Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

tur, nec faciunt pecuarios, ut tradit Varro R. R. III, 1.« Ern. in Cl.

[ocr errors]

6. Coloni sunt aut omnes, qui terram colunt, ut Verr. III, 98., »Siculi, coloni populi Romani atque aratores, aut qui coloniam constituunt (v. Gesner. in Thesauro), aut idem, qui Verr. III, 40. incolae dicuntur: >>Halicyenses, quorum incolae decumas dant, ipsi agros immunes habent, sive qui agrum alienum, quem arent, pretio conducunt. *) Differre autem ab aratoribus ita videntur, ut publicum aratores, coloni privatum agrum conducant. Certe diversos eos fuisse, apparet ex loco Or. pro Fonteio c. 1. supra allato: »Unum ex toto negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum, pecuariorum numero testem producant.« Dubitare quidem aliquis poterit, annon hoc loco coloni sint cives coloniae, cum statim eodem capite mentio fiat Narbonis Martii, coloniae Romanae. Sed ex iis, quae antecedunt, apertum est, colonos illos fuisse cives Romanos, quod tamen de omnibus huiusmodi colonis certo affirmare non possum; colonos autem Narbonenses non usos esse civitate Romana, inde colligitur, quod civibus Romanis illi opponuntur: >>Est in eadem provincia Narbo Martius --, est item urbs Massilia est praeterea numerus civium Romanorum atque hominum honestissimorum.« Et mox c. 2.: »>Quid coloni Narbonenses? quid volunt? Quid Massiliensium civitas? Quid? civium Romanorum quae voluntas est?«< **) - Utrosque, et aratores, et colonos, uno Cicero comprehendit nomine agricolarum: Or. pro Fonteio c. 16.: »Omnes illius provinciae publicani, agricolae, pecuarii, ceteri negotiatores, uno animo M. Fonteium atque una voce defendunt:« id, quod perspicuum est con

*) Ita hunc locum esse intelligendum, ut incolae sint, qui agrum privatum conductum habeant colendum, confirmatur de Off. I, 34.:,,peregrini autem et incolae officium est nihil praeter suum negotium agere, minimeque in aliena esse republica curiosum," quem, cum superior locus (Verr. III, 40.) non esset in mente, Schützius V. Ĉl. in ind. Latin. ita interpretatus est, ut incolas esse existimaret eos, qui peregrini habitent in urbe, cuius non sint cives. Atqui ex ipsa peregrini atque incolae in hoc loco separatione apparet, non plaue eundem esse utrumque, et veram esse quam modo exhibuimus interpretationem.

**) Paullo aliam esse Wachsmuthi V. Cl. sententiam memini, qui initio colonos civitatem retinuisse arbitratur, mox, cum ea uti nec vellent, nec saue possent, paullatim amisisse, ita tamen, ut nunquam iis sit ademta. Quae res etsi refutari vix possit, tamen nescio, an parum verisimilitudinis habeat, cum nusquam eius fiat mentio.

ferenti c. 1., ubi eadem hominum genera enumerantur, Exempla omnis generis v. ap. Gesn. in Thes.

Cap. IV. Honoris publici in provinciis genera. Romani iis regionibus, quas subegerant, et in provinciae formam redegerant, id reliquerunt, ut ex parte sui iuris essent, retinerentque honores a maioribus acceptos. Quo factum est, ut plurima essent in provinciis honoris publici genera, et provincialia et Romana. A Romanis enim magistratum habebant Proconsules, Praetores, Propraetores et Quaestores, dignitatem *) Legati, Legati militares, Praefecti militum, Tribuni militares, etc. E provincialibus magistratu fungebantur Proagori, Aediles, Quaestores, Censores, dignitatem habebant Senatores, Legati, honorem sacrum Sacerdotes. De his singulis ita capitibus sequentibus agamus, ut initium faciamus a magistratibus Romanis. Et ita quidem hac in re versabimur, ut quolibet capite primum singulos magistratus accurate definiamus, eorumque discrimina exponamus, deinde eorum imperium, potestatem, munera, officia, et quae huc pertinent, explicemus, denique omnium inter se et cum senatu populoque Romano rationem describamus. Sed antequam ad rem ipsam accedamus, paucis dicendum est, quid sit magistratus, dignitas, imperium et potestas. Magistratus vocabulum optime Festus illustrat p. 1237, 7 sqq. (1166, 6 sqq.) ed. Perotti, his verbis: »Magistrare moderari: unde magistri non solum doctores artium, sed etiam pagorum, societatum, vicorum, collegiorum, equitum dicuntur: quia omues ii magis ceteris possunt, unde et magistratus, qui per imperia potentiores sunt, quam privati, quae vox duabus significationibus notatur. Nam aut personam ipsam demonstrat, ut cum dicimus, magistratus iussit: aut honorem, ut cum dicitur: Titio magistratus datus est.«< De dignitate vero sic Perottus in Cornucop. p. 652, 44 sqq. (646, 19.): »A dignus fit dignitas et dignatio, quod proprie significat honorem nobis propter meritum vel impensum, vel debitum «< etc. Differt auten a magistratu ita, ut qui sit in magistratu habeat aut imperium et potestatem (sive imperium latiore sensu), aut certe potestatem, qui in dignitate, neutrum. De imperio et potestate haec sunt Ern. verba in Cl.: »Imperii, quod magistratuum est, duas formas facio. Altera est civilis et quasi togati; quod est ma

