Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

nisi ratio idonea reddatur, pro veris haberi neque- [iv] unt, huius generis insigné exemplum praebent ea, quae de constructione particulae u in vetando praecipiuntur: vide, ut alios praeteream, Koen. et Schaef. ad Greg. Cor. p. 15. ss. Nam cui tandem non mirum videatur, Graecos, maximeque Atticos, in vetando particulam istam cum imperativo praesentis aut coniunctivo aoristi, non etiam, nisi rarissime, cum aoristi imperativo, numquam autem cum praesentis coniunctivo construere? Rationem huius usus qui reddiderit, ego quidem neminem novi. Quamquam nuper, certe inter praesens atque aoristum, Buttmannus aliquid discriminis statuit. Nam quum ego in censura grammaticae ab ipso editae (in Diar. litt. Lips. 1806. m. Mart. n. 39. p. 617.) Graecos ostendissem imperativum praesentis de eo, quod aliquamdiu duraret, aoristi de eo, quod cito perficeretur, usurpare, probavit ille hanc distinctionem in quarta quintaque editione, sed, quod factum nollem, sic simpliciter etiam ad vetandi formulas transtulit. Nam sane quidem un Balle dicendum erit, quum vetabis aliquem crebris ictibus ferire; un ßáLys autem, quum uno ictu: sed est in hoc genere etiam aliud discrimen, quum, qui vetat, aut iubeat aliquem ab eo, quod facit, abstinere, aut moneat, ne faciat, quod velle facere videatur. Ac non potest obscurum esse, utra vetandi formula utri rei conveniat. Quod ap. Soph. est in Ai. 1154.

ἄνθρωπε, μὴ ὁρᾷ τους τεθνηκότας κακῶς,

sic est dictum, ut significetur, desine mortuos iniuria afficere. Si dixisset,

ἄνθρωπε, τὸν θανόντα μὴ δράσης κακῶς, moneretur Menelaus, ne vellet iniquus in Aiacem esse. Ita Odyss. o. 263.

εἰπέ μοι εἰρομένῳ νημερτέα, μηδ' επικεύσῃς,

[v]

noli celare, de quo interrogavero. Sed π. 168. ἤδη νῦν σῷ παιδὶ ἔπος φάο, μηδ' ἐπέκευθε nunc, qui sis, filio tuo indica, neque amplius cela. Sic etiam . 548.

τῷ νῦν μηδὲ σὺ κεῦθε νοήμασι κερδαλέοισιν,

ὅττι κέ σ ̓ εἴρωμαι,

Sic

desine celare. Spcctant enim haec ad n. 237 ss. praesentis imperativo usus est Homerus Iliad. a. 32. 131. 210. 275. 277. 295. 545. 550. B. 247. 7. 64. 82. 414. d. 184. 404. ɛ. 218. 249. 252. 440. 827. 830. 889. $. 264. 360. 486. n. 111. 235. 279. 9. 244. (o. 376.) . 600. 612. x. 85. 145. 249. 447. §. 342. o. 93. p. 31. 6. 126. 295. t. 155. 306. v. 376. 431. g. 95. 99. 288. X. 38. 85. 261. 345. y. 443.

[ocr errors]
[ocr errors]

