Page images
PDF
EPUB

afferrem, quod ad rem non pertinere, ué quid omitterem, quod pertinere videretur, ne quid satis firmis argumentis carere sinerem. Omnia fere ex ipso Cicerone ita eruere studui, ut eum quasi excuterem: quare eos locos, e quibus hoc vel illud effeceram, laudavi, et saepe, praesertim ubi argumentatione aut exemplis opus erat, descripsi. Deinde, cum adumbranda esset provinciarum facies, operam dedi, ut brevis essem. Itaque simpliciter omnia narravi, ea, quae ab aliis iam erant satis exposita, paucissimis verbis attigi, laudatis eius rei auctoribus, ut paullo copiosior essem in iis exponendis, quae nova et ab aliis non satis demonstrata esse viderentur, ne quid ex brevitate perspicuitas detrimenti caperet. Ad ea, quae prius mihi exposuisse videor, pertinent quae de provinciae nomine, de discrimine foederatarum atque liberarum civitatium, de mercatoribus, de proconsulum auspiciis, deque imperii atque potestatis discrimine dixi, et alia nonnulla. Ubicunque aliorum librorum ope adiutus sum, eos laudavi. Maximam utilitatem, ut alios nunc taceam, cepi e Garatonii, Icti summi atque philologorum in Italia, dum vixit, ducis, magno cum litterarum detrimento, etsi senis, praematura tamen morte iam defuncti, Verrinarum editione, cuius usum humanitați V. Cl. Twesteni debeo. Praeterea egregie mihi usui fuerunt Ferratii, magni illius Itali, epistolae de Ciceronis orationibus, quas humanissime mecum communicavit V. Ill. Cramerus. Denique gratiae agendae sunt amplissimae Kordesio V. Cl. bibl. publ. praef. et doctissimo et humanissimo, cuius me liberalitas egregie adiuvit, - Aliis et Ciceronis et aliorum scriptorum veterum libris non usus sum, nisi in explicandis Verrinarum locis obscurioribus, aut ubi alicuius rei, quae deesse in provinciarum descriptione non posset, nulla in Verrinis esset mentio. Illae enim orationes et fons mihi erant propositae, ex quo haurirem, et hortus, quem irrigaren, ita, ut, ubi satis aperte in iis rem Cicero exposuisset, eas solas sequerer, sin vero alicubi obscurius aliquanto locutus esset, alia Ciceronis scripta, aut, ubi id satius fore putarem, alios, si fieri posset, eiusdem temporis, posteriores autem non nisi magna cum cautione, scriptores consulerem. Etenim, si iis scriptoribus temere uti voluissem in provinciarum administratione exponenda, qui posteriore tempore vixerunt, facile in errorem adduci potuissem, cum ea mihi describenda esset provinciarum regendarum ratio, quae fuit postremis liberae reipublicae temporibus, quaeque postea prorsus est mutata. In re critica me ipse cohibui, ne quid afferrem, quod ad rem non necessario pertineret. Sicubi mihi dubitatio de aliqua re inhaereret, ingenue professus sum. Virorum doctorum opiniones a mea abhorrentes rarissime attuli, sed satis habui, si meam sententiam firmis argumentis comprobassem; quam quidem rationem et argumentum ipsum poscere videbatur, et ideo ego praestare arbitrabar, quod in editione, quam, siquidem Vos, Lectores, non prorsus inanem me in iis excutiendis operam consumsisse censueritis, bono cum Deo aliquando Vobis propositurus sum orationum Verrinarum, eiusmodi enumeratio deesse non posset: quare huic eam esse reservandam duxi,

