Page images
PDF
EPUB

274

[ocr errors]

divinitus

(702) quum pro consule in Ciliciam iret, decem dies in hac urbe fuit; paullo diutius in reditu, apud Aristonem diversatus. Octavianum Dio refert sacra Cereris suscepisse tempore illo brevissimo et occupatissimo, quod post victoriam Actiacam constituendis Graeciae rebus impendit, non ante huc reversus, quam firmató iam imperio in Orientem tenderet, unde reducem Zarmarus Indus sequutus est Athenas; is vivus rogum ascensurus impetravit ut antea Deabus initiaretur, καίπερ ἐν οὐ καθήκοντε Zoove (erat enim ver novum, quum Augustus Samum relinqueret) quod Dio narrat Augusti honori tributum esse. Itaque Zarmarus qui tunc primum Athenas venit, sine mora receptus est; similiterque Apollonius, qui peragrato Oriente sub ipsum auctumnum A. LI. p. Chr. (nisi quid Damis mentitur) urbem ingressus est non prius visam, statim ab hierophanta petiit ut sibi sacris interesse liceret, Philostr. IV, 18. quo tergiversante quarto anno accepturum post ab eius successore sacra se praedixit. Neque cum Adriani rebus gestis, qui anno sexto imperii exeunte (v. Dallaeus de Libr. Supp. Dionys. et Ignat. I, 13. p. 83.) quum Athenis hiemem transigeret, Cereris sacra visitavit, neque cum M. Aurelii, qui compressa Cassii seditione ex Oriente redux iisdem se religionibus obstrinxit, illa quinquennii ratio conciliari potest. Ad summam, si quid omnino de ordine sacrorum legibus praescriptum fuisse putamus, Plutarcho potius et veteri Aristophanis interpreti assentiemur, quorum ille μύησιν et εποπτείαν, quum minimum, anni, hic, abrupte, anni interiectione distincta, fuisse tradit, quam presbytero Carthaginiensi credamus de rebus fando auditis narranti, quum praesertim id actum et quaesitum esse appareat, ut Valentinianos Eleusiniorum quam simillimos esse demonstraret. Quam ad rem, quum Pythagorae sectatores quinque annos in disciplina mansisse crederentur, eundemque morem etiam Gnosticorum nonnullae observarent familiae, appositissimum videbatur, si id quod de mysteriorum cerimoniis per intervalla consummatis acceperat, in quinquennium converteret acumine quodam rhetorico vel errore excusabili certe ob summam Eleusiniae et Pythagoricae disciplinae similitudinem. Ac si isto modo scripsit Tertullianus ut a Rigaltio editum est, linguam consignant, aperta inest Pythagoricae Exeuvoias significatio, qua et Gnosticorum aliqui catechumenos torsisse dicuntur, ut Basilides nevrat own snis imposuit voαyogixos. Euseb. Hist. Eccl. IV, 7. 148. Sin aliter est, signaculum linguae nihil aliud significat

1

quam silentii officium, quo non initiandi sed iam initiati obligabantur, ne quid eorum, quae fidei suae commissa essent, in vulgus efferre auderent.

Non alienum putavi locum difficilem paullo uberius enarrare, quem mysteriographi unus ab altero mutuati rursum versum trahunt, neque unquam secum reputant, quid momenti ad causam suam afferat. Num Tertullianus delectum quendam initiatorum fuisse dicit? num gradus pro dignitate competitorum distinctos? num alios probatos, alios reiectos, alios in limine retentos, alios in ipsum quasi sacrae doctrinae meditullium introductos me

morat ?

