Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

[x] cedat, emendationem requirant. Vellem profecto communicasset Bastjus cum lectoribus exempla, quae a se collecta scribit, quo singillatim de iis disputari posset. Nam quum et ei aliud sit quam v, et coniunctivus aliam vim habeat quam optativus, non puto ubique, ubi libri utrumque praebent, idem esse, utrum & an ŋv, optativum an coniunctivum praeferas: neque assentior, quum vir praestantissimus in duobus locis Alciphronis, quos solos affert, III, 21 et 31. nihil referre existimat, utrum ex Thomae praecepto εἰ δὲ μάθῃ, εἰ πρόφασις γένηται, an εἰ δὲ μάθοι, εἰ πρόφασις γένοιτο scribatur. Οptativus enim, ut in priore horum locorum admitti potuerit, in altero certe non potuit. In priore epistola mulier scribit, absente marito, negligentia caprarii accidisse, ut lupus capellam raperet: tum addit: πέπυσται δὲ οὐδὲν τούτων ὁ ἀνήρ· εἰ δὲ μάθη, κρεμήσεται μὲν ἐκ τῆς πλησίον πίτυος ὁ μισθωτός αὐτὸς δὲ οὐ πρότερον ἀνήσει πάντα μηχανώμενος, πρὶν τὰς παρὰ τοῦ λύκου δίκας εἰςπράξασθαι. Mulier ista quum tantum absit, ut celare rem velit, ut magis maritum cupiat resciscere, proprie aut ei panosta, si resciseer, aut ἢν μάθη, vel etiam εἰ μάθῃ, si resciverit, dicere debebat. Quod si ei uavo scripsit, non potest hoc aliter intelligi quam sic: si maritus, cui nunc in urbe degenti rem nunciatum iri non est verisimile, forte resciscat. Quod quidem vereor ut maluerit dicere, quam illud, si resciverit redux ab urbe. In epistola 31. mulier arbis visendae cupida sic scribit: εἰ οὖν σοι πρόφασις, ὁδοι ἄστυδε γένηται, ἧκε ἀπάξων νῦν καμέ. Hic vero quomodo optativus admitti possit, non video: quippe quam de re futura sermo sit, non de eo, quod prorsus incertum ac dubium esse indicetur. Nee latine quisquam dicet: si tibi opportunitas adeundae urbis sit, duc me quoque istuc. Quare hic iv, vel etiam εἰ πρόφασις γένηται scribi debuit, si quem praetextum nactus fueris. Non sum nescius, & cum optativo saepius iunctum inveniri, ubi futurum, vel futurum exactum, quod per coniunctivum Graeci designant, exspectari possit: verum tales locos qui attentius consideraverit, facile intelliget, sensum [xi] alium esse, si optativus, alium, si futurum aut coniunctivus adhibeatur. Ut in Aesch, Sept. ad Theb. in. εἰ μὲν γὰρ εὖ πράξαιμεν, αἰτία θεῶν·

εἰ δ ̓ αὖθ', ὃ μὴ γένοιτο, συμφορὰ τύχοι,
Ετεοκλέης ἂν εἷς πολὺς κατὰ πτόλιν

ὑμνοῖν ̓ ὑπ ̓ ἀστῶν φροιμίοις πολυρρόθοις.

Poterat dici, ἢν μὲν εὖ πράξωμεν, ἂν δὲ συμφορὰ τύχη, hoc sensu: si bene rem gesserimus, diis hoc acceptum fere

tur; sin minus, ego vituperabor. Nolebat tamen [xi] Eteocles sic de belli eventu loqui, ut etiam vinci posse Thebanos indicaret. Quare cautius ita haec profert: si bene rem gereremus, diis hoc deberi crederetur: sin male, ego reprehenderer. Ita utrumque, tamquam quod cogitari possit, enunciat; neutrum vero, tamquam quod exspectari debeat. Apud Dionys. Hal. de constr. verb. in ipso fine libri haec leguntur: τοῦθ ̓ ἕξεις δῶρον ἡμέτε ρον, ὦ Ροῦφε, πολλῶν ἀντάξιον ἄλλων, εἰ βουληθείης ἐν ταῖς χερσὶν αὐτὰ συνεχῶς, ὥσπερ τι καὶ ἄλλο τῶν πάνυ χρησίμων, έχειν. Hic modestiae caussa sic loquutus est. Alia exempla, in quibus recte se habet optativus, v. ap. Schaef. ad hunc Dionysii librum p. 213 s. Adde Erfurdtium ad Soph. Oed. R. 688. Reponendus optativus in eadem fabula v. 668.