Quoniam vero non una ratione commentationes omnes conficiuntur, ratio reddenda est, quare id, quo usus sum, tractationis genus delegerim. Tractari enim eiusmodi argumentum potest aut ita, ut in ipsa narratione testimonia veterum exhibeantur et argumenta, quibus res traditae comprobentur, denique ea addantur, quae ad illustrandos locos a nobis laudatos pertinere visa sint; aut ita, ut ea tantum continua oratione describantur, quae e scriptis veterum diligeuter lectis et examinatis eruerimus, ea vero, quae ad argumentă

ut

tionem pertineant, in annotationem reiiciantur; aut denique ita, ipsa quidem argumentatione in rerum expositionem recepta, ea tamen annotationi vel appendici reserventur, quae minus ad rem pertinere, neque tamen prorsus omitti posse videantur. Ego vero, postremam rationem sum secutus, quamquani pauca attuli, quae ad rem non necessario pertineant, totamque disputationem ita institui, ut omnia ex ipsis Ciceronis verbis eruerem, partim summorum hominum, Sigonii, Ruhnkenii, Ferratii, aliorumque multorum exemplunt secutus, partim quod ipsa argumenti ratio id postulare videbatur; ea vero, quae ad rem criticam et locorum illustrationem pertinerent, si fieri posset, in annotatione adderem, ne turbaretur argumentationis series atque interrumperetur. Sed ne longiore argumentatione lectores morarer, et a commentatione perlegenda deterrerem, in capita eam distinxi, quo facilius rerum expositarum ordo et series cognosceretur. Denique, de libri inscriptione, prolegomena in Verrinas disputationem appellavi, ut a fausto omine inciperem, sicut F. A. Wolfius, V. S., suam de iure Attico disputationem, praefixam eam egregiae Demosth. in Lept. orat. ed., appellavit prolegomena in Le-› ptineam, quamquam non ignoro, quantum distet iuvenilis hic labor, ab egregio illo eruditionis ommis thesauro. Habes igitur, L. B.,, haec qualiacunque prolegomena, quibus, si digna esse videantur, uteGaudebo equidem, si eam esse Tuam erga me et librum meum voluntatem intellexero, ut editionem quoque Verrinarun in lucem prodire iubere possim. Vale et mihi fave.

re.

Scripsi Flenopoli Prid. Kal, lan, ciǝlcccXXIII.

Cap. I. Quid sit provincia.

Quod in omnibus, quae in antiquitate illustranda versantur, commentationibus necessarium est, ut a rebus singulis accurate definiendis fiat initium, idem in provin ciarum descriptione videtur esse faciendum. Itaque primum omnium verum provinciae vocabuli sensum quam possumus accuratissime investigemus. Recte igitur ut in-. telligamus, quid sibi voluerit apud Romanos provinciae vocabulum, tria imprimis spectanda sunt: etymologia, usus loquendi, et provinciarum origo.

[ocr errors]

1. Duplex est huius verbi notatio. Alii enim derivant a vocabulo ab ipsis invento, provincere, i. e. ante vincere, alii a procul vincere. Putarunt igitur, pro-: vinciam esse regionem aut bello antea domitam, aut procul ab urbe debellatam. Primus, ni fallor, originem huius vocabuli investigare conatus est Festus, vel potius quem is secutus est, Verrius Flaccus, prioris illius explicationis parens (p. 1254, 47. in Perotti cornu copiae ed. Bas. 1536, ed. 1521. p. 1185 sq.), his usus verbis: Provinciae appellantur, quod populus Romanus eas pro- · vicit, id est, ante vicit. Dictas igitur existimavit quasi provictas; neque analogiae id repugnat, cum quadruplex sit terminationis IA significatio, ubi pro terminatione primae personae praesentis temporis O in deriva- ́

[ocr errors]
[ocr errors]

