Page images
PDF
EPUB

bemus responsionem non minus poeticam: Dulce est desipere in loco. Ha, ha, he!

NEGLIGENTER.] Sine pretio.

Sed quid tandem haec? Non ego mentem glossatoris me assecutum esse gloriarer, nisi recens essem a lectione praeclari alicuius libri, in quo laudabantur Codices sine pretio scripti. Hoc igitur voluisse videtur noster glossator, codices viles et negligenter scriptos antiquos dixisse. Sed nemo sanus hodie sic loquitur.

NODUM IN SCIRPO SIBI NECTERE.] Euge, Lysiteles, úhov! Nam nunc quidem mones, quod omnium assensum meretur. Proverbium nobis tradidisti, et quidem emendatissime scriptum, quod sine te pessime proferremus. Quod enim vulgo dicunt: nodum in scirpo quaerere, quis meliorum scriptorum unquam dixit? Neque habet rationem. Nam in scirpo nodus quo, tandem pactoquaeratur, ubi nulius est? Necti autem posse nodum in scirpo, quis dubitabit?

NON POTEST NON FIERI.] Non potest non, quin fiat.

O rem ridiculam et iocosam! Risum teneatis amici! Vetusti illi scriptores quae, qualia in elegantiis posuere! Quid enim interest, bis an ter negationem ponas? Nos sic loqui consuevimus et Di nobis male faciant, si unquam ab hac consuetudine deflectamus: Vagum etiam quiddam tota rerum tractatio non poterat non, quin haberet. Vel sic: Cumque animal non possit non, quin agat, id est sentiat. Vel denique sic: Stoici non possunt etiam non, quin sic dicant.

NON SATIS DILIGENTER.J Vagius.

Recte, glossator scitissime! Una voce expressisti, quod veteres illi magistelli circumloquendo tantum et multis verborum ambagibus designare poterant. Nihil potest intelligi concinnius. Sic enim dicere solent, qui caste et non affectate scribunt: Hoc vagius explicatum est; hoc vagius traditur; pro eo, quod olim longe deterius dicere solebant: hoc non satis diligenter explicatum est.

OBNOXIUM ESSE.] Prostare.

si

Hanc glossam profecto nemo intelligat, nisi ego mentem eius aperiam. Sic enim antiqui taediosissime dicebant: reprehensioni obnoxium esse. Aliter vero, et, quid video, longe elegantius moderni auctores; iustae reprehensioni prostare.

OBSCURE.] Infinite.

Fuerunt nuper magistelli quidam, qui dicerent, infinite esse sine fine. En testimonium clarissimum, adverbium infinite etiam significare id, quod alibi dicitur non satis diserte, obscure. Atque ita quidem etiam legitur in libro manu scripto vetustissimae membranae et scriptura gothica, qui apud me servatur: saepius sic infinite loquitur Cicero. Cuius dictionis elegantiam qui non sentit, nae ille surdus iudicandus est.

PAULLO POST.] De loco.

Ita scriptura vetus habet, si recte coniecimus; nam omnia legenda non erant. Localem huius formulae notionem nunc non agnoscimus. Usus eius non ultra Ciceronem descendere videtur, qui de Nat. Deor. I, 30. sic scriptum reliquit: De quo dicam equidem paullo post. Rectius nunc dicimus, meliorem auctoritatem secuti: paucis deinde. Quid est, cur locos afferamus scriptorum, quum satis protrita sit haec locutio?

PROUT.] ΚΛΕΛΙΙΕΡ (καθάπες).

Sic codex noster rescriptus, in quo Graeca aliquoties, sed ab imperito librario: scripta inveniuntur. Voluit haud dubie Glossarii auctor, prout esse pro eo modo, ut; pro eo gradu, quo; id quod nos dicimus: in dem Verhältnisse, wie; ie nachdem. Sed melius prout pro simplici ut, vel pro sicut usurpamus, verbi caussa in hac formula: prout Manutius coniecerat.

QUOAD.] Nunquam praepositio cum casu.

Quis talia fando temperet a lacrimis? Tam bellam, tam frequentatam constructionem ut nobis eripi patiamur? Non committamus. Nos ut soliti sumus, etiam in posterum dicamus: Quoad numerum librorum, quoad ingenium, quoad usum Ciceronis et eiusmodi alia.

STOMACHARI HOMINI, IN HOMINEM.]

En hominis pravam sedulitatem. Apage te cum ista tua Latini sermonis antiquitate. Nos magis ex nativa vocabuli significatione stomachari cum aliquo. Namque eodem iure, quo dicimus: expostulare cum aliquo, etiam stomachari cum aliquo proferre solemus.

ULTRO.] Sponte.

