Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

WITTENBERGAE APUD ZIMMERMANN, LONDINI, PARISIIS ET ARGENTORATI

APUD TREUTTEL ET WUERTZ.

XXVIII.

Niclasiana: cum rariora, tum inedita.

Quum Tua intersit, amice suavissime Seebodi, Miscellaneís Tuis utilissimis inserere philologica studia maximam partem critica, gratum Tibi fore confido, si Tecum quaedam Niclasii, Rectoris olim Michaëlitanae scholae Luneburgensis celeb., (de quo in Anal. lit. perill. Wolfii, P. II. plura dixi) communicavero, viri inter philologos sui aevi, et criticos, summi; qui omnes classicos auctores utriusque elegantioris antiquitatis, Graecae et Romanae, perlegerat; Reizii ́illius aemuli. Cuius viri consortio et amori quantum debeam, vix dicere possum. Accipe inprimis eius Theocritea. Proh dolor edi tione Reiskii deterreri se passus est Niclasius a publicatione suas editionis; quâ, quantum iacturae fecerimus, hae observationes docebunt. Specimen hoc Theocriteum prodiit 26. Sept. 1763 in progr. Dir. Heinzii, 4to: e quo, quae huc pertinent, Tibi mitto. Ex ed. optima Geoponicorum Graecorum a Niclasio 1781, edita, apparet, quantum studii hic acerrimi ingenii vir rei rusticae literatae tribuerit et dicaverit; ita ut Theocritum, vitae rusticae adumbratorem, optime illustraturus fuisse putandus sit. Contenti nunc sinus speci mine saltem editionis Niclasianae, quam Reiskius deterruit. Vale. Osterodae, idib. Augusti 1823.

D. Frid. Hülsemann, Dir,

I. Theocritea.

Diu est, cum amavi merito suo Theocritum; `et adolescentulus iam a Musis, ubi primum me ad Graeca sacra aliquanto propius admiserant, ad Siculum poëtam deductus sum, ut, si non amicitiam et familiaritatem; at notitiam tamen olim profuturam cum eo contraherem. Statim ego quidem ita captus, ac veluti fascinatus sum dulcedine ac suavitate huius poëseos, et ita me delectavit morum venustas, ad quam suos instituit pastores, hic elegantiarum magister, (praeter caprarios quosdam, qui in eius schola non satis profecisse videntur,) ut non príus fuissem discessurus, quam me penitus insinuassem in familiaritatem chori pastoritii, nisi impedimenta quaedam obstitissent, quae animum meum hac defraudarent voluptate. Obiiciebantur autem illa, quae commemoravi, impedimenta, non tam ab sermonis, quo utebantur pecudum magistri, insolentia ac difficultate, quam ab exem plaris quo utebar vetusti yitiis innumerabilibus, atque horrendis; quodque haerenti non ferret versionis praesidium. Itaque, ne ex nimia mora forte aliquid detrimenti acciperent reliqua studia literarum mea, contentus in praesenti aliquot legisse idyllia, et eorum quae legeram Graecos numeros adstringere latinis tentasse, decernebani sitim, quae mihi excitata esset, interim tolerare, (Miscell. Vol., IL, P. III. 1823.

26

donec eam commodius possem, et sine magnis ambagibus, explere. Inde vero ab eo tempore, indies, quo magis aliquid in literis intelligere sum visus, eo minus poenituit me mei vel consilii, vel fati, boni, ut spero, et fausti, quo primum ad bucolica sum delatus: et tantum abfuit, ut ex eo, quo adstrictus eram Theocrito, amore, laxatum aliquid sit; ut illum potius tanto arctiorem cum eo hạbuerim constitutum. Postea vero in amicitia, quae paullatim iungebatur inter nos, colenda, non tantum dictionis suavitatem, quanquam hanc quoque, quantum utilitatis, ad eruditionis copiam aliquam vel parandam, vel nutriendam permagnae, fructum sequebar. Dubitari enim sane potest, delectet magis Syracusanus vates, an erudiat; et hoc potissimum, an illud, cum animum ad scribendum appelleret, habuerit sibi propositum. Utrumque puto equidem. Nam solent hoc poetae boni. Continentur hic certe, atque aperiuntur thesauri eruditionis, eiusque non vulgaris, sed rarissimae, ac saepe singularis. Ubique tantum non luxuriat laeta ubertas rerum cognitu utilissimarum pariter atque iucundissimarum. Aliquoties locos tractat illustres historiae antiquissimae. Non levis ea