tione ea ponitur: primum loci yel temporis, quo aliquid fit, ut curia, i. e. locus, in quo curatur, insidiae, i.e. locus, in quo insidetur, a verbo insideo, de quo recte Serv. ad Virg. Aen. XI, 531.: „Insidere est dolose aliquem exspectare: unde et insidiae nominatae sunt." Minus recte Festus 1. c. p. 1226, 57. (1159, 15.): ,,insessores latrones, quod circa vias insidientur sedentes;" etenim insidere in his proprie est occupare. cf. de hac significatione Gesneri Thes. s. v. Similiter custodia, i. e. locus, in quo custoditur. Deinde participii praesentis activi, ut furia, i. e. furens, sive quae furit, suppetiae, i. e. suppetentia, sive quae suppetunt, excubiae, qui excubant, conscia, quae una scit, nescia, quae nescit. Tum infinitivi praesentis, ut invidia, i. e. To invidere, exsequiae, i. e. To exsequi, vindicia, s. vindiciae, i. e. To vindicare, et similia. *) Denique participii perfecti passivi, ut argutiae, i. e. quae argute dicuntur, sive quae argutamur, reliquiae, quae relicta sunt, exuviae, quae exuuntur, nescia, ignota, ut Tac. Ann. I, 59.:,,aliis gentibus ignorantia imperii Romani, inexperta esse supplicia, nescia tributa," et similia. Omnia enim huiuscemodi vocabula initio adiectiva fuisse videntur, triplici terminatione, ius, ia, ium, praedita, postea vero Tixos, ut Graeco vocabulo utar, pro nominibus substantivis usurpata. Attamen ferri non posse hanc explicationem, iam vidit Isidor. Hispal. XIV, 5., qui alteram illam notationem his verbis proposuit:,,Provinciae autem ex causa vocabulum acceperunt. Principatus namque gentium, qui ad alios reges pertinebant: cum in ius suum Romani vincendo redigerent, procul positas regiones provincias appellaverunt." Intellexisse enim videtur, primum, aut nunquam, aut rarissime in verbis vere Latinis pro esse antea, quamquam iis, quae e lingua Graeca originem ducunt, haec significatio est notissima, ut in vocabulis prooemium, prologus et sim.; deinde nihil esse, ad quod referatur vocabulum pro, sive ante. Substituit igitur aliam explicationem satis certe ingeniosam; neque tamen veram, natam eam, uti videtur, e consideratione originis provinciarum, cum tum demum Romani provinciarum nomine uti inceperint, cum extra Italiam imperium extenderent. Sed repugnat analogia, cum nusquam, ni omnia me fallunt, pro cum alio verbo coniunctum sit procul, nisi forte ita intelliga

[ocr errors]

in

An eodem pertineat verhum redimiae, quod Gloss. vet. Graeco vocabulo Aurea explicat, nescio, nec definire audeo, cum parua certi in illa explicatione inesse videatur.

mus hanc expositionem, ut pro esse porro putemus. Ea enim significatio multis exemplis probatur, ut propagare, de quo Nonius (ap. Perott. p. 1321, 25 sqq. 1252, 6.): "propages est series et affictio continua, vel longe ducta: Pages enim compactio, unde compages, et propagare, 1. e. genus longe mittere etc.," ut procla.. mare, i. e. porro, pro domo,'extra privatos parietes, ut dicitur, foras, clamare, profundere, porro, s. ultra, longius fundere, proaedificare, de quo Festus 1. c. p. 1258, 25 sqq. (1186, 39.):,,proaedificatum dicitur, quod ex privato loco processit in publicum solum," et innumeris ali

is. Sed etiamsi pro dici posset pro verbo procul, res ipsa tamen et usus loquendi repugnarent. Provincia enim si esset procul victa, Corsica et Sardinia qui possent provinciae appellari, cum Lucania, Apulia, Bruttiorum ager non esset provincia, qui Gallia Cisalpina, quae propior erat Romae illis regionibus?

!

2. Perspicuam autem maxime hanc rem reddit usus loquendi, quem iam consulamus. Flor. I, 11, 6. „Sora (quis credat?) et Algidum terrori fuerunt" (de primis agit Romani imperii temporibus),,Satricum atque Corniculum provinciae." Atqui utraque civitas erat Latini nominis, ex quo apparet, propinquitatis Romanos nullam' in hoc nomine habuisse rationem. Namque eodem sensu Florum hoc nomen usurpasse, quo Sicilia, Hispania, Gallia, ceteraeque imperii Romani provinciae hoc nomine appellatae sint, neque conferri posse haec verba cum Liv. X, 24.:,,patriciis tendentibus, ut Fabius Etru- ' riam extra ordinem provinciam haberet," et similibus, dubitari non potest, cum Florus aperte de provinciis populi Romani, Livius vero de provincia imperatoris, i. e. ea regione, qua bellum ei esset gerendum, loquatur. Accuratius autem si in usum loquendi inquiramus, utramque provinciae explicationem eo plane everti, videbimus. Etenim ne illud quidem ad provinciae definitionem pertinet, esse regionem bello captam, neque igitur in nominis ipsa notione est quaerendum. Cicero enim Verrin. III, 6:,,Perpaucae," inquit,,,Siciliae civitates sunt bello a maioribus nostris subactae," et omnis tamen Sicilia provincia erat Romana. Et quod Florus 1. c. op-, pidum vocat provinciam Romanam, Satricum, nusquam legi a Romanis esse captum, antequam a. M. Coriolano, qui ad Volscos transierat, iis eriperetur (Liv. II, 39.): quare ultro Satricanos cum Romanis foedus inisse suspicor. Quo accedit, id, quod maximi ad rem est momenti, ea loquendi ratio, qua dicimus: provinciam facere. Flor. II, 17, 8. et IV, 12, 29., reddere provinciam. Ovid.

