Page images
PDF
EPUB

iam me coniecisse videbam, neque a vincendo, sed a vinciendo ducendum esse provinciarum nomen. Etenim terra continens eam enim; neque animum continentem, aut similia, intellexisse Festum oportet, cum vincia sit nomen substantivum est terra aliis mari nullo, interposito adiuncta et quasi adstricta, i. e. vincta. Synonyma enim esse vincire et adstringere, doect Cic. Verr. IV, 42., quo vinctus et adstrictus coniunguntur: Dedit igitur tibi fortuna Siculorum C. Marcellum iudicem, ut, cuius ad statuam Siculi te Praetore alligabantur, eius religioni te eundem vinetum adstrictumque dederemus, et quaedam loquendi formulae in utroque verbo simillimae, ut numeris adstringere orationem (Cic. de Or. III, 44. alibi) et numeris vincire orationem (ld. ib. 49.). Quamquam enim diversa in his ratio esse videri potest, ut illo loco numeris sit dativus, hoc vero ablativus, ta men etiam vincire dativo iungi potest, ut: „,Aspicite religatum asperis-vinctumque saxis." Cic. Tusc. II, 34, eodem sensu, quo Verr. IV, 41. dixit:,, Quis est hic, qui ad statuam adstrictus est?" et Columella V, 6, 17.: „Quicquid frondis enatum fuerit, --- aut ferro amputare, aut adstringere," et adstringere ablativo, ut:,,Vinculis legum adstringi Quint. V, 10, 101. et utrique casui, ut: „Una atque altera aestas vel metu, vel spe, vel poena, vel prac miis, vel armis, vel legibus, potest totam Galliam sempiternis vinculis adstringere."Cic. de Prov. Cos. 14. Ex his colligitur, provinciam esse regionem imperio Romano, sive ad imperium Romanum provinctam, i. e. porro vinctam et adiunctam, quasi appendicem Romani imperii: unde consequitur, eam non esse, si accurate loquamur, imperii partem, sed parere tamen imperio Romano; ideoque arctissime cum eo esse coniunctam, et administrari a magistratibus Romanis quidem, neque tamen urbanis. Praeterea inde concluditur, non eodem iure usas esse provincias, quo ipsum imperium Romanum, sed deterius illarum ius fuisse, deterioremque conditionem. Atque haec et cum usu loquendi et cum origine provinciarum optime conveniunt. Primum enim ad hanc verbi notationem ipse Cicero aliquoties alludere videtur, ut Verr. II, 1.:

iusmodi verbalia, quae in LA terminentur, supra docui) duabus usum esse significationibus videtur, activa altera, altera passiva, ut igitur fuerit et vinciens, s. qui vincit, et vinctus, s. qui vin

etus est.

se

66

Omnium nationum nationum exterarum princeps Sicilia ad amicitiam fidemque populi Romani applicuit,“ quae verba ipse, quasi commentario, statim verbis sequentibus illustrat:,,prima omninm, id, quod ornamentum imperii est, provincia est appellata." Et Verr. III, 6.: »Videte nunc maiorum sapientiam, qui, cum Siciliam ad rempublicam adiunxissent," etc. Deinde non fuisse provincias partes imperii, vel e priore loco apparet, quo provinciales vocantur nationes exterae. Sic eodem capite paullo infra:,, Prima docuit“ (Sicilia) „maiores nostros, quam praeclarum esset exteris gentibus imperare, et alibi simili ratione. Innumeris praeterea locis provinciales appellantur soci, ut I, 32: (Lampsacenis,) populi Romani conditione sociis, fortuna servis, voluntate supplicibus. Sic Div. in Caec. 5.:,,Reliquum est iam, nt illud quaeramus, ecquid auctoritatis apud vos in suo iure repetundo socii populi Romani, supplices vestri, habere debeant." Interdum utrumque nomen coniungitur, ut Div. 3.:,,Quid est, quod aut populo Romano grahius esse debeat, aut sociis exterisque nationibus optatius esse possit, aut saluti fortunisque omnium magis accommodatum sit? Populatae, vexatae, funditus eversae provinciae: socii, stipendiariique populi Romani afflicti" etc. Paruisse porro provincias Romanis, et ex iis, quae iam allata sunt, locis, similibusque apparet, et confirmatur Div. 20:,,Ab hospitibus elicntibusque suis, ab exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani ditionemque essent etc.; *) et Verr. III, 6.:,,Siciliae civitates sic

[ocr errors]