[v] 492. 735. w. 65. 218. 549. 553. 560. Od. a. 315. d. 543 594. 825. (h. Ven. 194.) ε. 160. 215. n. 303. . 350. *. 457, 489. 548. . 486. 488. E. 168. 387. p. 46. 393. 401. σ20. 62. 178. 416. (v. 324.) v. 293. 584. v. 314. 9. 111. 310. 2. 349. y. 59. 209. 213. w. 54. Quamquam non contenderim, tam necessario omissionem rei, quae nunc fiat, respici, ut imperativus praesentis non possit etiam de futuro dici vide Iliad. a. 363. f. 165. (181.) 179. d. 234. x. 69. 249. v. 230. o. 426. 6. 74. v. 354. p. 340. z. 185. w. 171Od. y. 96. (8. 326.) §. 754. n. 31. 50. 2. 359. o. 199. Ita imperativus tertiae personae quum aliquot locis de omittendo intelligi possit, ut Iliad. p. 354. . 345. x. 383 0. 196. t. 29. Öd. a. 369. f. 303. &. 8. 160. 2. 505. v. 362. 421. . 436. v. 308. p. 318. tamen etiam de futuro usurpatur Iliad. p. 33. d. 303. 305. n. 400. d. 7. z. 192. p.422. v. 108. 121. q. 338. x. 243. o. 148. 181. Od. 9. 43. T. 302. Infinitivus praesentis autem pro imperativo saepius de futuro intelligitur, ut Iliad. &. 130. 606. x. 237. о. 159. я. 839. p. 294. v. 83. w. 592. Od. x. 536. 2. 72. 441. π. 150. : 278. g. 238. hymn. Merc. 92. rarius de omittendo, ut Od. o. 106. Praevideo quidem fore, qui exempla, quae utramque interpretationem confirment, nihil probare dicant. His respondeo, primum, quae propria sit imperativi praesentis significatio, ex maiore tamen numero exemplorum colligi: ideoque exemplis usus sum unius scri[vi] ptoris, et quidem eius, quem caeteri fere sequi solent; deinde, quoniam, sive omissio sive non inceptio imperetur, futurum tempus respicitur, fieri non potuisse, quin tam exiguum discrimen sacpe negligeretur.

Aoristi vero imperativus non iubet coepta omitti, sed fieri futura vetat. Iliad. o6. 134.

ἀλλὰ σὺ μὲν μήπω καταδύσει μώλον "Αρηος. V. Od. w. 248. Aliud huius imperativi exemplum, Iliad. T. 403. docte nuper sustulit censor Homeri ed. Wolf. in Diar. litt. Ienens. 1809. n. 248. p. 168. Quod si qui loci reperiuntur, in quibus aoristus ad omissionem trahendus videatur, habent illi tamen idoneam excusationem, quippe quum sic debeant intelligi, ut quis vetetur aut iterum facere, quod modo fecerit, ut Iliad. S. 410.

τῷ μή μοι πατέρας πόθ ̓ ὁμοίῃ ἔνθεο τιμῇ,

(v. Aeschyl. Agam. 1343.) aut cavere, ne faciat, quod iam se facturum esse ostenderit, ut in Sophocl. Ai. 386. anδὲν μέγ' εἰπῆς, et Electr. 930. μηδὲν μέγ' ούσης, in qua for mula alibi praesentis imperativus est: vide exempla ap. Lobeck. ad Aiacis locum, quibus adde Odyss. p. 59. Sed z. 287. infinitivo aoristi utitur, non esse posthac glo

riandum indicans. Atque infinitivum aoristi de re futura [vi] invenies etiam Iliad. o. 159. Od. x. 297. v. 308. et tertiae personae imperativum, quo etiam Attici saepe utuntur, . 301. coniunctivum Iliad. . 684. . 33. 522. x. 238. §. 111. o. 115. 4. 407. w. 568. (nam opivns aoristus est) 778. Od. 2. 251. (cum quo loco comparandus h. Ven. 291, ubi imperativus praesentis est) v. 229. ubi quidem optativum praetulit Wolfius.

Iam temporis discrimine constituto videndum est etiam de modo. Atque apertum est, coniunctivum particulae un iunctum proprie non vetantis esse, sed metuentis et caventis. Quare non tantum de secunda, sed etiam de prima persona usurpatur, ut in Soph. Oed. Col. 174. μý đãỡ' ¿diandã, et de tertia, ut Iliad. p. 93.