*) Liceat hoc mihi uti vocabulo, etsi posteris demum temporibus hoc sensu usitato, cum quod plane ei respondeat in lingua Latina desit alterum.

gistratuum urbanorum, et omnium provincialium, et alio nomine potestas dicitur, habetque prehensionem, animadversionem, coërcitionem, in provincia etiam ius securium, s. ut sub Caesaribus appellatum est, gladii, atque alja multa, quae ratio magistratus postulat; unde (plerumque: v. ipsum) dicuntur hi magistratus esse in imperfo. Alterum genus est militare, quod habent i, ü, quibus potestas belli gerendi data est. Hoc imperium qui habent, dicuntur esse cum imperio." Sed paullo aliter tamen rem se habere, infra videbimus.

Cap. V. De Proconsule, Praetore et Propraetore.

[ocr errors]

1. De hisce tribus magistratibus uno capite dicere constitui, quoniam paene non nisi nomine differunt: quare facile ea, quibus differunt, contextae orationi inseri poterunt. * Proconsul est, ut Perottus dicit 1. I. p. 693, 1 sqq. (685, 33 sqq): »qui cum potestate Consulari extra ordinem ad aliquam provinciam administrandam mittitur.« De Praetore Varro de L. L. IV. (ed. Per. p. 1129, 34 sq. 1064, 45 sq.): »Praetor dictus est qui praeiret iure et exercitu;« Propraetor est qui e Praetura urbana in provinciam cum imperio et potestate proficiscitur, sive, qui extraordinariam Praeturam gerit.« Perottus 1. c. Saepius autem haec nómina inter se permutantur, ita, ut Proconsules et Propraetores dicantur Praetores, Praetores vero et Propraetores, Proconsules, ut Cic. pro Lig. 1.: »Q. igitur Ligarius, cum esset adhuc nulla belli suspicio, Legatus in Africam cum Proconsule C. Considio profectus est. Fuit autem Considius Praetor. Sic Verr. III, 91.: »C. Marcelle, te appello. Siciliae provinciae, cum esses pro Consule, praefuisti, «< cum esset Propraetor. (v. Ern. ad h. 1. et in Cl. s. v. Proconsul, Considius et Marcellus.)**) Et epp. ad div. II, 17. Praetorem vocat Bibulum, qui erat Proconsul. (v. Ern. in Cl. s. v. Praetor et Bibulus.) ***) Sacerdotem vero et Verrem

*) Namque de solis provincialibus nobis magistratibus est agendum, a quibus longe diversi sunt et Praetores urbani, et qui nou nisi cum imperio militari, ideoque privati, erant Proconsules, qui quidem ad rem nostram non pertinent.

ވ

Quo tamen loco Garatonius verisimile esse observat, hunc C. Marcellum quamvis Propraetorem, Proconsulare tamen imperium habuisse, quale aliis interdum datum est, ut M. Antonio, Triumviri patri, de quo cf. Verr. II, 3. III, 91. et ad eos locos interpretes.

***) Eodem Ernestius in Clave, v. Praetor, locum refert Verr. III, 54. qui M. Laevino, aut P. Rupilio, aut M'. Aquillio Praetori

[ocr errors]

Propraetores saepissime Cicero vocat Praetores in orationibus in Verrem. (Cf. de his Garaton. ad Verr. II, 10. et omnis generis exempla apud Wachsmuthum (in H. R. p. 33.), ut Liv. XXXIII, 25. coll. XXXII, 27. 28. XXXV, 22. coll. c. 10. XXXVII, 46. coll. c. 2., reliqua ut taceam. Quin etiam Consules apud veteres dicebantur Praetores: unde Nonius ed. Per. p. 1305 sq. (1237, 26.): »Consulum et Praetorum proprietas, quod consulant et praeeant populis, auctoritate Varronis ostenditur de vita populi Romani libro secundo: Quod idem (i. e. üdem) dicebantur Consules et Praetores, quod praeirent populo Praetores, quod consulerent senatui Consules.<<

[ocr errors]