*) Monendum est, quamvis aliud nobis agentibus, de lectione, ex uno codice, pro essent legendum esse venissent, Ursinum voluisse; sed nihil tamen mutandum esse videri. Multis iamdudum exemplis congestis Hottomaunus et Graev. ad h. 1., Taubm. ad Plaut. Amphitr. I, 1, 25. Auson. Popma ad Cat. et de usu antiquae locut. II, 7. Voss. de constr. c. 65. alii docere studuerunt, promiscaum apud antiquissimos Romanos utriusque casus usum fuisse cum praepositione in iuncti. Sed dubitatio, nos subit, quando videmus, quam saepe barbaris illis medii avi temporibus accusativus pro ablativo, et ablativus cum accusativo manuscriptis codicibus sit obstrusus. Accedit, quod eo tempore suavitatem ora- tioni afferre illa casuum permutatio videbatur. Quae res aperta est maxime in argumento orationis Ciceronianae, si recte memoria valet, pro Marcello, in quo ubique perversus ille casuum usus reperitur, quem eundem interdum Eugraphius, in cominentario in Terent. sequitur, ut adeo in mentem nobis veniat esse imitationem permutationis, quam N. T. aliique multi scriptores obtinent, praepositionum, et sis. Sed obstat Gell. I, 7.: „Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii Ciceronis oratione,

in amicitiam fidemque recepimus, ut eodem iure essent, quo fuissent, eadem conditione populo Romano parerent, qua suis antea paruissent." De magistratibus vero, de quibus infra multis dicendum est, hic verbum non addam. Coniunctae autem erant provinciae cum Romanis sicut Romae clientes cum patronis, ita, ut quaeque provincia certam gentem Romanam haberet patronos, ut Sicilia Marcellos, Achaia Pisones. Cuius rei saepissime in orationibus in Verrem fit mentio, ut III, 18. Div. 1. et 20. etc., et quomodo factum sit, describit Liv. XXVI, 32. Conditionem denique provinciarum fuisse peiorem, quam Italiae, et ex aliis multis locis, et inde conficitur, quod Siciliam Cicero dicit uti iure iniquo, Verr. II, 29. quamquam eam ipsam prae ceteris provinciis beneficiis affectam a Romanis docet Verr. II, 3.:,,Sic a maioribus suis acceperant, tanta populi Romani in Siculos esse beneficia, ut etiam iniurias nostrorum hominum perferendas putarent," et paullo post: Cum omnia sua commoda, iura, beneficia senatus populique Romani unius scelere ac libidine perdidissent." Et III, 6.: »Videte nunc maiorum sapientiam, qui tanta cura Sicules tueri ac retinere voluerunt, ut" etc., collato huius capitis initio. Ad iuris

-

[ocr errors]

quae est de imperio Cn. Pompeii, ita scriptum esse a Cicerone dicebat, atque ipse ita lectitabat: Quum vestros portus, atque eos portus, quibus vitam ac spiritum ducitis in praedonum fuisse potestatem sciatis. Neque soloecismum esse aiebat in potestatem fuisse, ut vulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Graeci ita uterentur: et Plauzus verborum Latinorum elegantissimus in Amphitryone dixit, Numero mihi in mentem fuit, non, ut dici solitum est, in mente. Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesenti exemplo usus est, multam nos quoque apud veteres scriptores loquutionum talium copiam offendimus; atqui his vulgo annotamentis inspersimus." etc. Consentit omnium veterum linguarum ànalogiae, qua non solum universi orientales qui dicuntur populi totum illud discrimen ignorant, sed Graeci quoque ab antiquissimis Homeri temporibus usque ad extrema tempora, excepta tamen ea aetate, qua maxime in Graecia florebant litterae, nullo paene cum discrimine usi sunt praepositionibus vetis. Recte igitur fecerunt Drackenb. ad Liv. multis locis (e." g. II, 14. VI, 2. alibi) et multi alii, qui linguae Latinae auctoribus huncce accusativum suum e Mss. Codd. restituerunt; sed cavendum tamen est maxime, ne ubique eum esse reponendum putemus, ubi Mss. Codd. nonnulli eum exhibeant. Atque statuendum esse videtur, antiquissimis temporibus promiscuum fuisse hac in re accusativi atque ablativi usum, postea certam utrique casui legem esse constitutam; tandem, cum morti Latina lingua appropinquaret, a anultis legem illam plaue esse inversam.

1

conditionisque autem iniquitatem maxime tributa pertinent et vectigalia, quae omnibus provinciis fuisse imposita, e loco Verr. III, 6. apparet:,,Inter Siciliam, ceterasque provincias in agrorum vectigalium ratione hoc interest, quod ceteris aut impositum vectigal est certum, aut censoria locatio constituta est -.Siciliae civitátes" etc. De horum ratione ét generibus postea disserendi locus dabitur: nunc pauca quaedam de provinciarum origine dicamus.