[ocr errors]

Non recte intelligimus, quid haec annotatio sibi velit. Fortasse hoc voluit auctor Glossarii, ultro et sponte unius eiusdemque esse significationis. Et recte quidem. Nam quamvis nostrae quidem aetatis curiosi nimis Gram

matici dicant, discrimen esse inter has duas voces, mo-' nentes, ultro esse nemine impellente, nemine praeeunte, sponte autem significare nulla de caussa, sine necessitate; facile intelligitur, haec subtiliora quam veriora esse. Quapropter optimi quique scriptores dixisse inveniuntur nostra sponte pro ultro. Veluti: Nostra sponte hoc addidimus, nullo id codice monente. Vel hoc modo: Ad illa nostra sponte in animadversionibus ad hoc caput respeximus, quum nemo dum de iis monuerat.

UTI VERBIS.] Se exprimere.

Forte hoc sibi voluit auctor Glossarii, antiquos dixisse, veluti: Cicero his verbis usus est, rectius vero a modernis auctoribus dici: Cicero ita se expressit. Sic nuper legimus: Vir doctus hoc loco paullo obscurius se expressil. Recte quidem. Nimirum se ipsum expressit, tanquam fungum, ex quo, ubi premitur manibus, praeter exspectationem, quod absorpsit, profluit. Hoc si non eleganter dicitur, nihil unquam leporis exstat.

VARIO MODO.] Varimele,

Illud est adverbium priscum, haud dubie ipso Emio antiquius. Nos dicimus varimode, uti voluit ipse Glossa tor, homo qui nostram laudem superat. Quamvis enim voc. varimode in hodiernis lexicis non legitur, tamen occurrit, et nobis auctoribus in posterum lexicis adiicietur. VIOLENTIUS.] Coactius.

Prius illud monstrum est vocabuli, quod cascis illis Ciceronibus, Liviis, relinquendum. Nos cum glossatore dicimus coactius, auctore etiam GeNio, quamquam hic libro I, 5. et lib. XVI, 14 paulo aliter: Nimis coactum atque absurdum. Quod recte nuper amplius produxit vir doctus quidam dicens: Hoc foret coactius, et: vulgatus ordo coactior est, et similia,

Explicit foeliciter. Deo gratias. Amen.

Haec speciminis loco excerpsimus et notis nostris utcunque illustravimus. Quae si placuerint viris harum litterarum studiosis, totum opus ad similem modum exornatum aliquando edere non detrectabimus.

IV.

Oratio de Seculi Nostri Misologia in Lustratione Gymn. Lubec. habita a M. Christ. Iul. Guil. Mo

[ocr errors]

sche, Gymn. Dir.) (Lubecae, 1815. pp. 27. 8) Accedit nunc annotatio I. A. L. Wegscheideri.

Frid. Hermanno, Gymn. Lubec. Prof. s. d. C. I. G. Mosche.

Quod vix unquam futurum putasti, orationem, quam in superiore scholae nostrae lustratione habui, typis exaratam vides. Cuius rei ra tionem paucis Tibi reddere mihi liceat. Quibus enim rationibus usus ine adhuc excusaverim, quoties de oratione illa edenda mecum agebas, probe, puto, memineris. Vehementer autem vèrendum mihi videbatur, ne forent alii, qui rem, de qua ibi disseritur, per se quidem gravissimam, non satis copiose expositam reprehenderent; alii porro, qui genus dicendi ornatius desiderarent. Quos utrosque nimiae in judicio ferendo severitatis nomine accusare, quantopere a me alienum sit, neminem melius scire puto Te, Hermanne carissime, qui eadem fere non semel ex me ipso audisse recordaberis.

Neque me fugiebat, fore nonnullos, qui me acta agere incusent, qui iam malum oppugnem, quod nuperrime alii locum concesserit, multum diverso, neque minus gravi ac pernicioso. Quemadmodum enim pars rationibus nos uti easque sequi vetat, ita sunt, qui rationibus abutentes nihil non disputando tueantur ac defendant: nil fere sit tam obsoletum atque explosum, nihil tam insolens ac mirum, quod non subtiliter disserendo atque acute argumentando probare conentur.

ut

Quae cum ita sint, me neque illam sententiam de libello meo iam mutasse, neque recentissimam hanc calamitatem me oblitum esse, quaeso, suspiceris, quoniam, quae diu Te invito domi continebam, ea nunc sponte mea foras protrudere non dubitaverim. Alia sunt, quibus me iam cessisse omnes, nisi probabunt, facile tamen ignoscent.

