Page images
PDF
EPUB

usque exspatiabor, út oratio mea reditum non inveniat : continebo me in iis, quae a nemine vestrum plane aliena esse putem, qui omnes hac publicae institutionis parte potissima instructi estis; et quoniam nulla res a civitatis ratione prorsus seiungi potest, commode perveniam etiam eo, quo me fortasse prius accessurum sperabatis, ut ex iis, quae in hoc imperio bene instituta sunt, domui regnatrici et Principi benignissimo laudem quaeram. Denique, ut vos mihi aequi iudices adsitis, non expeto, nisi me oratorem haud iniquum esse cognoscetis.

Nam, ut ab hoc exordiar, qui in aliquo genere diutius elaborarunt atque in id animum penitus abdiderunt, non ego indignum iudico, si eidem plurimum tribuunt: quod nisi maximi aestimarent, mirum foret, si non totum relinquerent atque ad alia omnia studium et industriam transferrent: attamen si quis nondum intellexerit, prout quisque ingenio fertur, aliis rebus alios excellere, et in universo eruditionis orbe nullam provinciam esse imperantem, nullam paulo ampliorem servientem, nullam unice praestare, ut reliquarum coloni quasi capite censeantur; is sciat se parum profecisse, nec litteras iusta mensura, sed pusillae suae mentis angusto admodum modulo metiri. Scio fuisse et esse theologos, iurisperitos, medicos, philosophos, philologos, physicos, poetas, qui sese solos, quod operae pretium sit, scire, ceteros aut nihil aut nugacia scire, et reliquas artes omnes flocci pendendas esse existiment: qui mihi hac ipsa iudicii superbia confiteri videntur, se plurima nescire: nam nisi quidquid ultra eius, quam amplexi sunt, disciplinae fines situm est, plane ignorarent, vel externa illa tantum perfunctorie attigissent et primoribus labris gustassent, singulis artibus cognovissent recte tractatis scientiam inesse profundissimam. Sed ut in iis scholis, in quibus una vel altera doctrina sepa→ ratim traditur, hanc suo seorsim loco superbire patiamur; certe in universitate litteraria, ubi unicuique arti doctores eximii dati sunt, si quis forte docentium ceteras disciplinas contemnat, eo est minus ferendus, quo facilius ex collegarum consortione errorem corrigere, et quo damnosior discipulis fieri potest. Etenim qui solitarius vivit, quod aliena cum suis raro componit, frequentius eo adducetur, ut sua maioris, quam par est, habeat; contra nihil eruditum potest magis ad modestiam compellere, quam variarum artium quotidianus quasi adspectus: et qui discentes aliena obtrectando ab iis cognoscendis retrahit, earum rerum, quibus animum alant, magnam iis partem eripit. Quapropter de antiquitatis studio verba

facturus id potissimum operam dabo, ut, quod de illo in aliarum doctrinarum detrimentum praedicari falso solet, removeam diligenter, quum praesertim aliquid illi vulgo tribui intelligam, quod omnibus potius bonis artibus videatur commune esse. Etenim invaluit, ut, quae hac disciplina comprehenduntur, studia humanitatis vocarentur: unde quidam profecti huic litterarum generi humanitatem putarunt propriam et peculiarem esse. Quod tantum abest, ut verum censeam, ut a nulla scientia, quae hoc nomine digna sit, humanitatem arbitrer abesse posse. Nam primum ubi humanitatem credas in elegantia morum, in comitate, lenitate, lepore positam esse; nemo non intelligit aliquid, sed aliquid tantum, ad haec litteras quascunque conferre, quod omnibus mores emolliuntur et cupiditates temperantur: immo qui in antiquitatis cognitione occupati sunt, ad istam vocis potestatem comparatos haud reperiri semper humanissimos, multi conquesti sunt. Quamquam equidem severitatem ac suo loco ipsam acerbitatem cum genuina humanitate pugnare aegrè concesserim; quis enim in omnibus rebus et erga omnes obsequium probet? quis non potius vitia, malitiam, corruptionem summa vi persequenda et perstringenda iudicet? Namr profecto qui se omnibus obsequiosum praestet, eum non tam humanum quam ignarum aut vulpeculae instar versutum fictumque dixerim; et Ciceronem Demosthenemque, licet in adversarios magno impetu irruentes, nemo tamen negaverit homines fuisse cultissimos. At maius quiddam et gravius humanitate comprehendi iudico, facultatem dico recte et ex praeceptis virtutis agendi, notiones rerum universas, quas ideas appellant, menté concipiendi, postremo ea, quae sentias, apte explicandi: quae quum homini sint propria, unice videntur humanitatis vim continere. Jam vero quis tam stolidus est, ut in eo praesertim, qui nunc obtinet, eruditionis statu illa putet in solis antiquis litteris vel in his praecipue fundata esse? Ne enim de vita ad virtutem conformanda dicam, unicuique disciplinae insitas esse notiones purissimas, philosophiam autem his ipsis eminere, nisi vanis commentis pessumdetur, non est quod demonstremus. Et quis theologiam secludere ab humanitate ausit, nisi qui deum ex homine exulare iusserit? Iuris vero doctrina et medica ars, ut usui et experientiae, ita notionibus altissimis innixae sunt. Atque ut concedamus, perfectam philologiam potuisse nonnullis imprimis humanam videri, quae in ingenii operibus absolutíssimis humani animi immensam profunditatem experiatur, et

