Page images
PDF
EPUB

rum veterum interpretationem incertam clament atque insidiosam. Mediae, quam dicunt, aetatis secula, in quibus pontificum romanorum dominatio vigebat, monachorum auctoritas florebat, artes evanuerant, docti, si qui fuere, vix mutire audebant, audaciores fustibus et carcere coërcebantur, haec quidem summis laudibus efferunt; artes antem optimas quatuor abhinc seculis apud nos renatas esse atque inde haud mediocribus incrementis auctas, quin potius conquerendum sit, nulli dubitant; viros, qui cum maiorum, tum nostra memoria doctissimi ac de literis bene meriti habebantur, damnant, magnaeque calamitatis auctores detestantur! Quidni enim?- Nimirum illis artibus, illorumque virorum opera factum est, ut homines dubitare didicerint, quae alias quam maxime indubitata habuerunt; atque inde ab illis temporibus illisque ducibus res ad doctorum iudicium revocandae docte, id est, cogitando, inquirendo, examinando, verbo, ratione et rationibus adhibitis, tractari coeptae sunt.

[ocr errors]

Talia cum animadvertisse mihi viderer, quae profecto neque vestrum quemquam effugere potuerunt, dolui equidem aetatis nostrae vicem, haud parvam illam ratus calamitatem, simulque, quaenam huius mali causae habendae sint, non semel quaerere mecum coepi. Quarum etsi plures reddi posse video, omnium tamen latissinie patere puto, quam Socratem in eodem, quem supra laudavi, loco apud Platonem tradentem audimus. Namque uoloyo, ait ille, eadem de causa fiunt homines, qua μoάve ошло: rationes odisse solent homines, non aliam ob causam, quam qua odium in homines concipere solent.

Quod quomodo fieri soleat, iam ex eodem Socrate audiamus. Ille autem: Si qui sunt, inquit, qui hominibus uti incipiant, idque sine arte faciant, i. e. quamvis naturae humanae ac morum, quales in plerisque hominum deprehenduntur, sint imperiti; iis saepe accidit, ut

origines historiae et philosophiae luce collustrare student, sed etiam, quod addi poterat, impediunt et evertunt industriam eorum, verae pietati ac virtuti promovendae dicatam, qua, quod nostris quidem temporibus gravissimi est momenti, obsoleta ac magis magisque nunc labans auctoritas rerum divinarum, novis praesidiis, iisque ex ipsius animi humani natura petitis, optime sustentari possit. Ita fit, ut, quo quis est avidior patrocinii verborum ac formularum obsoletarum, eo magis abhorreat a praecepto illo vere Christiano, quod iubet dan iv áɣány, et adversarios non confutet argumentorum pondere, sed calumniis ac contumeliis plane obruat..

homines, quos aliquamdiu probos putabant, mox improbos cognoscant, quose sibi fidelissimos sperabant, eorum mox perfidia laedantur. Idem iterum iterumque experti, tandem, de fide ac probitate hominum prorsus desperantes, omnes contemnere, aspernari, odisse incipiunt; idque suo iure facere arbitrantur, omnium minime, quod quidem facere debebant, se ipsos imperitiae accusantes. Pari modo iis, qui initio res rationibus expendere conati sunt, id autem sine arte fecerunt, evenit, ut, quae rationibus quibusdum fidentes aliquamdiu certa habuerunt atque indubia, mox aliis rationibus oppugnari, labefactari, convelli animadvertant. Ista veri rationum ope indagandi spe ubi saepius exciderunt, quid fit? - rationes omnino negligunt omnes, aspernantur, perhorrescunt, iisque uti vanum, inutile, periculosum esse clamant. Qui si recte statuere velint, non tam rationes accusandae erunt, sed ipsi potius reprehendendi. Voluerunt enim rationes sequi, cum artis, qua in his tractandis versandum erat, prorsus essent imperiti.

Haec ille! 'monere liceat.

- quae quam vere dicta sint, paucis mihi

Quinam enim potissimum sunt, qui nihil fere ratione ac lege certa neque in hominum mentibus, neque in vita rebusque humanis procedere somniant; qui nihil nisi mira atque inaudita probant, seque his demum audiendis et legendis summa voluptate deliniri ac pietatis adeo sensu efferri contendunt? Sunt adolescentuli, qui, quamvis rerum imperiti, sibi plurimum sapere videntur, eoque se prudentiores esse credunt, quo magis insignia atque a communi aliorum iudicio diversa statuant: sunt mulierculae, quae literis, quas dicunt elegantiores, quodam modo tinctae, de rebus haud paulo scilicet gravioribus quam quae alias mulierum habentur, iure suo se iudicium ferre arbitrantur; sunt viri, literarum non omnino rudes earumque fortasse olim studiosi, nunc autem otio, mollitie, inertia diffluentes: sunt denique haud pauci saepius certissima, ut dicunt, spe decepti, ac tandem, nunquam scilicet secundo fortunae flatu usi, fortunarum naufragia passi). Horum autem plerique omnes, cum olim de

