Page images
PDF
EPUB

nus vectigal vocabatur a vehendo, et initio certa aliqua pars earum rerum fuisse videtur, quae aut in urbem aliquam regionemve aut ex ea vendendae veherentur; postea vero latiore sensu usurpatum est, ita, ut omnia contineret, quae pro frumenti aliarumque rerum copia singulis annis diversa et incerta pendebantur. Interdum autem latius etiam huius verbi patet significatio, ut omnem e provincia comprehendat proventum, ut Verr. II. 13.: >>ceteris aut impositum vectigal est certum, quod stipen diarium dicitur etc.«< Stipendium e censu pendebatur a provincialibus, unde etiam tributi nomen accepit, quamquam non omne tributum stipendium fuisse videtur. »Tributum enim, ut ait Varro l. 1., dictum a tribubus, quod ea pecunia, quae a populo imperata erat, tributim a singulis pro portione census exigebatur.« Verr, II, 53.: Omnes Siculi ex censu quotannis tributa conferunt."

[ocr errors]
[ocr errors]

2. Vectigalium tria genera erant: agrorum vectigal, portorium, et scriptura.

Agrorum vectigalia erant decumae, i. e. decima pars frumenti quod quolibet anno ex agro arabatur, et ea pecunia, quae pendebatur ex agris a Censoribus locatis. Verr. III, 6. Asia enim, quae eo loco ea conditione fuisse dicitur, epp. ad Quintum Fr. I, 1, 11. vectigalis dicitur. Cf. quae supra diximus c. 2. Frumentum autem imperatum, praeter alteras decumas, huc pertinere dubito: potius ad tributa extraordinaria retulerim, Etenim incertum quidem erat, cum eius copia penderet ex annonae in urbe caritate; sed certum quoque, cum certus singulis annis modiorum numerus imperaretur, non spectata frumenti in provinciis abundantia aut penuria. Denique, quamquam certo dicere non possum, utrum ex censu, an e frumenti copia a singulis provincialibus illud collatum sit, verisimilior tamen prior ratio mihi esse videtur. Frumentum autem illud imperatum non gratis dabatur Romanis, sed certo pretio vendebatur. Tria erant frumenti imperati, sive emti, genera: primum alterae decumae, quae sicut primae illae ad vectigalia certo pertinebant, deinde illud frumentum, quod in usum plebis Romanae imperatum civitatibus aequaliter distribuebatur, denique quod Praetori, Quaestori, et Legatis in cellam imperabatur. Pro frumento imperato decumano Praetori ex aerario a Romanis in singulos tritici modios H - S. terni, pro altero frumenti genere H-S. IIII., pro aestimato, sive-in cellam imperato, quaterni H-S. in tritici, bini in hordei modios decernebantur, et a publicanorum aliqua societate attribuebantur. Verr. III, 98.: „Hinc cum unae decumae lege et conditione trahantur, alterae novis

[ocr errors]

institutis propter annonae rationem imperentur, ematur praeterea frumentum quotannis publice, postremo etiam in cellam magistratibus et Legatis imperetur, quid, aut quantum praeterea est, quod aut liberum possit habere ille arator ac dominus in potestate suorum fructuum, aut in ipsis fructibus solutum ?« Verr. III, 70.: »Frumentum emere in Sicilia debuit Verres ex S. C. et ex lege Terentia et Cassia, frumentaria. Emundi duo genera fuerunt: unum alterarum decumarum, alterum quod praeterea civitatibus aequaliter, esset distributum --: pretium autem constitutum decumano in modios singulos H-S. terni, imperato H-S. IIII. Hanc pecuniam tantam, datam tibi ex aerario etc. cum posita esset pecunia apud eas societates, unde erat attributa etc.« Verr. III, 81.: »Cum ex S. C. et ex legibus frumentum ei in cellam sumere liceret, idque frumentum senatus ita aestimasset, quaternis H-S. tritici modium, binis hordei; iste, numero ad summam tritici adiecto, tritici modios singulos cum aratoribus denariis ternis aestimavit. Licebat enim magistratibus Romanis frumentum in cellam imperatum quo loco vellent accipere. Verr. III, 82. Quare lucri caussa remotissimos interdum provinciae locos, et eos elegerunt, quibus carissimum esset frumentum, ut quibus imperatum erat frumentum mallent pecunia data implere eam summam, qua opus esset, si quis eo loco, quo imperatum erat, vellet frumentum emere, quam tam procul a domo illud portare. Cf. Verr. III, 82. sqq. Decumarum certam aliquam partem Praetor vendebat, quae quanta fuerit, et qua de caussa vendita, nescio. Verr. III, 16.: »Magno, inquit, decumas vendidi, Quid ais? an tu decumas, homo audacissime atque amentissime, vendidisti? tu partes eas, quas te S. P.Q. R. voluit, an fructus integros, atque adeo bona fortunasque aratorum omnes vendidisti? Si palam praeco iussu tuo praedicasset, non decumas frumenti, sed dimidias venire partes, et ita emptores accessissent, ut ad dimidias partes emendas. Si pluris vendidisses tu dimidias, quam ceteri decumas, cuinam mirum videretur? Quid vero, si praeco decumas pronuntiavit; re vera, hoc est, lege, edicto, conditione plus etiam, quam dimidiae venierunt? tamen hoc tibi praeclarum putabis, te pluris puod non licebat, quam ceteros quod oportebat vendidisse?« Portorium erat vicesima eius pecuniae pars, quae aequabat mercium e portu exportatarum pretium. Verr. II, 75.:,,His exportationibus, quae recitatae sunt, scribit HS. LX. socios perdidisse ex vicesima portorii Syracusis. Pauculis igitur mensibus, ut hi pusilli et con