· ἀλλά μοι δυσμόρω να φθίνου

σα τρύχει ψυχάν, καὶ τάδ ̓ εἰ κακοῖς

κακὰ προςάψειε τοῖς πάλαι τὰ πρὸς σφῶν.

Eiusdem generis talia sunt, ut hoc Sophoclis in Philoct 849, ἀλλ' ὅ τι δύναιο μάκιστον, κεῖνό μοι νῦν, κεῖνο λάθρα ἐξιδοῦ, ὅ τι πράξεις: quam tibi videaris posse longissime.

Sed deducit nos haec disputatio ad aliam quaestionem. Sumamus enim, si cum coniunctivo sive quorumcumque verborum, sive eorum tantum, quae αυθυπότακτα vocantur, recte construi. Utrumne in hac constructione i pro, an coniunctivum pro futuro vel optativo poni putabimus? Multum enim interesse ex iis patet, quae modo dicta sunt. Igitur εἰ μάθῃ utrumne significabit idem, quod ἢν μάθη, si didicerit, an quod εἰ μαθήσεται, si di scet,an denique quod εἰ μάθοι, si discat, si disceret. Hoc postremum fortasse placeat recordanti Homericorum versuum Iliad. φ. 462..

[XII]

Εννοσίγαι, οὐκ ἄν με σαόφρονα μυθήσαιο ἔμμεναι, εἰ δὴ σοίγε βροτῶν ἕνεκα πτολεμίζω. At non videtur dubitari posse, quin hic altera lectio, πτολεμίξω, praeferenda sit, id ut sit futurum, non coniunctivus. Nam et prorsus eodem modo loquitur Iliad. α. 293. ή γάρ κεν δειλός τε καὶ οὐτιδανὸς καλεοίμην,

"

εἰ δὴ σοὶ πᾶν ἔργον ὑπείξομαι, ὅττι κεν εἴπῃς,

et alibi, ubi & coniunctivo iungit, non coniunctivus pro optativo, sed εἰ pro ήν est, ut Od. ε. 221.

εἰ δ ̓ αὖ τις ῥαίησι θεῶν ἐνὶ οἴνοπι πόντῳ,

τλήσομαι, ἐν στήθεσσιν ἔχων ταλαπενθέα θυμόν. Vide Iliad. α. 340. ε. 258. μ. 223. 239. φ. 576. χ. 68. Od. η. 204. μ. 348. Et sic etiam Pindarus, et si qui alii hac constructione utuntur. Ac sane ita conveniebat. Nam

[ocr errors]

[XII] coniunctivus atque optativus, quamdiu genuina Graecae orationis ratio floruit, significatíones, quibus inter se differunt, integras conservarunt. Ac falleretur, qui in constructionibus particulae av, aliarumque particularum, quibus av adhaeret, coniunctivum ab isto av, non a particulis ei, inei, öre, et quaecumque av adsciscunt, regi arbitraretur. Id quod aliquando clare intelligetur, si inventus fuerit, qui de particularum usu apud Homerum, fontem omnis harum rerum rationis, plene accurateque explicuerit. Unum addo. Homerus &i,etiam ubi an significat, coniunctivo iunxit Od. e. 471. ubi male μedin legitur; et alio modo Iliad. o. 16.

οὐ μὰν οἶδ', εἰ αὖτε κακοῤῥαφίης αλεγεινῆς

πρώτη ἐπαύρηαι, καί σε πληγῇσιν ἱμάσσω, coniunctivo hic quoque propriam vim conservante. Hoc enim dicit: haud scio an fraudis tuae fructum ipsa debeas prima percipere, verberarique te a me conveniat.