6) Non debebat silentio praetermitti magnus proh dolor! eorum numerus, qui, molli vita, occultis dissolutae iuventutis flagitiis et effusis in omnem intemperantiam libidinibus effemirati, ingenii quoque acumen hebetarunt. Verum enim est, quod in proverbio apud nos dicitur, in incesta iuventute largissima esse semina superstitiosae senectutis. Nam in mutua, quam esse scimus, non item explanare possumus, animi corporisque couiuuctione nimia

iis, quae hominibus accidant, quaeque ab iis gerantur, suo modo meditati, variaque sibi de rebus humanis invenisse visi sint, tamen, quoniam in illis rebus perpendendis sine arte versabantur, mox, quam parum, quae repererunt, rem decernant, animadvertentes, seque rationibus deceptos arbitrantes, in alia omnia abierunt. Rationibus enim omissis mentem animumque humanum, hominum vitam et facta, atque omnia adeo, quae gerantur ac fiant, a casu nescio quo pendere, ae numinibus nescio quibus nunc bonis nunc malis regi putant, atque omnino in rebus humanis vim quandam ignotam dominari statuunt. Ita autem nihil non fieri posse, neque quidquam tam novum, tam inauditum, tam inopinatum, tam absurdum denique esse, quod non ubique evenire queat, facile sibi persuadent sibique persuaderi patiuntur.

-

[ocr errors]

In rebus ad philosophiam pertinentibus quinam potissimum sunt illi rationum inimici? Haud quidem indocti et harum rerum omnino rudes! Sunt potius semidocti, qui aliquam rebus illis indagandis operam navarunt, atque, dum rem rationibus investigandis bene sibi succedere putabant, hanc viam aliquamdiu tenuerunt, ac nihil non tali ratione inveniri et confici posse contenderunt. Mox autem, quoniam arte destituti in rebus illis elaboraverant, factum est, quod ex Socrate tunc plerumque fieri audivimus: rationes enim iis obvenere, quibus, quae certa et nullo modo refellenda invenisse sibi persuaserant, sibi rursus erepta queruntur. In quo cum ope+ ram se perdidisse doleant, nequaquam, quod facere debebant, se ipsos suamque imperitiam, sed potius rationes accusant, atque ipsam per rationes incedendi viam damnant!

[ocr errors]

Quae dum dico, quemnam vestrum non subit numerus haud parvus eorum, qui nostra aetate partim philo→ sophiae se non rudes iactant, partim adeo philosophos se profitentur, quibus talia accidisse videmus! → Quis autem est, qui tale aliquid veris philosophis, apud veteres, Baconi, apud patres, Leibnitio, nostra memoria, Kantio, evenisse ne dicam sciat, sed tantum, suspicari possit?

Neque alia causa est, cur in rebus divinis nostra aetate haud paucos eorum, qui sacras literas profitentur, rationes perosos intelligamus. Quid enim? nonne in iis, quos, ceteroquin bonos fortasse viros et literarum at

[ocr errors]

et naturae legibus repugnans nervorum remissio ac resolutio ingenii aciem obtundit atque innatas animi vires frangit, adeo, ut sui iudicii homines esse non patiatur, et potius alienae auctoritati prorsus obnoxios omni vi destituat, supra vulgi opinationes inveteratas evolandi. Namque haud temere dicitur: Sapere aude!

[ocr errors]