[ocr errors]

itemti libelli indicant, furta Praeioris, quae essent H.-S. duodecies, ex uno oppido solo exportáta sunt." Scriptura est vectigal ex pascuis, i. e. certa pecunia pro singulis pecoribus soluta, ut e Cic. p. leg. Manil. 6., a Ma nut. ad Verr. II, 70. laudato, apparet. De huius nominis origine, ceterisque, quae huc pertinent, rebus, videatur Ernest. in Cl. ind. Lat. s. v. scriptura, et ipd. hist. s. v. Alabarches, cui addatur Festus 1. 1. p. 1281, 57. (1211, 20.):,,Scriptuarius ager publicus appellatur, in quo ut pecora pascantur certum aes est, quia publicanus scribendo conficit rationem cum pastore. Atque hisce rebus contineri vectigalia, docemur loco, cuius modo mentionem fecimus, Or. p. leg. Manil. c. 6.:,,Pecora relinquuntur, agricultura deseritur, mercatorum navigatio conquiescit. Ita neque ex portu, neque ex decumis, neque ex scriptura vectigal conservari potest,<«< collatis iis, quae antecedunt et sequuntur.

3. Lucrum e vectigalibus quaerebant publicani, de quibus nonnulla iam afferamus. Magistratus in provinciis Romani cum variis rebus occupati essent, ut, si recte provinciam administrare vellent, aut nihil, aut exiguum certe spatium temporis superesset, equitibus Romanis vectigalium exigendorum cura est commissa, sed cautum in ea re, ne quid aerarium detrimenti caperet. Quotannis enim singula singularum provinciarun vectigalia certo pretio is locabantur, quod arario erat solvendum, sive plus, sive minus ipsi e vectigalibus acciperent. Ad hanc rem equites Romani in multas discedebant societates, quarum aliae decumas, aliae portum, aliae scripturam conducebant, ita, ut universus societatum numerus triplo fere esset maior omnium provinciarum Romanarum numero. Sed interdum tamen una societas duo conduxit vectigalia, ut Verr. II, 70. portum et scripturam. Nobilissimi et quasi senatus publicanorum erant decumani, i. e. ea societas, quae decumas conduxerat, quae, si quid publice de rebus publicanorum esset statuendum, convocabatur. Verr. II, 71:,,Decumani, hoc est principes et quasi senatores publicanorum, removendas de medio litteras censuerunt. Litterae autem erant non ad ipsos missae, sed ad magistrum et societatem portorii. Cuilibet societati praeerat magister societatis, qui ei consuleret. Is modo Romae, modo in provincia habitabat. Romae eos saepe fuisse, apparet e Cic. epp. ad Att. V, 15., quo Romam ad Atticum scribit:,,Tu autem saepe dare tabellariis publicanorum (litteras ad me) poteris per magistros scripturae et portus nostrarum dioecesium.« et Verr. III, 71.:,,Misit (P. Vettius Chilo) in Siciliam lit

teras ad Carpinatium (qui erat pro magistro Cap. 70.), cum esset magister scripturae et eius societatis publicanorum, quas ego Syracusis apud Carpinatium in litterarum allatarum libris, Romae in litterarum missarum apud magistrum Tullium, familiarem tuum, inveni." Sed interdum eos fuisse in provincia, certissimo argumento comprobari potest. Namque Verr. II, 76. Čic. "Lege," inquit: »>excipiuntur tabulae publicanorum, quominus Romam deportentur; et cap. 74.:,,Quaesivi, quod erat inventu facillimum, qui per eosdem annos magistri eius societatis fuissent. Sciebam enim, hanc magistrorum, qui tabulas haberent, consuetudinem esse, ut, cum tabubulas novo magistro traderent, exempla litterarum ipsi habere non nollent. Ex quibus consequitur, magistros societatum aliquando habuisse tabulas, quae e provincia deportari non debuerint, ideoque in provincia fuisse.

