Page images
PDF
EPUB

Attamen tales cum sitis, nihilominus Vos non pauca in hominibus nostris desiderare scio, quae inesse iis debebant; neque minus multa in iis deprehendere, quibus melius carerent; praesertim cum plures Vestrum eo loco collocati sint, ut quotidie fere cum levitate ac vitiositate aliorum iis sit depugnandum. Itaque facile me iam feretis de eo nonnulla disserentem, quod in variis aevi nostri vitiis inprimis male me habet; neque tamen verendum erit mihi, ne ipse nimia illa atque inepta sapientia Vobis laborare videar.

Mira enim aliquot abhinc annis misologia homines cepisse mihi videtur; quam ut antehac quoque subinde se exseruisse novimus, ità nunc illam tam late patere ac tot homines alias ingenio praestantes, meritis insignes, auetoritate graves, gratia florentes, occupasse apparet, ut non mirum sit, malum illud in dies latius serpere ac plurimos eorum, qui nuno vivunt, in periculum atque adeo perniciem vocare.

Quod antequam pluribus oratione mea persequar, dicendum mihi puto, quaenam illa misologia esse videatur. In quo, quem habemus verbi auctorem, eundem sequamur in vi ac potestate verbi explicanda ducem.

Namque in dialogo illo Platonis praestantissimo ac fere divino, qui inscribitur Phaedo, Socrates de immortalitate animi plura iam docuerat, in quibus ceteri, qui aderant, acquiescere non dubitabant. En autem repente existunt Cebes ac Simmias, atque ea contra proferunt, quae nequaquam negligenda videntur, atque eiusmodi, ut, quomodo refutari possint, nemo ceterorum intelligat. Hinc fit, ut tristitia et moeror, praeter Socratem, occupet omnes. Rem enim firmissimis modo, ut putabant, rationibus a Socrate munitam ac firmatam iam aliis rationibus iisque gravissimis convelli spemque dulcissimam sibi eripi aegerrime ferunt.

Socrates autem, quid sit, quod suos tam vehementer affligat, probe sentiens, prius quam ad ea accedat, quibus Simmiae et Cebetis rationes mox debilitat suaque confirmat, primum auditores suos monet, ne forte, quoniam rationes, quae aliquamdiu certissimae ipsis visae essent, aliis non levibus oppugnari audissent, eo adduci se sinant, ut omnes omnino rationes contemnant atque adeo, oderint. Nihil enim, ait, hominibus gravius accidere posse malum, quam misologiam, sive rationum odium 2), quo

2) Quantumvis omnia fere, quae ab oratore dicuntur et magnam habent praestantiae laudem et largam pulcherrimamque praebent lectoribus diligentius secum reputaudi et assentiendi materiam, ut

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

C

fiat, ut de veritate rationibus investiganda atque invenienda omnino desperent, ac porro illas vero indagando neque adhibere velint, neque omnino adhibendas censeant. Quis autem nostrum est, qui seculi nostri ingenium tam parum noverit, ut, quantopere in rebus gravissimis homines malo isto nunc laborent, nesciat!

Nonne plurimi vehementer sibi placent in narratio→ nibus aut conficiendis aut legendis, quae nihil magis spectant, quam ut omnia, quae narrentur, quam maxime fieri possit, mira sint, inaudita atque incredibilia, multoque magis delirantium somnia referant, quam arte quadam et

.

pote profecta ex accurata graecae romanaeque antiquitatis cognitione et iusta aestimatione studii a nostrae aetatis hominibus i' rebus divinis et humanis tractandis consumti; sunt tamen, quae iure quodam nostro velimus subtilius disputata et tradita distinctius, praecipue in rationis et rationum odio describendo. Odium rationum sive misologia, Platone auctore, in eo esse videtur, qui in comprehendendis quibuscunque rebus, sive ad literarum studia sive ad officia vitae pertinentibus, omne argumentandi negotium ita detrectat, ut de veritate hoc modo indaganda prorsus desperet, aliorumque auctoritati totum sese emancipet, deposito prorsus suo iudicio. Odium rationis, quale hoc nostro potissimum tempore hic illic concitatum est, cernitur apud eos, qui negant, animi humani intelligentiam, quamvis excultam ac perfectam accurata scientia artium literarumque omnium hucusque mirifice perpolitarum, inprimis antiquitatis studiorum, philologiae, historiae et philosophiae, adhiberi debere diiudicandis praeceptis et historiis cuiusvis religionis, quae modo supernaturali et immediato divinitus patefacta dicitur, qua in re praecipuum ac proprium versatur Rationalismi negotium. De Rationalismo ad diiudicandam constituendamque religionis Christianae doctrinam adhibito v. lib. nostr. Institutiones theol. Chr. dogmaticae, §. 12.

