Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

lieuit extra provinciam ?"

Ex his tamen locis Hottomannus, qui eos attulit, plus iusto collegisse videtur, qui ad Cic. Verr. I, 29. omnino imperatoribus inussu senatus de provincia decedere non licuisse, arbitratur. Primum enim ex illis locis nihil ea de re consequitur, deinde Cic. Verr. I, 29. contrariae sententiae favet,,,Commotus est Dolabella: fecit id, quod multi reprehenderunt, ut exercitum, provinciam, bellum relinqueret, et in Asiam hominis nequissimi caussa in alienam provinciam proficisceretur." Nam si per leges non licuisset e provincia decedere, Cicero, ni fallor, non dixisset, multos reprehendisse. Reprehenderunt autem e medio bello profectum. Sic Cic. in Vatin. 12.:,,Ausus est Gabinius, mitto exire de provincia, educere exercitum, bellum sua sponte gerere, in regnum iniussu populi aut senatus accedere, quae cum plurimae leges veteres, tum lex Cornelia maiestatis, Iulia de pecuniis repetundis planissime vetant." Cf. Ernestium in Clave, lege Iulia. Quamquam enim eo loco et ipsa discessio e provincia vituperatur, quoniam quidem male provinciae Praetor consulebat, qui alio proficiscebatur quo tempore provincia erat administranda, tamen legibus illis nihil vetitum fuisse videtur, nisi ne quis iniussu S. P. Q. R. exercitum e provincia educeret. Nam ante eas leges ne illud quidem vetitum fuisse, docent Duk. et Drackenb. ad Liv. XXVII, 43. Cf. Ernestius 1. 1. *)

6. Unum est, quod diversum in Praetoribus et imperatoribus fuisse putatur, quod imperatores auspicia habuerint, Praetores nulla, id, quod confeceruut e Cic. de Div. II, 36.:,,Atque ille (Deiotarus) is (auspiciis) semper utebatur: nos nisi dum a populo auspicia accepta habemus, quam multum iis utimur? Bellicam rem administrari maiores nostri nisi auspicato noluerunt: quam multi anni sunt, cum bella a Proconsulibus et Propraetoribus administrantur? qui auspicia non habent. - Ubi ergo avium divinatio? quae, quoniam ab iis, qui auspicia nulla habent, bella administrantur, ab urbanis retenta videtur, a bellicis esse sublata." Cf. Sigon. de A. I. P. III, 5. Sed dubitatio mihi est de vero h. 1. sensu exorta e Liv. VI, 41,: „Auspiciis hanc urbem conditam esse,

*) Hottomannum autem inductum credo eo iure, quod sub imperatoribus valuit. Illud enim Dig. de Off. Praes. I. 15. praecipit : ,,Illud observandum est, ne, qui provinciam regit, fines eius excedat, nisi voti solvendi causa: tum tamen abnoctare ei non licoat."

d

auspiciis bello ac pace, domi militiaeque omnia geri, quis est qui ignoret? Penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe penes Patres; nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato.creatur. Nobis adeo propria sunt auspicia, ut non solum quos populus creat patricios magistratus, non aliter quam auspicato creet; sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregeme prodamus, et privatim auspicia habeamus, qua isti ne in magistratibus quidem habent. Qui igitur aliud quam tollit ex civitate auspicia, qui plebeios Consules creando, a Patribus, qui soli ea habere possunt, aufert?" Quidni enim apud Ciceronem 1. c. post verbum administrantur inter rogationis signum tollamus:,,Quam multi anni sunt, cum bella a Proconsulibus et Propraetoribus administrantur qui auspicia non habent?" i. e. aut plebeiis, aut iis, qui auspiciis uti nolunt. Namque parum mihi est verisimile, Proconsules et Propraetores, ceteroquin et imperio et potestate simillimos Consulibus et Praetoribus urbanis, denique imperatoribus et ipsis, hac una in re iis fuisse dissimiles, quod auspicia nulla habuerint, ipsi cum auspiciis creati: Cic. Verr. V, 13.,,Cum paludatus exisset, votaque pro imperio suo communique populi Romani nuncupasset, noctu, stupri caussa lectica in urbem introferri solitus est ad mulierem, nuptam uni, propositam omnibus, contra fas, contra auspicia, contra omnes divinas atque humanas religiones." Attamen certi nihil ea de re constituere audeo.