[ocr errors]

4. Pro magistro, cum magister Romae erat, vicarius aliquis in provincia erat, qui, ut recte animadvertit P. Manut. ad Verr. II, 70., operas dare dicebatur. Sic epp. ad Div. XIII, 65.: „,qui operas in scriptura pro madat;" ad Att. XI, 10.:,,operas in portu et scriptura Asiae pro magistro dedit." Sic Verr. II, 70.: „In scriptura Siciliae pro magistro est quidam L. Carpinatius Canuleius vero, qui in portu Syracusis operas dabat" etc. in quo aperte portus opponitur scripturae, ideoque idem est putandus qui est pro magistro, et qui operas dat publicanis, ita, ut Hottomanni sententia, servum societatis dici dare operas, locum omnino invenire non possit. Quamquam enim, ut Cicero paullo infra docet, tunc eadem societas utrumque vectigal habebat, et ex epp. ad Att. XI, 10. apparet, interdum unum eundemque hominem pro magistro praefuisse et portui et scripturae, tamen raro hoc accidisse videtur, cum tum plerumque laboris esset in iis administrandis, quae ad unum vectigalium genus pertinebant; ut duobus vectigalibus administrandis, in Sicilia praesertim rarissime unus sufficere potuisse videatur; et Canuleius ille, qui operas dedit, litteras dedisse dicitur ad socios, qui Romae erant, id, quod ceteroquin erat eorum, qui pro magistris erant in provincia. Denique Verr. II, 71. Carpinatius operas dedisse dicitur:,, Iste, cum respondisset, se ea libenter fecisse, operasque Carpinatii magnopere laudasset, dat amico suo cuidan negotium" etc. Scribae munere apud publicanos in provincia fungebatur, servus societatis, qui tabulas eorum publicas confecit. Verr. II, 77, sive is civis Romanus fuerit, ut nonnullis placuit, ut scribae magistratuum in provinciis, quos interdum etiam annulo

tan

donatos legimus, sive, quod ex analogia servorum publicorum verisimilius mihi esse videtur, homo libertinus. Cf. intpp. ad h. 1.

[ocr errors]

5. Stipendiorum duo imprimis erant genera. Proprie stipendiarii ii populi dicebantur, quorum ager erat stipendiarius, sive qui certam quotannis, et eandem semper, frumenti copiam conferre debebant, sive multum, sive parum frumenti arassent. Cf. Verr. III, 6. E censu illud esse collatum, per se patere videtur. Praeterea, quaelibet civitas in Asia Verr. I, 35. et Sicilia Verr. V, 17., et, ut e c. 24. consequi videtur, omnibus provinciis, certe maritimis, navem quotannis ex pecunia vectigali aedificare, certoque numero nautarum militumque instruere debebat.,,Sumtum omnem," inquit Cicero Verr. V, 24.,,,in classem frumento, stipendio, celerisque res bus navarcho suo quaeque civitas semper dare solebat. Is neque, ut accusaretur a nautis, committere audebat, et civibus suis rationem referre debebat: in illo omni, negotio non modo labore, sed etiam periculo suo versa→ batur." Ad stipendia haec omnia pertinere, docet ipse Cicero eodem capite verbis statim sequentibus: „Erat hoc, ut dico, factitatum semper, nec solum in Sicilia, sed in omnibus provinciis; etiam in sociorum Latinorum stipendio ac sumtu, tum, cum illorum auxiliis uti solebamus. Iste quod et nautae nomine pro stipendio frumentoque acceperat, lucrabatur. Eodem pertinere videtur Balb. 9. Nam et stipendiarios ex Africa, Sicilia, Sar dinia, ceteris provinciis, multos civitate donatos videmus." Nulla enim praeter haec a Siculis stipendia data esse repperi. Nam quod Ern. in Cl. s. v. stipendiarius ex h. 1. conficit, nonnullas Siciliae civitates ita fuisse stipendiarias, ut agros stipendiarios ararent, aperte Verr. III, 6. negari videtur. Ad tributa vero eadem illa pertinere ideo videntur, quod quotannis tributa e censu Siculi contulisse dicuntur Verr. II, 53., cum nullius tributi a Siculis quotannis collati praeter hoc mentionem invenerim.

-

=

6. Tributa sensu magis proprio, quo diversa erant a stipendiis, eas continebant pecunias aliasque res, quae extra ordinem civitatibus e censu conferendae imperabantur, ut Verr. III, 42:: Imacharenses tributum facere coëgisti, ut Apronio darent H S. XX. millia. Epp. ad Div. III, 7:,,Querebare, quod Legatos tributa exigere vetarem, quos locos Ern. affert in Cl. s. v. tributum.: Eodem pertinere videtur pecunia in statuas Praetoribus collata Verr. II, 58., et coria, cilicia, saga (cf. Graev, ad h. 1.) a Verre Proquaestore (Verr. I, 38.) imperata,

(Miscell. Vol. II. P.II. 1823:)

23

« PreviousContinue »