Ea, quam primo loco posui, sentiendi ratio cum posteriore non semper coniuncta cernitur; nam vel ii ipsi, qui nullum rationis usum in religione divinitus revelata esse posse statuunt, tamen ratiocinando hanc suam sententiam firmare plerumque student. Atque formam tantum cogitandi ac credendi spectare potest rationum argumentorumque investigatio et usus, quemadmodum olim scholastici ratiunculas suas maxime procul habebant a materia dogmatum suo tempore hierarchiae auctoritate sancitorum, non nisi formam eorum excutere conati; haud dissimiles in eo certis quibusdam recentioribus theologis, qui antiqua ac partim antiquata protestantium decreta novis argutiis scholasticis etiam atque etiam commendant aequalibus suis.

Auctorem huius orationis in misologia describenda rationum odium ante oculos habuisse, inde clarum fit, quod praeter ratiouis mysteria s. secreta alia quoque esse concedit, quae nulla homines ratione unquam assequi potuerint, divino consilio variis modis tradita, a nobis autem pia mente accipienda (p. 15.), quanquam vult examinari, quae divinitus edocti dicimur, ea Duin recte a nobis intelligantur.

ratione ficta et composita? 3) Huiusmodi autem deliciae non delectandi causa proponuntur, sed ut verae habeantur; neque animi causa leguntur, sed ut mens, si Diis placet, nutriatur atque ad omnem sanctitatem et pietatem instituatur! Neque hoc sufficit, sed adeo duros dicere non dubitant atque agrestes ac nihil altum suspicientes, si qui se haud quidquam ibi intelligere fatentur, ubi nihil ratione ac via procedat, neque facile ad credendum se adduci posse, ubi, cur tali modo res acciderint, nullae omnino rationes reddi queant.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quid autem? nonne in philosophia ea, in quibus rationes valeant et ratio ipsa adhibenda sit, in dies arctioribus finibus circumscribi, eorum autem numerum, quae ad fidem sint revocanda, haud cunctanter augeri videmus?

Quid, quod in rebus divinis tractandis sat multi exstitere, qui, rationes perosi, temerarios habendos censeant, qui eorum, quae in hoc genere vera atque indubitata ab aliis circumferuntur, rationes reddi postulant, neque cum illis in aliorum sive veterum doctorum, sive indoctae priorum temporum multitudinis auctoritate acquiescendum putant? 4) Quidquid vero vel suo vel suorum iudicio libris sacris contineri videtur, nonnulli eiusmódi putant, ut in earum rerum rationes inquirere nefas adeo habendum sit.

[ocr errors]

Hoc autem, quo nostrorum haud pauci tenentur, rationum odium, nonne cum Platone magnum malum fatebimur?

3) Hoc dictum esse videtur in recentissimos historiarum Romanensium et tragoediarum auctores, qui fictis et commentitiis fabulis, portentis, visis somniorum, praesagiis et insulsis fatorum necessitatibus legentium spectantiumque animos delectant. Ac si paulo diutius vixisset auctor, ad misologiam etiam referre potuisset stultam credulitatem, quae miraculosis novi illius praestigiatoris Bambergensis sanationibus decipi sese passa est. V. von Hornthal Darstellung der Ereignisse bei den vom Herrn Fürsten von Hohenlohe zu Bamberg unternommenen Heilversuchen, wie sie sich in Wahrheit zutrugen. 1822., et alia hac de re scripta, quae enarrantur in Hall. Allg. Literatur-Zeitung Jahrg. 1822. Erg. Bl. N. 74-76.

4) Adde inertiam et laboris fugam, quae rerum gestarum veritatem subtiliter explorare reformidat, et, ut excusationis habeat quandam speciem, criticum historiae studium, non sine magna reconditae accurataeque doctrinae copia ac varietate suscipiendum, inique elevat et extenuat. Multo enim commodius est, cogitationis suae somuia, ab inspiratione quadam divina falso repetita, otiose contemplari et, quae maiorum decretis atque institutis perperam sancita fuerint, fanatico quodam stupore in omne aevum rata habere.