7. Atque haec quidem ex iis, quae Praetoris sunt, ad imperium pertinent, cetera omnia ad potestatem. Versabatur autem potestas Praetoris maxime in legist latione, sive potius edictorum promulgatione, in iurisdictione, et in animadversione. Ad legislationem pertinent edicta annua (Verr. I, 42.) et peculiaria, quae vocat Cicero Verr. III, 14., de quibus infra loquemur capite de legislatione. In iure dicundo fora obibant Praetores, et iudices dabant, nisi ubi caussae antea iudicatae erant iterum cognoscendae: tum enim ipsi de iis cognoscebant. Tanta autem erat in hac re potestas, ut etiam caussas ab aliis iudicatas iterum cognoscere (Verr. II, 27, 28. 30. alibi), immo irrita reddere possent quae antecessores et Quaestores in magistratu contra leges gessissent, et nemo. iis posset intercedere. Verr. II, 25.: Metellus, simulac venit Syracusas, utrumque rescidit, de Epicrate, et de Heraclio etc." Ib. c. 56.: Postero anno L. Metellus mentionem tui census fieri vetat etc."

et

Ib. c. 57.: „Ea,

quae in magistratu gessisti, sustulit atque irrita iussit esse.« Cf. Div. in Caec. 17. Verr. II, 12.: „Praetor improbus, cui nemo intercedere possit.« Denique mulctam reis dicere, aliaque poena pravos afficere et coërcere Praetores poterant, etiam cives Romanos. *) Etiam cohortem et comites et dimittere et punire poterant. Verr. II, 11.: >>Primum enim omnium opera danda est, ut eos nobiscum ducamus, qui nostrae famae capitique consulant; deinde, si in hominibus eligendis nos spes amicitiae fefellerit, ut vindicemus, missos faciamus, semper ita vivamus, nt rationem reddendam nobis arbitremur." Quaestorem vero ceterosque honore publico a Romanis affectos nulla omnino poena afficere, sed prohibere tantum poterat, si quid male agere vellent, et si quid commisissent, dimittere. Cic. Div. in Caec. 17.: »Lilybaeum Verres venit postea, rem cognoscit, factum improbat, cogit Quaestorem suum pecuniam, quam ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem annumerare et reddere.<<< Verr. III., 58.: »>Quaestores, Legatos, Praefectos suos, Tribunos, multi missos fecerunt, et de provincia decedere iusserunt, quod eorum culpa se minus commodé audire arbitrarentur, aut quod peccare illos aliqua in re iudicarent.« Legatum suum ne dimittere quidem, nec ullo modo in eum animadvertere potuisse videtur. Verr. I, 19.: »De qua expugnatione cum Legati ad C. Neronem in Asiam Samo venissent, responsum tulerunt, eiusmodi querimonias, quae ad Legatum populi Romani pertinerent, non ad Praetorem, sed Romam deferri oportere. Itaque etiam ad Dolabellam, cuius erat Legatus, res deferri non poterat. **) Illo vero loco Verr. III, 58. Legatos non esse eos, de quibus nos loquimur, sed Legatos militares, apertum esse videtur: primum enim alioquin transponenda fuissent verba Quaestores, Legatos, cum maior esset Legati Proconsulis dignitas, quam Quaestoris, ut infra videbimus; deinde eiusdem generis esse videntur hi legati, cuius Praefecti et Tribuni, qui erant militares.

* Cum suam haberent iurisdictionem, etiam mandare eam potęrant provinciam ingressi Legato, cui nescio an debuerint (v. Dig. de Off. Procos. 1. 4. 5. 6.) et Quaestori. Vid. infra. **) Apertius etiam Ulpianus hanc rem affirmare videtur Dig. de Off. Procos. I. 10.:,,Legatum suum ne ante se de provincia dimittat (Procos.), et lege Iulia repetundarum, et rescripto Divi Hadriani ad Calpurnium Rufum proconsulem, Achaiae ad

monetur."

[ocr errors]