2. Provinciae his magistratibus ita obveniebant, ut ante comitia Consularia senatus consulto e lege Sempronia de provinciis decerneretur, quaenam provinciae per annum sequentem essent Consulares, quae Praetoriae (v. Cic. Or. de prov. Cos. cum Ernestii argumento), designati autem, non, ut Nieupoortus dicit, primis post initum magistratum diebus, Consules et Praetores provincias sortirentur, aut sortiti compararent, siquidem duobus, aut alterutri, provincia, quae sorte obvenerat, displiceret, ut Antonio, cum Cíceroni esset in consulatu collega eo tempore, quo Catilina turbas moverat: Sall. Cat.: >>Ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciae perpulerat, ne contra rempublicam sentiret.« Verr. II. 6.: »Ei sorte provincia Sicilia obvenit.« III, 95.: »Consul es designatus: provinciam sortitus es,« Cautum vero ea in re erat senatus consulto, ne quis eidem his praeesset provinciae. Cic. epp. ad div. II, 15. ad Att. VI, 6.: >Quid, quod senatus eos voluit praeesse provinciis, qui non praefuissent?«< Proconsulibus autem eae plerumque provinciae a senatu decretae sunt, in quibus exercitu consulari opus esset. Huc pertinere videtur Liv. XXIV, 21.: >>Romani, cum bellum nequaquam contemnendum in Sicilia òriretur, M. Marcello alteri Consulum eam provinciam decernunt,« quamquam tunc neque Proconsul, neque cum potestate, i. e. in regionem in provinciae formam redactam, sed Consul cum imperio, in regionem in provinciae formam redigendam missus est. Nam sequenti anno imperium ei est prorogatum. Liv. XXIV, 44.: >>Prorogata imperia provinciaeque M. Claudio Sicilia, finibus eis, quibus regnum Hieronis fuisset: Lentulo Propraetori provincia vetus« etc.;, et posteaquam ea Siciliae

bus in eam provinciam successerant," ubi tamen Garatonius pro Praetoribus esse Prastores legendum suspicatur,

pars provincia facta est, donec penitus bellum esset extinctum, Proconsul missus est. V. Livii locos mox laudandos. Immo interdum factum est, út, si altera alicuius terrae pars esset pacata et provincia facta, altera aut nondum subacta, aut nondum plane pacata, in eam regionem, quae postea uni Praetori aut Proconsuli parebat, et Praetor et Proconsul mitteretur. Sic in Siciliam, cuius eam partem, quam Carthaginienses tenuerant, Praetor obtinebat cum imperio et potestate, bello Punico secundo praeter illum missus est modo Consul, modo Proconsul cum maiore, quippe Consulari, exercitu, qui eam partem subigeret, quae Hieronis fuerat. Atque hanc rationem Sicilia obtinebat, etiam Syracusis captis a Marcello, cumque Laevinus eam quoque Siciliae partem in provinciae formam redegisset (Liv. XXVI, 40.) donec ex omni parte esset pacata. V. Liv. ll. cc. XXV, 3. XXVI, 1 et 28. XXVII, 7. Breviter hac de re monuit qui annotationem scripsit ad Sigonium de A. I. P. cap. 3., qui tamen duos Praetores Siciliae tunc praefuisse dicit, Praetoris nomine sensu latiore sumto. Ex eo inde tempore Sicilia continuo úni Praetori parebat, ut ex Livio apparet XXVil, 22. et annis sequentibus. Nam quod Laevino tum prorogatum est imperium, non fuit in Siciliam, sed in classem, quae ad Siciliam erat. Sed nihilominus semper duas provincias continere dicebatur, et ex eo inde tempore duos semper habebat Quaestores, alterum Syracusanum, alterum Lilybaetanum. Cic. Verr. II, 4.: Quaestores utriusque provinciae, qui isto Praetore fuerant, cum fascibus mihi praesto fuerunt.« II, S.: »Non enim Quaestor petiit (ut est consuetudo) is, qui Erycinum montem obtinebat« et II, 18.: »Deinde ceteras dicas omnes illo foro (Syracusis) M. Postumius Quaestor sortitus est« et alibi. Praetores, ex quo quaestiones perpetuae Romae institutae erant, nunquam missi sunt in provincias, cum omnes in iudiciis Romae exercendis occupati essent, sed in eorum locum Propraetores, qui sicut Proconsules, Kal. Ian. magistratu urbano functi (Cic. Verr. II, 42: »Si finem edicto Praetoris (urbani) afferunt Kalendae Ianuarii, cur non initium quoque edictí nascitur a Kalendis Ianuarii?«), in provinciam proficiscebantur, comitante Quaestore, Legato et cohorte Praetoria, de quibus infra dicemus.

[ocr errors]

3. Provinciam ingressi Proconsules et Propraetores, quos uno iam nomine Praetores vocemus, summum tenebant imperium (latiore sensu, i. e. imperium et potestatem) omniumque, qui Romae erant, magistratuum imperium et potestatem habebant, ideoque revera erant

« PreviousContinue »