[ocr errors]
[ocr errors]

Inde enim primum hoc factum videmus, ut, quae a Deo nobis benigne concessa est veri indagandi vis, mentem et rationem, humano generi propriam, plures nostrorum hominum, quo graviora sunt, de quibus agitur, eo magis aspernentur et contemnant, ac tum demum pię loqui, aut adeo pios esse se arbitrentur, si de ratione plurimum detrahant. Namque de his nunc pluribus dicere nolo, qui superstitione ac temeritate acti, casum nescio quem aut mirum Dei interventum eo certiorem, quo minus expectari possit, sperare, quam ratione vitae suae rerumque gerendarum duce uti malunt. Plurima quidem fieri, quae unquam fieri posse nemo facile putarit, re ipsa quemquam expertum esse, sedulo affirmare licet. Quid autem? ad istiusmodi eventus, qui res humanas haud quidem casu, sed numine divino, longe alia spectante atque maiora, quam humano ingenio capi possint, regi probant, etsi nullo modo a nobis cognosci ac praevideri queant, tu consilia tua diriges potius, quam ad rationis praecepta et sanae mentis regulam res tuas componas? Ita vero nonne superstitione potius, quam religione, te duci intelligis? Tu enim, quod tuum erat, negligens, quae numinis divini sunt, tibi sumere audes? An vero divinum illud rationis munus nobis nonnisi eo datum putabimus, ut, quae ad communis vitae usum pondere, mensura, numeris conficiuntur, ratione persequamur; porro quae in rebus gerendis utilia sint nec ne, illa quidem mentis nostrae vi expiscemur, praeterea autem haud fere quidquam illa assequi conemur? - Haudquaquam omnia unius rationis ope inventa esse, quae homini scitu necessaria fuerint, quis neget? Fuisse porro, qui insigni Dei auxilio adiuti ea viderint atque cum aliis communicarint, quae alias multo serius ac fortasse nunquam homines ipsi cognoverint, quis, quaeso, dubitet? Esse denique, quae nulla homines ratione unquam assequi potuerint, divino consilio variis modis nobis tradita, a nobis autem pia mente accipienda, quis non fatea-tur? Postremo autem sat multa esse, quae Deus homines celare voluerit, quaeque nulla via ac ratione a nobis agnesci et sciri queant, nonne ut quisque est sapientissimus, ita saepissime sibi reperisse videbitur? At vero cuius generis sint, quae nobis scire haud data sint, nonne caute statuendum erit, certisque rationibus in ea re utendum? Quae porro divinitus edocti dicimur, ea num recte a nobis intelligantur? ad quaenam illa pertineant? num omnino divina et divinae originis habenda sint, quae huius generis ferantur? ea omnia quonam alio modo te reperire (Miscell. Vol. II. P. I. 1823.)

3

posse censes, nisi ratione ac rationibus? Quae vero divina, i. e. verissima, gravissima, ad vitam regendam aptissima, ad animum placandum saluberrima inveneris, nonne ratio ipsa te hortabitur, teque adeo coget ea summo studio complecti, his confidere, haec denique sequi? - Tu contra omnibus rationibus omissis ac spretis, quae novae cuiusdam disciplinae commenta sive auctorum sive asseclarum speciosa eloquentia proferuntur, aut invicta audacia obtruduntur, omni dubitatione maiora stolida inertia amplecteris? Quae tute tibi libris sacris invenisse temere sumis, quaeve illis inesse alii tibi affirmant, tu aequo animo accipies, in his tu, de omnibus rationibus securus, acquiesces? Quid, tu eo magis pium te prae

bere censes ac divino sacrae doctrinae dono et munere dignum, quo magis sine cogitandi subtilitate atque argumentorum vi aliorum, nescio quorum, auctoritatem atque constantem, qui iactatur, consensum sequi paratum te praestes? Tu homines potius audies, quam qui Deus in te est?

Ex quo autem talia ab iis quoque, qui ultra vulgus sapere videbantur, verbis iactata et factis expressa scimus, simul cum ratione doctrinam quoque et literas sperni aut suspectas haberi vidimus. Enimvero rectissime hoc quidem doctrina et literarum studio effici dicitur, ut eorum, quae olim pro certis atque exploratis habueris, plura minus certa tibi videantur, neque unice vera; quaeque antea communi omnium consensu constare putaveris, varie variis temporibus cognoscas disputationibus agitata sententiisque diiudicata. Neque quidquam inde periculi aut veritati aut veritatis studiosis timebant viri omnium temporum sapientissimi. Fuit, fuit aliquando tempus, quo, qui sapientissimi habebantur, quique in suo genere erant doctissimi, atque ii, in quibus neque pietas neque morum probitas desideranda esset, modeste dubitare sapientiae initium esse dicerent, omnia caute expendere et verbis et exemplo suo nos iuberent, humanae denique scientiae hoc potissimum esse propositum faterentur, ut, quae pluribus et gravioribus rationibus veriora et probabiliora viderentur, amplecteremur atque sequeremur. Nuper autem qui unice sapere videri volebant, quid hi?— lege et crede; audi et tace! Haec iubemur viri, haec praecipiuntur adolescentibus. Hinc fit, ut Philosophiam despiciant, antiquitatis studium suspectum reddant ), libro

5) Non solum maledicta ex trivio arripiunt, et paganos, atheos, et alienos a Christo clamant esse eos, qui priscarum religionum

« PreviousContinue »