3. Romanis, quamdiu imperium ipsorum Italiae finibus continebatur, non nisi urbanis opus erat magistratibus, i. e. iis, qui in urbe cum potestate essent. Nam ubi seditio aut bellum inter socios ortum erat, Roma facile imperator mitti poterat, qui illud sedaret; ubi leges iis dandae erant, Roma promulgari poterant, ubi tributa, aut vectigalia, aut stipendia exigenda, Quaestores mittebantur, qui illa cogerent, ubi ob ius dicundum Romam socii veniebant, initio ad Praetorem urbanum, postea, crescente republica, ad peregrinum se conferebant. Facilis enim undique erat Romae aditus, nec tempestate unquam aut maris fluctibus impeditus; neque tantae amplitudinis erat imperium, ut magistratus urbani eius administrationem sustinere non potuissent, addito praesertim praetore peregrino; neque exercitu in omnibus Italiae partibus Romanis opus erat, cum potentiam Romanorum diuturnis bellis cognitam plerique Itali extimescerent, neque valde esset metuendum, ne hostes ex improviso exteri hanc vel illam imperii Romani partem adorirentur, cum paene undique mari clausa esset Italia; denique cum magna Italorum pars diu iam esset et paullatim imperio Romano assueta. Postea vero, quam victis primo bello Punico Carthaginiensibus, Siciliam, quam eo usque praeter Hieronis regnum illi tenuerant, ad rempublicam suam addiderant, alia prorsus administrationis ratio erat instituenda. Difficilior enim Siculis erat Roma, et Romanis Sicilia aditu, cum eam Siciliae partem, quae Italiae adiacebat, teneret Hiero, Syracusarum rex, populique Romani socius, reliqua vero pars longius ab Italia distaret, ita, ut facile transitus ex una terra in alteram tempestate impediri posset. Praeterea maxime Romanis metuendum erat, ne Carthaginienses, prima quaque, quae se offerret, occasione arrepta, in Siciliam transiicerent, eamque exercitu Romano destitutam reciperent. Quo accedebat, quod nimis amplum iam hac accessione erat imperium, quam cui administrando soli magistratus urbani sufficerent. Itaque Q. Lutatium Cerconem Cos. Romani

miserunt, qui cum Lutatio Catulo Siculorum res constitueret, arma iis adimeret, leges daret ex S. C., vectigalia et tributa imponeret. Auctor huius rei est Zonaras, laudatus a Sigonio de antiquo iure provinciarum I, 3., qui uberius de provinciarum singularum origine disputat. Quamquam enim non apertis verbis legum, tributorumque et vectigalium Zonaras facit mentionem, tamen de his ipsis rebus cogitasse videtur, cum diceret, servitute Siciliam esse mulctatam: similiter enim Cicero Verr. I, 32. Lampsacenos vocat conditione socios, fortuna servos, et liberari eae regiones dicebantur, quae provinciae esse, eaeque civitates, quae ad provinciam pertinere desinebant, id est, neque vectigalia tributave amplius Romanis conferebant, neque legibus provincialibus magistratibusque Romanis parebant, sed sui iuris rursus fiebant. Maxime autem haec res illustratur Cicer. Verr. IV. 60.: ,,Maiores nostri facile patiebantur, haec esse quamplurima apud socios, ut imperio nostro quam ornatissimi florentissimique essent; apud eos autem, quos vectigales aut stipendiarios fecerant, tamen haec relinquebant, ut illi, quibus ea iucunda sunt, quae nobis levia videbantur, haberent haec oblectamenta et solatia servitutis," de quo loco paullo infra agemus. Cf. Hottom. et Garaton. ad Verr. II, 31. De civitatibus liberis nos paullo infra dicemus. Sic prima omnium nationum exterarum, ut utar verbis Ciceronis (Verr. II, 1.) Sicilia provincia est appellata. Ab eo inde tempore quotannis Praetores, qui eam administrarent, cum imperio et potestate missi sunt. Cf. Sigonium 1. 1. et Livium XXI, 49., et quae de provinciarum diversione libris sequentibus Livius narrat. Postea, captis Syracusis bello Punico secundo nova cum Lilybaetana illa provincia coniuncta est Syracusana. Liv. XXVI, 1. et alibi, Sed haec hoc loco de origine provinciarum attulisse sufficiat, cum copiosior huius rei expositio ad explicandum provinciarum nomen pertinere non videatur, et satis accurate atque copiose ea de re Sigonius 1. 1. locutus sit. Nonnulla tamen, quae ad diversam provinciarum originem pertinent, cap. sequ. afferemus. Ita provinciarum nomen est inventum, quo postea Romani regiones omnes cum imperio coniungendas appellarunt. De ratione vero, qua in provinciae formam eas redegerint, infra, capite de legislatione quaedam dicemus. Aliorum nominis provincia significationum capite de Praetoribus mentionem faciemus.

Cf.

« PreviousContinue »