Veniamus ad alium testem. Theo Smyrn. Mathem. C. I. p. 18. Ed. Bull. καὶ γὰρ αὐτὴν φιλοσοφίαν μύησιν φαίη τις ἂν ἀληθοῦς τελετῆς καὶ τῶν ὄντων ὡς ἀληθῶς μυστηρίων παράδοσιν. Μυήσεως δὲ μέρη πέντε. τὸ μὲν προηγούμενον και θαρμός, οὐδὲ γὰρ ἅπασι τοῖς βουλομένοις μετουσία τῶν μυστη ρίων ἐστίν, ἀλλ ̓ εἰσὶν οὓς αὐτῶν εἴργεσθαι προαγορεύεται οἷον (τοὺς) τὰς (del.) χεῖρας μὴ καθαρούς (f. καθαρὰς) καὶ φωνὴν ἀξύνετον ἔχοντας, καὶ αὐτοὺς τοὺς μὴ εἰργομένους ἀνάγκη και Θαρμοῦ τινος πρότερον τυχεῖν. Μετὰ δὲ τὴν κάθαρσιν δευτέ ρα ἐστὶν ἡ τῆς τελετῆς παράδοσις. Τρίτη δὲ ἡ ἐπονομαζομένη ἐποπτεία. Τετάρτη δὲ, ὃ δὴ καὶ τέλος τῆς ἐποπτείας, ἀνάδε σις καὶ στεμμάτων ἐπίθεσις, ὥστε καὶ ἑτέροις, ἃς τις παρέλα βε τελετὰς παραδοῦναι δύνασθαι δαδουχίας τυχόντα ἢ ἱεροφαν τίας ἤ τινος ἄλλης ἱερωσύνης. Ἡ δὲ πέμπτη ἡ ἐξ αὐτῶν περιγενομένη κατὰ τὸ Θεοφιλὲς καὶ θεοῖς συνδίαιτον εὐδαιμονία. Hoc igitur loco probare volunt, Hierophantas Eleusinios quibus vellent quem vellent gradum assignasse. Quo iure? qua ratione? De Eleusiniis sermonem esse, quum Theo ipse nullo verbo significet, sic demum credi posset, si illorum sacrorum quaedam propriae notae et domesticae occurrerent. Quod non est ita. Nam impios et sceleratos aditu excludi, rite adeuntes lustrari, communi sacrorum lege sancitum erat. Quae autem quarto loco commemoratur coronae impositio coniuncta cum inauguratione sacerdotali, ea vero gravissimum praebet argumentum, Theonis locum non de Eleusiniis, sed de privatis (Mithriacis puto) esse mysteriis, quorum ritus et administrationem antistites tradere possent, quibuscunque commodum videretur; qualia innumera ista in superstitionem et mysteriosophiam praeceps aetas coluit. Ac si vel maxime de Eleusiniis scripsisset ista Theo, quaererem tamen eadem quae supra; unde intelligi potest, ex initiatorum turba duntaxat aliquos secretorum omnium conscios factos esse, reliquos in secundis tertiisque con

stitisse? Gradatim sacra percipi dicit et ex intervallo. Quid ad rem? Nemo non eo, quo intendit, per gradus pervenit. Hoc enimvero quaeritur, utrum vulgus initiatorum et quicunque diviniori doctrinae inhabiles reperti essent, rudimentis quibusdam leviter imbuti circa initia substiterint an (quod etiam atque etiam affirmo) omnino omnibus, qui quidem nihil gravius commisissent, haud gravate sapientiae istius penetralia reserata et quidquid sub symbolorum et cerimoniarum involucris lateret (si quid lateret) detectum et revelatum fuerit. Id nisi probaverint mysteriorum admiratores, quod omnino probari non potest, cum paucis expertae virtutis et prudentiae viris arcana illa communicata fuisse, totam istam doctrinae mysticae iactationem in vanum recidere ne

cesse est.

Cum tertio teste breviter transigemus. Is Olympiodorus est, cuius locum primus Casaubonus in notitiam publicam pertulit, post Forsterus et Fischerus in commentariis ad Phaedon. c. XIII. repetiverunt et nuper nescio quis pro inedito edidit. Testis ipse non admodum luculentus, ut qui diu post Eleusiniorum interitum vixerit, testimonium huiusmodi est: Ἐν τοῖς ἱεροῖς ἡγοῦντο μὲν αἱ πάνδημοι καθάρσεις, εἶτα ἐπὶ ταύταις αἱ ἀποῤῥητότερες, μετὰ ταύτας, συστάσεις, καὶ ἐπὶ ταύταις μυήσεις, ἐν τέλει δ', ἐποπτεῖαι. Αναλογοῦσιν αἱ ἠθικαί τε καὶ πολιτικαὶ ἀρεταὶ τοῖς ἐμφανέσι καθαρμοῖς, αἱ δὲ καθαρτικαί, ὅσαι ἀποσκευάζονται πάντα τὰ ἐκτός, τοῖς ἀποῤῥητοτέροις, et cetera in eundem modum. De Eleusiniis Olympiodorus verbum dicit nullum; quae dicit, non eam vim habent, ut e multis paucos et cunctanter in numerum initiatorum cooptatos fuisse intelligamus; quod de xavάpou navou memorat, plerisque sacris magno hominum concursu celebratis et iisdem mercatus, ludorum, comitiorum ergo institutis (ut v. c. Panaetoliis, Olympiis etc.) commune fuit, ut non omnis multitudo sacrificiis omnibus interesset, nedum templi angustiis sese intruderet, sed praecipue ii qui deos praesentes venerari aut ignotum sibi genus sacri noscere cuperent; ceteri, lustratione peracta, in varias partes dispalati suas quisque res agebant; quemadmodum hodieque in solemnibus maioribus, quum undique ad templa concurritur, paucissimi sacellum ingressi auditioni operem dant, non quia non licet omnibus sed quia nolunt.