Veni iam eo, quo volebam. Etenim ex Homero hoc cognoscimus, & recte cum coniunctivo iungi, quum quidem id significatur, quod Attici per av cum coniunctivo indicant. Quod si Homerus plerumque in ista constructione av vel név addit, quo clarius indicet, incertum adhuc esse id, de quo sermo est: de Atticis ita erit statuendum, [XIII] praeferendum eos in hac constructione iudicasse particulam av, quod ubique dubitantius et cum quadam moderatione loqui amant. Qui quidem an in hac re ita religiosi fuerint, ut si solum numquam coniunctivo iungerent, non diiudicaverim. Illud vero iure mihi videor posse contendere, praeceptum Thomae M. inde manasse, quod quum is, qui istam regulain excogitavit, in uno alterove loco Attici scriptoris si cum coniunctivo, sive ab ipso scriptore positum, sive ex librariorum errore natum reperisset, miratus rei insolentiam, quum casu verba in his locis auduлóтaxтa essent, ita iudicavit, cum horum verborum, non cum aliorum coniunctivis Atticos istam particulam construere. Nam non pauca Atticistarum praecepta ex eo orta esse, quod isti, quae exiguo locorum numero comprobata vidissent, ubique observata credebant, iam ab aliis satis demonstratum est. Quod si haec probabiliter disputasse videbimur, aut his quoque locis, in quibus coniunctivi verborum αὐθυποτάκτων cum partcula & constructi reperiuntur, emendatio adhibenda erit, neque id improbare illi poterunt, qui aliorum coniunctivos verborum sic constructos, quorum vereor ne longe maior sit multitudo, corrigendos censent; aut, quod equidem, re nondum explorata, ut consideratius praetulerim,

ita erit statuendum, apud Atticos quoque, ubi [x] codices consentiant, nec sensus prohibeat, & cum quorumcumque verborum coniunctivis tolerandum esse.

III.

Tertium genus illas complectitur regulas, in quibus et veri aliquid et falsi inest. Ita quod idem ille Thomas M. p. 161. praecipit, verbum duvaua non esse cum futuri infinitivo iungendum, habet sane idoneam rationem, quum quod quis posse facere dicitur, idem sit ac si dicatur cogitari id facere, quod nunc non facit. Nam etiam si dicas, possum facturus esse, id praesentis temporis significationem continet, neque aliud est, quam si dicas, possum in eo statu esse, ut velim facere. Quare Graeci ne hoc quidem per futuri infinitivum, qui, ut alio loco ostendi, natura sua aoristus est, sed per praesentis infinitivum verbi uehλew indicant. Nihilo minus recte dixisse Sophoclem puto in Philoct. 1393.

[ocr errors]

τί δῆτ ̓ ἂν ἡμεῖς ὁρῶμεν, εἰ σέ γ' ἐν λόγοις [XIV] πείσειν δυνησόμεσθα μηδὲν ὧν λέγω;

Nec debebat Schaef. in Melet crit. p. 99. Thomae praecepto moveri, ut de emendatione cogitaret. Usitatum est enim Graecis, ubi in principali verbo futuri significatio inest, etiam infinitivum futuri adiungere, ut quum μéde Tonoε dicunt. Credibile est, hic illic lectionem, quae Atticistarum praeceptis repugnaret, ab recentioribus grammaticis librariisve mutatam esse. Ita in Soph. Oed. R. 272. vulgatam lectionem goodα, quae verissima est, in uno Augustanorum codicum in qαonvac mutatam reperi, adiecto scholio, Triclinii, opinor, quod etsi iam Erfurdtius adnotationibus suis inseruit, tamen, quoniam levis adhuc menda inhaeret, hic adscribendum putavi : φθαρῆναι δεῖ γράφειν, οὐ φθερεῖσθαι. τὸ γὰρ εὔχομαι ἀντὶ τοῦ ὑπισχνοῦμαι τιθέμενον μέλλοντι συντάσσεται, ὡς τὸ, ηύξατο τῷ Ασκληπιῷ τάλαντον δώσειν, παρὰ Λιβανίῳ, καὶ παρὰ τοῖς ἄλ λοις πᾶσιν· ἀντὶ δὲ τοῦ εὐχὴν καὶ δέησιν ποιοῦμαι εἰς ἐνεστῶ τα παρωχημένον ἐκφέρεται, ὡς καὐτὸς οὗτος ἄνω προὔφη, ἐκτρίψαι καὶ παθεῖν λέγων, (ν. 248. 251.) καὶ Πλάτων ἐν ̓Αξι όχω, ευξάμενοι τὸ κράτιστον αὐτοῖς γενέσθαι. Idem praece ptum, quod neutram in partem verum esse aliquot Atticorum loci ostendunt, etiam ap. Thom. M. p. 166. et Fa→ vorm. in v. εuzouac invenitur.