[ocr errors]

Ex quo enim nuper, cum feriarum initia quasi auspicantes loco, quo scis, amoenissimo otiosi consedissemus, multaque alia colloquio suavissimo familiariter persequeremur, denuo me hortatus es, ne, quae Tibi repetita lectione non displicuisset oratio, nemini alii probari posse arbitrarer, ex illo autem tempore cum Tuo iudicio excitatus, tum ne nimia in negando pertinacia ineptus ac fere putidus viderer, veritus, de vulgando hoc libello cogitare coepi. Mox deinde in locum otii dulcissimi plenissimum profectus sum. Ibi a negotiis vacuus, cum eorum, quorum consueveram, nihil agere non possem, otio me adduci

1) Vitam viri et suis et scholae et litteris praematura morte erepti descripserunt:

D. Henr. Kunhardt, Gymnas. Lubec. Prof. in: Darstellung des
Lebens u. Wirkens des M. Ch. I, W. Mosche -, Lübeck 1817. et
D. F. Ch. Matthiae, Gym, Francofurtani ad Moenum nuper
Director, qui cum D. Nic. God, Eichhoff, Gymn. Weilburg. Prof.
Moschii dissertationes orationesque vernacule scriptas in unum
corpus collectas edidit, Francof. 1821. (pp. XVI et 447. 8. mai.)

Natus autem erat d. 5. Nov. a. 1768; mortem obiit d. 19 Dec 1815. Cf. Beck Allgem. Repertorium der neuesten in- u. ausländ Literatur f. 1822. Vol. I. P. 4. p. 257.

Orationem, quam hic repetitam vides, germ. vertit L. H. Rein hold, I. U. D. et Ac. Kilon. Synd., a. 1816. mortuus, non sine magno patris, clarissimi illius philosophi, et amicorum desiderio V. Neue Schleswig-Holstein. Provincialber. H. 5. 1815.

rer.

passus sum, ut, quod iam non omnino displicere coepisset, orationis publicandae consilium, statim exsequi pararem: ita tamen ut libellumi ad Te mitterem, hisque literis meum in Te animum aperte profiteHac enim ratione quod auctoris doctrinam atque eloquentiam non summam testaretur opusculum, hunc mihi usum praestare posse videbatur, ut, non tam Tibi, cui haud unquam, puto, dubium fuit, quanti Te faciam, quam aliis, quamquam neque nostrorum cuiquani obscurum est, quali in Te animo sim, sed aliis iudicii studii atque amoris in Te mei testis extaret certissimus.

Quae enim muneris mei collegis, Viris doctissimis atque optimis, omnibus a me debetur gratia atque habetur, hanc Tibi, cuius mentionem me in hoc libello edendo inprimis facere oportebat, dicendi quoque opportunitatem e manibus emittere nolui.

Te autem

si ingenii felicitate, animi candore, morum humanitate, doctrinae va→ rietate, in discipulis docendis industria, in regendis prudentia insignem, hisque virtutibus cum de schola nostra, quam Tua quoque opera auctam videmus atque florentem, tum de me, cuius consilia semper constanter ac fortiter adiuvisti, optime meritum dicerem, quamvis vera commemorarem, omnibus tamen nota proferrem atque haud necessaria. Quod vero haud raro exemplo Tuo me laboribus, fessum excitasti, sermonibus Tuis moerore et curis abiectum erexisti, consuetudine Tua tristem exhilarasti, nimis fortasse acrem consiliis mitioribus temperasti, quod denique ubique in schola non minus atque in vita amorem mei magnum atque sincerum prae Te tulisti, quae quidem omnia eiusmodi sunt, ut ab aliis minus animadverti queant, haec me Tibi, quantacunque sunt, sunt autem permagna, debere, quin palam profiterer, retinere me diutius non potui; quin adeo, ut dicam, quod res est, ita demum consilii mei temeritatem apud me quodam modo excuso, eandemque alios excusatam habituros spero, quod nulla re magis me ad libellum evulgandum adductum liquido affirmare possum, quam ut simul amorem in Te meum promam atque ostendam. Itaque quod hanc orationem iam publicavi, factum est non solum ut auctoritatem tuam sequerer, sed multo magis, ut necessitudinem nostram intimam mihique saltem suavissimain, haud quidem Tua, sed mea causa, publice testarer. Quamquam velim quoque, ut non omnino neque Te consilii Tui, neque nie obsequii poeniteat mei.

Scrib. Rastorffii in Holsatis, d. 4. Cal. Sextiles 1815.

ex

Inveniuntur quidem, ut Vos non fugit, Viri doctissimi, non raro homines, quibus nihil minus probetur, quam quae ab hominibus suae aetatis geruntur, quibus seculi sui mores, omnium, qui unquam antea viguere, videantur pessimi, qui denique de erroribus fac de inscientia aequalium ita querantur, ut si nunc demum homines labi, errare, nescire inceperint,

In qua ratione etsi illi mirum quantum sibi placeant, sibique eo sapientiores et probiores videri soleant, quo acriores se seculi sui praebeant vituperatores, tamen non solun de me ipso mihi aperte fateri liceat, me ab illa sapientia multum abesse, sed Vos quoque non dubito, quin aequiores aetatis vestrae sitis iudices.

« PreviousContinue »