[ocr errors]

Fast. I, 589. Nam quae victa iam est regio, victa fieri et reddi, i. e. vinci, non potest. Non enim quae victae erant regiones, omnes appellatae sunt provinciae, verum nonnullas, posteaquam vietae erant, S. P. Q. R. censuit in provinciae formam esse redigendas, sive, quod idem est, provincias faciendas. *).

Quae cum ita sint, aliquamdiu de vera ac propriaprovinciarum indole, nominisque origine dubitavi. Verisimile enim mihi videbatur, fuisse Romanis vocabulum vincia, ex quo ortum sit provinciae nomen; et spes me tenebat, fore, ut, si hoc nomen apud veteres reperivetur, certi aliquid de utriusque verbi origine confici posset. Tandem, cum paene iam inanem hanc esse spem, putarem, evolvi Festum, apud quem, quod iucundum mihi erat maxime, haec verba inveni p. 1269, 34. (1226, 31.):,, Vinciam dicebant continentem."**) Recte igitur

4

*) Exemplis vero caret, quod Schellerus suspicatur, vincere proprie nihil esse, nisi acquirere, atque, etiamsi hac significatione usurpatum fuisse nomen doceretur, tamen propria non esset illa significatio.

**). Equidem non sum ignarus, Scaligerum, virum summum, aliosque huic loco manuni intendisse, atque illum legendum esse statuisse: Viciam dicebant continentiam, alios vocabulum vinciam in vinceam, vel viceam mutasse ; sed firma manu vulgata lectio videtur esse retinenda. Neque enim quicquam continet quod repugnet, immo vero optime convenit et explicatio cum verbo explicato, et ipsum vocabulum cum verbo vincio et provincia; et verisimillimum est, exstitisse aliquando eiusmodi vocabulum, cum provinciarum nomen alioquin explicari plane nequeat. Etenim nec vocabulum provincire, unde illud derivetur, exstat, neque a verbo vincire sine aliquo verbo medio originem trahere potest. Et nescio, an vulgatae lectioni faveat Plaut., Stich. IV, 2, 56. „Nam mihi iam intus potione vincea onerabo gulam." Potionem vinceam Taubm. interpretatur laqueum. Nihil definio, quamquam mihi verisimilius esse videtur, esse tantam potionis, sive vini, portionem, ut ea consumta homo suffocetur. Sequitur enim v. 57.:,,Neque ego hoc committam, ut homines mortuua ine dicant fame." Ita novus existeret iocus ex oppositis fame et potione vincea, i. e., si sententiam velis exprimere, nimia. Illud certum est, derivandum esse vocabulum vincea a vinciendo, quod et res ipsa docet, et locus simillimus ipsius Plauti, Pseud. I, 2, 85. 86:,,Vino te devincis," quem optime Taubm. comparat cum Propert. III, 3.,,Multo mentem vincire Lyaeo." Nam a vinca, quod praeterquam in plantae nomine vinса pervinca non reperitur, duci cum Schellero vix potest. Atqui vix crediderim, ullum in tota lingua Latina adiectivum reperiri verbale, quod in EUS terminetur, certe quorum ego memini adiectivorum in EUS, omnia sunt denominativa. Quae res eadem damnat lectionem illam in Festi loco vinceam. Quid igitur? Legendum esse videtur vincia. Quippe ut nescius (v. s.), ita vincius (uamque adiectiva esse ommia nomina hu

« PreviousContinue »