μή τίς μοι Δαναῶν νεμεσήσεται, ὅς κεν ἴδηται. V. 6. 8. 9. 563.) s. Od. &. 415. (ubi quod statim sequitur, μελέη δέ μοι ἔσσεται ὁρμή, non e particula μὴ pendet, sed [vi solum per se constat) 467. (p. 24.) o. 12. 6. 334. Ac prima coniunctivi persona saepe sic usurpatur, ut admonitio ad secundam spectet, ut Iliad. a. 26. un oε mycíw: vide p. 475. Od. p. 370. Et sic etiam tertia, ut in Pythagorae carmine v. 25.

μή τις μήτε λόγω σε παρείπῃ, μήτε τι ἔργῳ·

Ipsa secunda persona sic, ut aperte metus tantum indicetur, occurrit Оd. л. 255.

μὴ πολύπικρα καὶ αἰνὰ βίας ἀποτίσεαι ελθών

In quo loquendi genere quum Buttmannus in quinta grammaticae ed. p. 536. ellipsin verbi metum significantis non magis necessariam aut superfluam videri dicit, quam verbi, quo optare aliquem, precari, iubere indicetur, in reliquis a particula un incipientibus enunciationibus, id mihi fateor tam obscure dictum videri, ut neque quid ipse sentiat vir praestantissimus, neque quid alios sentire velit, intelligam. Ellipsis quidem, si usquam, hic maxime necessaria est: quamquam illud liberum est, quod verbum quoque in loco intelligas. Plena oratiò est Od. x. 367. εἰπὲ δὲ πατρί,

μή με περισθενέων δηλήσεται ὀξέϊ χαλκώ

v. h. Ven. 188 ss. Et num quis hoc Sophoclis in Oed. Col. 156. ἀλλ ̓ ἵνα τῷδ ἐν ἀφθέγκτῳ μὴ προπέσης νάπει, aut quod paullo ante ex Pythagorae carmine allatum est exemplum, ellipsi carere dicet? Quod si un vetantis conjunctivo sic iungitur, ut significetur, vide ne facias, apertum est, aoristi eum debuisse coniunctivum esse, quod is natura sua ad futurum tempus refertur: unde etiam ex eo ortum est futurum; non praesentis, quo qui uteretur,

[VII] non vetaret, ne quis facere aliquid aggrederetur, sed dubitare se indicaret, an aliquis iam nunc id faceret, quod ipse, qui vetaret, facere illum nollet. Atqui sic ille neque ut omitteret id facere, neque ne posthac faceret, moneretur. Rem per se planam planiorem reddam exemplo allato. Od. &. 356.

ὤ μοι ἐγώ, μή τίς μοι ὑφαίνησιν δόλον ἄλλον

ἀθανάτων.

[VII] Metuo, inquit, ne iam nunc insidias mihi struat aliquis deorum. Quod exemplum eamdem comparationem ad illa habet, in quibus aoristi coniunctivus est, quam in iurando indicativus praesentis cum particula un iunctus ad futurum. Iliad. o. 41.

*. 330.

μὴ δι' ἐμὴν ἰότητα Ποσειδάων ἐνοσίχθων

πημαίνει Τρωάς τε καὶ “Εκτορα, τοῖσι δ ̓ ἀρήγει.

μὴ μὲν τοῖς ἵπποισιν ἀνὴρ ἐποχήσεται ἄλλος. Quae quum ita sint, non videtur dubitari posse, quin emendatione indigeant loci, in quibus un vetantis cum coniunctivo praesentis iunctum est: quam constructionem ne in illo quidem scriptore tulerim, cuius est poëma, quod Phocylidi vulgo adscribitur V. 19. 1. ed. Brunck. quibus in locis optativum ille videtur posuisse, ut v. 30. 43. 114. 144. 170. 186. 193. (et Naumachius inpraeceptis matrimonialibus v. 53. 55. 58.) quod contra coniunctivus restituendus videtur v. 80. 174. ex codice; 175. 194.