Nonnumquam Atticistas vitiosis exemplaribus usos esse, iam supra dictum est, et monuerunt saepe de ea re docti homines. Accidit autem hoc non solum in his locis, unde isti egulas suas petierunt, sed interdum etiam

[XIV] in his, quos ut regulae repugnantes non esse imi-
tandos dicunt: ut in illis locis, ex quibus Thomas M. p.
267 sq. cum optativo iunctum allert, quam constru-
ctionem Schaeferus, vir doctissimus, in Melet. p. 87. non
prorsus improbandam iudicat. In qua re ille me quidem
consentientem habet, quamquam quas rationes pro illa
sententia affert, vereor ne id, quod vult, non efficiant,
Sunt autem hae: una, multitudo exemplorum. At nemi-
nem fugit, multo maiorem illorum esse locorum copiam,
in quibus codices meliorem lectionem suppeditaverint: ut
in Hippocratis loco, qui ne afferri quidem debebat, quod
[xv] ibi pridem vera lectio son ex codd. adnotata erat.
Ita vero quidni in plurimis aliis locis codicum approba-
tionem praevertas? Altera haec ratio est, quod quidam
loci omnem corrigendi conatum reiiciant. At de quatuor
locis, quibus in hanc rem usus est, duo ad emendandum
facillimi sunt, si apexßins et veins scribatur, quas for-
mas saepissimé oblitteratas ab librariis esse non fugiebat
Schaeferum, qui eas ipse reponendas aliquot in locis esse
iudicat in Addend. ad Eurip. Pors. p. 564. Maximi vero
locum in carmine Teρi xavαozov v. 346. si accuratius in-
spexisset vir doctissimus, facile vidisset ab hac disputa-
tione esse alienissimum. Is locus ita scribendus est:
ἦν δὲ Νεμειήταο πέλῃ κατὰ ἄστρα λέοντος,

εἰ μὲν ἐπὶ πρώτη τοῖ δρόμον ἐντύνειεν,
λήσεται, οὐδὲ μιν αυτις εφέστιον οἷο άνακτος
ἀθρήσεις θεράποντα φυγόπτολιν· εἰ δέ γ' ἐπὶ τοῖ
δευτατίῃ αἴροιτο φυγήν, οὐ πάντα τελέσσει

δρησμοσύνην.

Itaque quartus tantum superest locus, qui est eiusdem Maximi v. 422.

οὐδ ̓ ἣν Ιφίκλοιο νεώτερος αὐδάξοιο.

Huius vero loci lectio, bis etiam apud Tzetzam reperta, non potest, re ipsa indicante, dubia esse. Quare confitendum erit, etiam optativo, certe apud huius aetatis scriptores, iungi potuisse. At simul hic locus indicat, sic tantum id factum esse, ut pro si, non ut optativus pro coniunctivo esset. Hoc vero afferri debebat, quo et probari posse utramque constructionem, et quo quaeque foco probanda esset, intelligeretur. Ac saepius fortasse

optativo iunctum aliam aliis in locis excusationem habet. Homerus quidem nei av et av Iliad. 304. z. 208. et vero etiam, si quid video, Od. . 511. Aeschylus autem in Persis 450. örav, et Homerus, si lectio, uti debet, Iliad. . 63. corrigatur, ac Lucian. in Tim. c. 39. T. I. p. 151. oлórα recte optativo iunxerunt: ut, si idem

« PreviousContinue »