocr errors]
[ocr errors]

ΕΙΔΥΛΛΙΟΝ Α. - ΘΥΡΣΙΣ cur inscribatur patet. Nempe quia illi personam imposuit praecipuam poëta. RAH vero a parte nobilissima idyllii, pulcherrimaque dicitur, hymno, quem idem inchoat v. 65.

v. 2. Magna parte suavitatis Theocriteae fraudabitur hic, qui illam gustare vult ex versionibus optimarum quoque editionum, Stephanianae et Heinsianae; cum haec verbum nimis hoc loco languidum resonare usurparit; įsta véro non observarit, rò dvoue quartum casum esse, qui a ueAioderai, regatur; licet verbum recte per canit convertat. Musicam facit poëta pinum; eique canendi tribuit peritiam: metaphora audacissima illa quidem, sed eadem suavissima, quae placuit optimis quibusque. Sic apud Moschum V, 8. a Titus ade.- Nova audacia loqui pinus docuit Maro, πίτυς ᾄδει. ecl. 8, 22. Ita Auson. ep. 20, 14. atque arguta suis loquitur coma pinea ventis. Hoc cum didicissent arhores, eloquentiae adeo facultatem adeptae sunt, per divinum poëtam nostrum illum, Psa. 104. (v. 16.) metaphrasten: „Das Murmeln von beredten Bäumen sagt: Freudig müsst ihr Gott erhöh'n.« Harum translationum

-

« PreviousContinue »