[ocr errors]

usque exspatiabor, út oratio mea reditum non inveniat: continebo me in iis, quae a nemine vestrum plane aliena esse putem, qui omnes hac publicae institutionis parte potissima instructi estis; et quoniam nulla res a civitatis ratione prorsus seiungi potest, commode perveniam etiam eo, quo me fortasse prius accessurum sperabatis, ut ex iis, quae in hoc imperio bene instituta sunt, domui regnatrici et Principi benignissimo laudem quaeram. Denique, ut vos mihi aequi iudices adsitis, non expeto, nisi me oratorem haud iniquum esse cognoscetis.

Nam, ut ab hoc exordiar, qui in aliquo genere diutius elaborarunt atque in id animum penitus abdiderunt, non ego indignum iudico, si eidem plurimum tribuunt: quod nisi maximi aestimarent, mirum foret, si non totum relinquerent atque ad alia omnia studium et industriam transferrent: attamen si quis nondum intellexerit, prout quisque ingenio fertur, aliis rebus alios excellere, et in universo eruditionis orbe nullam provinciam esse imperantem, nullam paulo ampliorem servientem, nullam unice praestare, ut reliquarum coloni quasi capite censeantur; is sciat se parum profecisse, nec litteras iusta mensura, sed pusillae suae mentis angusto admodum modulo metiri. Scio fuisse et esse theologos, iurisperitos, medicos, philosophos, philologos, physicos, poetas, qui sese solos, quod operae pretium sit, scire, ceteros aut nihil aut nugacia scire, et reliquas artes omnes flocci pendendas esse existiment: qui mihi hac ipsa iudicii superbia confiteri videntur, se plurima nescire: nam nisi quidquid ultra eius, quam amplexi sunt, disciplinae fines situm est, plane ignorarent, vel externa illa tantum perfunctorie attigissent et primoribus labris gustassent, singulis artibus cognovissent recte tractatis scientiam inesse profundissimam. Sed ut in iis scholis, in quibus una vel altera doctrina sepa→ ratim traditur, hanc suo seorsim loco superbire patiamur; certe in universitate litteraria, ubi unicuique arti doctores eximii dati sunt, si quis forte docentium ceteras disciplinas contemnat, eo est minus ferendus, quo facilius ex collegarum consortione errorem corrigere, et quo damnosior discipulis fieri potest. Etenim qui solitarius vivit, quod aliena cum suis raro componit, frequentius eo adducetur, ut sua maioris, quam par est, habeat; contra nihil eruditum potest magis ad modestiam compellere, quam variarum artium quotidianus quasi adspectus: et qui discentes aliena obtrectando ab iis cognoscendis retrahit, earum rerum, quibus animum alant, magnam iis partem eripit. Quapropter de antiquitatis studio verba

facturus id potissimum operam dabo, ut, quod de illo in aliarum doctrinarum detrimentum praedicari falso solet, removeam diligenter, quum praesertim aliquid illi vulgo tribui intelligam, quod omnibus potius bonis artibus videatur commune esse. Etenim invaluit, ut, quae hac disciplina comprehenduntur, studia humanitatis vocarentur: unde quidam profecti huie litterarum generi humanitatem putarunt propriam et peculiarem esse. Quod tantum abest, ut verum censeam, ut a nulla scientia, quae hoc nomine digna sit, humanitatem arbitrer abesse posse. Nam primum ubi humanitatem credas in elegantia morum, in comitate, lenitate, lepore positam esse; nemo non intelligit aliquid, sed aliquid tantum, ad haec litteras quascunque conferre, quod omnibus mores emolliuntur et cupiditates temperantur: immo qui in antiquitatis cognitione occupati sunt, ad istam vocis potestatem comparatos haud reperiri semper humaníssimos, multi conquesti sunt. Quamquam equidem severitatem ac suo loco ipsam acerbitatem cum genuina humanitate pugnare aegre concesserim; quis enim in omnibus rebus et erga omnes obsequium probet? quis non potius vitia, malitiam, corruptionem summa vi persequenda et perstringenda iudicet? Nam profecto qui se omnibus obsequiosum praestet, eum non tam humanum quam ignavum aut vulpeculae instar versutum fictumque dixerim; et Ciceronem Demosthenemque, licet in adversarios magno impetu irruentes, nemo tamen negaverit homines fuisse cultissimos. At maius