laus est, sed debet apud prudentes esse vel praecipua. Nam post sacros scriptores, in quibus illa haereat, sunt admodum pauci. Huius tamen gloriae cum quosdam habeat socios, praeter poëtarum patrem illum, Pindarum inprimis, Lycophrona, et Rhodium Apollonium; aliud illius de historia meritum commemorabimus hic, quod eius totum sit, ac proprium. Nempe pluscula, quae sua aetate vel domi, vel in Aegypto gesta vidit, et quorum alibi frustra quaeras memoriam, suis mandavit versiculis ad nos perferenda. Alimenta hic inveniet fabularum, geographiae et naturae studium. Rituum,quorum aliqui, sacrarum etiam paginarum locis aliquot, lucem affindunt, hac lectione amplificabitur cognitio. Etiam superstitionum ista, opinionumque silva, quae in hoc fundo passim nascitur, si lectorem nanciscatur qui sapiat, et cui bona mens ac voluntas non desint, usu suo haud carebit. Ne plura. Tanta hic suppeditatur bonarum rerum abundantia, ut naevi, quibus notatur bucolicus, quosque non ignoro, neque nunc dissimulo, non obesse debere videantur; quo minus ille in omnium, qui ad aliquam doctrinae facultatem adspirent, geratur sinu. Quae cum ita sint; certe, cum ita esse mihi persuaserim, decrevi singularem aliquando operam meam Theocrito addicere. Non dubitavi id hoc loco profiteri.

Nam, cum hoc, quicquid illud sit, consilii, iuven

[ocr errors]

tutis ergo a me sit susceptum; minime metuo, ne vel me indignum sit, vel ab caussa illa, quae me ad scriben! dum impulit, iudicetur alienum, propositi de iuvenibus bene merendi, explicare rationes. Etiam alias caussas habere mihi videor, easdemque iustissimas, cur hoc potius quam aliud agam; et cum alio tempore idem agere potuissem, cur nunc potius agere malim, quam tum. Quum scirem in bibl. Vinariensi asservari Theocriti exemplar Commel., collatum cum libris antiquissimis, et manu etiam descriptis codd.; vehementer illud in me sui videndi incendit cupiditatem. Et cum iam pridem inhiassem occasioni, quae illius mihi usurpandi faceret potestatem, tandem illam mihi aperuit Meisnerus (Ilfeld. olim dir.): ille vero illico hac super re litteras dedit ad Albrechtum, qui in aula Vinariensi tabulario officioque epistolarum praeerat. Facta eligendi (plurium subsidiorum) optione, insuper duo volumina mittenda rogabam, quorum utrumque aliquid eruditae adnotationis adscriptum haberet. Nam cum iam in procinctu starem, vellemque paullo post locum munusque mutare; non licere mihi videbatur oblata voluptate plene frui, satisque putabam lucrari inpraesentiarum, si transcribendi operâ in meam venirent potestatem, quae docti viri ad suos libros calamo notassent. Itaque haud cunctanter veniebant Rom. ed. a. 1516 factae duo exempla; quorum alterum bene multa quidem scripta secum afferebat, sed puerilia pleraque, carbones pro thesauro; ut adeo ex isto, praeter unam alteramque Aldinas lectiones, nihil ad nostrum usum redundarit. Alterum vero tanto maiorem sui excitabat in me reverentiam, quum frontem illius virorum ad omnia secula magnorum, suis ipsorum manibus scripta nomina gerere viderem."

Primum locum tenebat heros ille litterarum, Jos. Scaliger; cuius studio prolegomena graeca; in quibus de genere Theocriti; de bucolicorum inventione; caeterisque exponitur: et prima scholiorum plagula variantes codicis ms. lectiones, atque emendationes aliquot, referebant acceptas. Hac opera etsi nihil adiuvetur poëta, auctorem tamen illam haud nullius pretii putasse, vel ex eo est opinabile, quod librum in testamento iussit ad Vulcanium venire; id quod hic his verbis est testatus: „Bonav. Vulcanii, ex legato Scaligeri." Quos deinde alios sit dominos nactus; quibusque viis Vinariam commigrarit idylliorum conditor, si quis forte aveat scire, sequentia indicia docebunt: Adolphi Vorstii, emtus a. 1615. Lugd. Bat, in auctione librar. B. Vulcanii.

« PreviousContinue »