que eruditionis non omnino expertes, illo málo correptos dolemus, si modo paulo propius studiorum, quam secuti sunt, rationem inspicere velimus, facile reperiemus omnium maxime ea desideranda esse, quibus bene instructum et munitum esse oporteat, qui in doctrinam Christianorum sacram cum arte inquirere, et de huiusmodi rebus, cum, arte iudicare ac sententiam ferre vedit? Latinarum et graecarum literarum non omnino rudes sunt, nonnullorum auctorum graece et latine scripta pridem legerunt, ac ne nunc quidem eorum lectionem, quam interdum iucundissimam dicunt, omnino defugiunt. At tamen veterum scriptorum orationem cum arte interpretari quid sit, nunquam didicerunt; antiquissimorum hominum vitam, mores, disciplinam, opiniones, iudicia, loquendi denique usum nunquam accuratius animadverterunt. In hebraicae linguae elementis addiscendis adolescentes olim desudasse satis habent. Qui praeterea virorum doctissimorum verbis et exemplo praecipui ad usum loquendi in scriptoribus sacris obvium cognoscen dum fontes nobis commendati sunt, de his vix fando audiere! Inde fit, ut, quoties de sensu loci paulo difficilioris iudicium ferendum sit, circum scholia, claves, ianuas, commentarios, versiones trepident, ab his pendeant, hos sequantur auctores. Quibus ubi aliquamdiu se permiserunt, mox varietas ac diversitas sententiarum, quas iisdem scriptorum locis varii interpretes inesse volunt, eos male habere incipit. Inde bona pars de obscuritate et ambiguitate librorum, queruntur, alii interpretum levitatem accusant, inconstantiam reprehendunt, calumnias vitupe rant! Tandem vero quid his hominibus fit? Rationibus ex libris sacris repetitis aut omnino parum tribuunt, aut certam aliquam versionem, nuperrime omnium maxime Vulgatam, sequuntur, huic se dant, inde argumentantur, probant, refellunt, somniant! Neque dispar est eorum ratio, qui alias Theologiae partes sine arte per tentant. Christianae doctrinae fata ut cognoscant, haud paucos videmus non tam adire fontes, atque eorum scripta, qui fontes docte tractarunt; compendia potius nunc haec, nunc illa, percurrunt, recentiorum quorundam narrationes pie compositas atque eleganter conscriptas manibus terunt, has in deliciis habent, ultra sapere nec volunt, nec possunt! Alii doctrinae christianae dogmata tradentem olim audierunt, varios variorum libros, in quibus 'doctrina Christianorum enarratur, subinde legerunt, de pluribus huiusmodi libris iudicia ferentes annales literarios non raro inspexerunt. Intra haec substiterunt; rem

[ocr errors]

cum arte tractare nunquam conati sunt. His omnibus quid futurum censetis, si quando res ad rationes revocare audebunt? Hos nonne variis rationibus perturbari, contrariis vero in diversas partes abstrahi, incertos vagari ac tandem infinito circumerrandi labore defatigari necesse est? Quod ubi accidit, iidem si adversus rationes hostiliter se gerant, quid mirum?

prorsus ignari, sunt poetae et fabula storiae sacrae

"

At enim praeter hos in rebus divinis rationum osores se gerunt praesertim illius generis homines, qui vetere illo sunt compellandi: ne sutor ultra crepidam! Nostris enim temporibus quotusquisque est, quin de rebus sacris iudicare ac sententiam ferre, quid verum falsumve sit, decernere, quid tenendum, quid reiiciendum sit, statuere forti animo audeat? Sunt indocti, sunt antiquitatis, sunt linguarum veterum, sunt historiae sacrae fere scriptores, sunt artifices et mercatores, sunt bibliopolae ac bibliopegi, sunt sutores et sartores, sunt mulierculae denique et adolescentuli! Homines fortasse pii ac ceterum boni, sed in una illa re haud leviter peccantes, de qua nunc, nobis sermo est. Namque, quod eos decebat et fieri oportebat, res divinas, quantum per ipsorum rationes li cebat, cognoscere, percepta rationibus aptis firmare, in primis scripta sacra diligenter legere, lecta pie meditando, perpendere, in usum suum convertere, vita factisque ext primere, non satis habuerunt. Cum doctorum virorum de rebus ad doctrinae subtilitatem potius, quam ad pietatis studium pertinentibus disputationes ad ipsorum aures per venissent, atque ita variae ac diversae sententiae et opiniones de rebus, quae gravissimae videbantur, is inno tuissent, has rationibus examinare, perpendere, quidve veri iis insit videre, suum esse putarunt. In quo quidem iis accidit, quod necesse erat: quippe qui sine arte in his rebus tractandis versarentur. Itaque variis dubiis aliquamdiu misere vexati, atque iis, quae antea certissi ma sibi esse putarant, destituti, iamque rationum ope vera invenire desperantes, dum non habent, quo se vertant rationes omnes abiiciunt, spernunt, damnant, atque eo magis se pietatem sequi arbitrantur, quo acriores rationum inimicos sese praestent

[ocr errors]
[ocr errors]

Quorsum igitur haec omnia? Omnium profecto minime ut Vos, Viri doctissimi, de malo illo nunc de mum admoneam, sed ut, mecum a Socrate causam mali haud levissimam edocti, hanc mecum teneatis et pro virili oppugnetis. Quo tandem modo autem melius ac certius effici poterit, ut homines desinant res, quae arte con

« PreviousContinue »