Iam igitur sic erit de omni ista vetandi ratione statuendum; un cum imperativo praesentis proprie de omittendo eo, quod quis iam faciat, intelligi, sed saepius tamen etiam ad ea trahi, quae quis nondum facere aggressus sit: aoristi autem imperativum tantummodo de non incipiendo usurpari, in quo quidem genere coniunctivum aoristi Graecos praetulisse; idque Atticis maxime, ut dubitantius loqui amantibus, ita placuisse, ut apud hos rarissime imperativus aoristi inveniatur. Exempla eius v. ap. Koen. et Schaef. ad Greg. Cor. p. 15 ss.

II.

Sequatur nunc exemplum secundi generis. Nam quod Thomas M. p. 267. tradit, particulam & non construi cum coniunctivo, nisi si verbum ex illis sit, quae avouлóταжτα vocantur, id mea quidem sententia falsum est. Nactus est quidem Thomas "defensorem F. I. Bastium, virum ita in his litteris versatum, ut maxima eius debeat auctoritas esse, qui in epist. crit. ad Boisson. p. 129 s. ed. Lips. ultra L locos Atticorum, qui istam re

[ocr errors]

gulam confirment, ab se collectos scribit, eoque ille [vi] exemplorum numero adduci se fatetur, ut vera dixisse [ix] Thomam putet. Quod etsi tam caute est circumspecteque factum, ut vix videatur temeritatis notam posse effugere, quem tanta exemplorum multitudo nihil moveat: est tamen una potissimum caussa, quae me quidem vel sola sic ab assentiendo revocet, ut facilius et illa L exempla, et si multo plura afferantur, corrupta, quam regulam istam veram esse credam. Neque enim credibile est, regulam ab Atticis observatam esse, cuius observandae nulla caussa reperiatur. Nihil est enim in verborum constructionibus, ut quarum omnis ratio multiplici cogitationum varietate determinetur, quod sine aliqua sententiae mutatione a communi usu deflectat. Quod si qua esset caussa, quare particula ei cum quorumdam verborum coniunctivis construi posset, ea neque in particula ista, neque in coniunctivi natura sita esset, quod sic & cum omnium verborum coniunctivis construeretur; sed aut omnino in verbis, quae avevñóraxτα vocantur, aut in coniunctivis eorum esset quaerenda. Atqui num horum coniunctivus significatione ab aliorum coniunctivis verborum differt? Minime. Num optativo, num futuro carent? Ne hoc quidem. Num neque av cum eorum coniunctivis, neque & cum optativis et futuris construitur? Saepissime vero. Quid igitur reliquum est? Nihil video aliud, quam ut Atticos ei aut cum nullius verbi, aut cum omnium coniunctivis construxisse dicamus. Alterum aliis, aliis alterum probabile visum est. Et hi quidem, qui ɛi omnino posse cum coniunctivo construi existimant, eo utuntur argumento, quod quum istam constructionem non repugnare legibus Graecae linguae ex Homero et Pindaro intelligatur, ne Atticos quidem plane ab ea abstinuisse verisimile sit; quin haud pauca in eam rem exempla afferri posse. Qui vero negant Atticos ista constructione usos esse, has habent rationes, paucitatem exemplorum in tam infinita multitudine locorum, qui usitatis legibus conveniant; dissensionem codicum, in ingenti locorum numero et convenientem mori et repugnantem lectionem exhibentium; nisam hoc ipso librorum dissensu facilitatem emendandi; denique verisimilitudinem in tam frequenti scripturae perturbatione inveniendae aliquando in codicibus verae lectionis: quemadmodum in Soph. Oed. [x] R. 198. v, quod Brunckius ex coniectura posuerat, nunc ab Erfurdtio e cod. Dresd. firmatum est. Et habent haec sane magnum pondus, praesertim quum sint in his locis, qui, etiamsi quis & cum coniunctivo construi posse con

"

« PreviousContinue »