Quinto, 15.: „Pom

8. Magistratus et imperium Praetoris, nisi prorogaretur, erat annuum. Cic. ad Att. V, 15.: »Sit modo annuum: si prorogatur, actum est. Verum perfacile resisti potest: tu modo Romae sis. Sed feremus, modo, si me amas, sit annuum: adsis tu ad tempus, ut seuatum totum excites: mirifice sollicitus sum, quod iam diu ignota sunt mihi ista omnia.« Ita tamen, ut ad tricesimum usque diem post adventum successoris in provincia ei e lege Cornelia manere liceret. Cic. epp. Fam. III, 6: >>Tunc ille mihi cum gratias egisset, magnopere a me petivit, ut Laodiceam protinus irem: te in prima provincia velle esse, ut quain primum decederes: quia, nisi ego successor essem, quem tu cuperes videre, te antea, quam tibi successum esset, decessurum fuisse... Non modo ibi non fuisti, ubi me quam primum videre posses, sed eo discessisti, quo ego te ne persequi quidem possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum lege (ut opinor) Cornelia constituti essent." Interdum autem singulari S. Cto. cautum esse videtur, ut quis ne supra, annum teneret provinciam. Cic. ad tinius multo ante discesserat; a impetrari non poterat: quem tamen si reliquissem, dicerent inimici, non me plane, post annum, ut senatus voluisset, de provincia decessisse, quoniam alterum me reliquissem." Cf. ad Att. VI, 6. Cuius rei ita mihi posse videor reddere rationem: Cicero post Praeturam urbanam et Consulatum in provinciam ire noluerat. Postea vero, quam a. U. C. Loccl. senatus consulto vetitum erat, ne quis intra quinquennium e Consulatu aut Praetura in provinciam iret, omnes, qui antea provinciam administrare noluerant, provincias sortiri coacti sunt. Ciceroni Cilicia obvenit, cui pro Consule praeesset. Cf. Fr. Fabric. Marcodur. in M. T. Cic. hist. per Coss. descripta, ad a. IɔccII. Invitus igitur in provincia moratus, Hortensium rogavit, et ab Attico aliisque per litteras petiit, ut senatum totum excitarent, ne prorogaretur imperium. Cic. ad Att. V, 2. et 15. ad Div. II, 10. et 11. alibi. Ea de caussa senatus plus etiam, quam quod petiverat Cicero, decresse videtur, ut ne liceret quidem ei diutius, quam annum, provincia commorari. Prorogabatur autem imperium plerumque tum, cum egregium se aliquis imperatorem praebuerat, ut Marcello et Laevino (cf. Livii locos antea laudatos), aut cum successor vel mortuus, vel alia re prohibitus, non successerat, ut Verri, cum Arrio bellum mandatum esset contra fugitivos et Spartacum. Cf. Cic. Verr. IV, 20. Liv. epit. 96., et Ernest. in Clave Sp v. Arrius.

in

9. Ubi decedere Praetor constituerat e provincia, ántequam successor advenerat, aut Legatum, aut Quaestorem cum potestate relinquebat eum, quem provinciae administrandae maxime idoneum putaret propter accuratiorem provinciae, rerumque provincialium cognitionem. Legatum si quis Praetorium habebat, eum plerumque provinciae praefecit, quoniam is et eius provinciae, in qua per eum annum degerat, conditionem non ignorabat, et accuratiorem, quam Quaestor, rerum omnium, quae ad provinciae administrationem pertinent, cognitionem habebat, cum et Quaestor et Praetor antea fuisset; ubi vero non nisi Quaestorios habebat Legatos, Quaestori mandanda erat potestas, cum nec peritiores eo Legati essent rerum provincialium, et eam ipsam provinciam accuratius Quaestor cognosset. Dignitatis enim ea in re nulla ratio est habita. Alioquin enim semper Legatus relinquendus fuisset, cuius, ut infra videbimus, maior, quam Quaestorum erat dignitas. Ita intelligimus, quare Cicero, qui et Praetorios et Quaestorios habuerat Legatos, cum e provincia decessisset, de Quaestore relicto se excusarit (ad Div. II, 15. et ad Att. VI, 6.), quod alter Legatorum, Pomtinius, multo ante discessisset, alter, Quintus frater, et noluisset, et pluribus de caussis paene non potuisset in Cilicia remanere, uterque quidem Praetorius, ceteri vero, quos secum habuisset, non fuissent superiore, quam Quaestor, usi honore, quippe Quaestorii. Cf. ad Div. II, 18. Nonnihil hac de re infra, cap. de Legatis, addamus.

40. Dum in magistratu erant Praetores, accusari a provincialibus non poterant, quod quidem vel inde concludi posse videtur, quod summum habebant imperium, et quod Legati, quorum minor erat, quam Praetorum dignitas, nisi finita Legatione, accnsari non poterant. Sed Tribuni plebis de abrogando Praetoribus imperio ferre ad populum poterant, a quo imperium acceperant. Liv. XXXIX, 19., ubi Q. Fabius iubet P. Scipionem, quod de provincia decessisset iniussu senatus, revocari, agique cum Tribunis plebis, ut de imperio eius abrogando ferrent ad populum." Cic. Verr. II, 57.:,,Si tibi magistratum (Metellus) abrogasset," i. e. cum Tribunis plebis de abrogando tibi imperio egisset,,,minore ignominia te affecisset, quam cum ea, quae in magistratu gessisti, sustulit atque irrita iussit esse."

11. Insignia Praetorum commemorantur in orationibus in Verrem Lictores, duodecim Proconsulum, Propraetorum sex, et Paludamentum. Verr. V, 13.: „alterum (po

[ocr errors]
« PreviousContinue »