quiddam et gravius humanitate comprehendi iudico, facultatem dico recte et ex praeceptis virtutis agendi, notiones rerum universas, quas ideas appellant, menté concipiendi, postremo ea a, quae sentias, apte explicandi: quae quum homini sint propria, unice videntur humanitatis vim continere. Jam vero quis tam stolidus est, ut in eo praesertim, qui nunc obtinet, eruditionis statu illa putet in solis antiquis litteris vel in his praecipue fundata esse? Ne enim de vita ad virtutem conformanda dicam, unicuique disciplinae insitas esse notiones purissimas, philosophiam autem his ipsis eminere, nisi vanis commentis pessumdetur, non est quod demonstremus. Et quis theologiam secludere ab humanitate ausit, nisi qui deum ex homine exulare iusserit? Iuris vero doctrina et medica ars, ut usui et experientiae, ita notionibus altissimis innixae sunt. Atque ut concedamus, perfectam philologiam potuisse nonnullis imprimis humanam videri, quae in ingenii operibus absolutissimis humani animi immensam profunditatem experiatur, et

quidquid magnificum, generosum, dulce, amoenum est, quidquid hominum mentes commovet, pereellit, componit, erigit, interiore cognitione comprehendat; tamen scriptae illae Musae non solae iucunditatem spirant; etiam florum calices corollasque inhabitat Venus et Gralia: Empedoclea illa principia, amor et odium, quibus homines ducuntur, etiam rerum naturam regunt, materias inanimas congregant et segregant, consociant, dissociant; et ratio per mundum universum diffusa in maximis minimisque divini fabricatoris operibus notionum formas et imagines menti ad illa intentae offundit. Nec si cuperem, dicere possem, quo iure quaestiones grammaticae subtilissimae possent magis humanae haberi quam physicorum observationes microscopicae. Quid quod universa antiquitatis studiorum materia, si linguas veteres exceperis, ipsis ceteris disciplinis continetur? quae nisi ad humanitatem pertinerent, non posset illud, quod inde compositum est, studium humanum vocari. Nisi forte humanitatem in eo quaesiveris, ut in philologorum litteris sola singularum rerum initia tenuia tradantur, abstrusiora negligantur: quemadmodum Aristoteles liberaliter educandos, artibus non ita institui voluit, ut in is perfecti, sed ut rudimentis imbuti essent: quod ut de educatione liberali non male dictum est, ita non debet ad doctrinarum rationem iudicandam transferri. Mihi quidem, ut satis significavi, humanitas imprimis in notionum videtur intelligentia cerni: quae ubi deficiunt, ibi incipere sellularium opificium arbitror; quo eorum ipsorum, qui antiquis litteris operam dant, teneri video haud paucos; omnes dico, qui maioribus impares, molem rerum et verborum rudem, inconditam, tenebricosam corradunt. Sed, consideremus etiam illam humanitatis partem, quam in eo positam dixi, ut fari, quae sentias, possis. Ad quam non nego antiquarum litterarum studium prodesse eximie posse, quippe quod in scriptorum praestantissimorum exemplis perfectissimis verba, sententias, stilum, orationem spectet et examinet; attamen non tanta, quanta vulgo putatur, haec est utilitas. Primum enim naturae maxime beneficio disertos fieri constat; sed accedere debet exercitatio, quae in antiquitatis studiosis solet perexigua esse. Dein critica et grammatica disciplina iudicium quidem format et fingit, sed a prompte disserendo magis revocat quam eam facultatem affert. Enimvero plurimos, qui in illo genere diligentius versantur (nec me excipio), non magnopere in dicendo exercitatos esse, sed accurata et subtili sermonis disquisitione eo redigi videmus, ut et copia sententia

« PreviousContinue »