Postremo ne hoc quidem praetermittendum est, plerosque mysteriorum duas partes facere μύησιν et εποπτεί av, aliquos tertiam addere ooxάdagow,, a quibus abeuntes Theonem et Olympiodorum de numero inter se congru

ere, in descriptione discordare, illum adaos, nagádoσιν, ἐποπτείαν, ἀνάδεσιν, et quintum quiddam, quod cum Platonicorum Anagoge coniunctum est, hunc závαpow duplicem, σύστασιν, μύησιν, ἐποπτείαν enumerare, utrumque autem philosophiam quasi quandam initiationem esse velle et accommodate ad hanc comparationem pares utrique partes tribuere. At quis est, qui in eiusmodi similitudinibus arte quaesitis omnia ad vitae veritatem referri velit, neque concedat pro necessitate scribentis modo plures paucioresve, quam vulgo habentur, partes, gradus, ordines, constitui, modo totidem sed non eosdem? Quid? Aristophanes, quum poëtam gubernatori compararet et hunc diceret:

ἐρίτην χρῆναι πρῶτα γενέσθαι, πρὶν πηδαλίοις ἐπιχειρεῖν,
κατ' ἐντεῦθεν πρωρατεύσαι καὶ τους ανέμους διαθεῖσαι,
κατα κυβερναν αὐτὸν ἑαυτῷ

num 'testimonium praebuit, Graecos tres constituisse poëticae consequendae gradus? Atqui huiusmodi sunt illa testimonia et quae his similia e Platonicorum recentiorum scriptis afferri possunt. Quibus omnibus destructis et confossis, causae afflictissimae patronis nihil, quo refugere possint, relinquitur, nisi aut sententiae suae fir mamenta in libris deperditis fuisse dicant, aut ad Ham-` leti rationem se recipiant, qui multa inter coelum et terram fieri affirmat, de quibus nihil in libros relatum sit.

At fortasse res ita comparata est, ut etiamsi nullo idoneo auctore confirmari possit, tamen per se aliquam habeat probabilitatis speciem? Primum miserum est in tanta tainque testata Eleusiniorum memoria rei tam memorabilis auctorem extare nullum. Deinde omnem fidem excedit, Athenienses paucis sacerdotibus et iis nonnunquam (quod alio loco demonstrabitur) flagitiosis et levibus tantum potestatis fecisse, ut quasi morum et ingeniorum censuram agentes deorum immortalium augustissima munera in commune tradita arbitratu suo impertirent quibus vellent; cum his separatos a caeteris civibus congressus celebrarent; hos sacramento quodam sodalitii iuris obstringerent; quod nescio an nusquam, Athenis certe, in suspicacissima et aequissima civitate, nullo modo fieri poterat, quin ea res plerisque ad factiones et paucorum dominationem spectare, omnibus a communi hu→ manitatis iure abhorrere videretur.

XXII.

G. Hermanni diss. de praeceptis quibusdam Atti

cistarum.

(Lips. 1810. pp. XX. 4to.)

Linguarum cognitio, quae pars est historiae, duos, ut omnino historia, fontes habet: unum, qui monumentorum testiumque auctoritate continetur; alterum, qui in ratione est atque intelligentia positus. Nam etsi, quid usitatum sit, quid non sit usitatum, non potest aliunde, quam ex monumentis ac testibus cognosci: tamen, quoniam et monumenta saepenumero corrupta sunt, et testes, grammaticos dico, sic demum aliquid probant, si probaBilia dicant, praecipua quaedam cura in eo ponenda est, ut ex cuiusque rei ratione cognoscatur, genuina an depravata sit scriptura, grammaticique recte an secus praecipiant. Qua cautione in his maxime utendum est, quae ab his grammaticis, qui Atticistae vocantur, tradita sunt. Qui quum neque ab antiquitate, neque a subtilitate multum commendationis habeant, tum eo quoque saepe suspecti sunt, quod praecepta sua nunc ex parum diligenti veterum scriptorum lectione, nunc e vitiosis codicibus videntur hausisse. Omninoque hoc illi agebant, ut, quae plurimum ab Atticis usurpata viderent, tamquam exempla Graece scribentibus proponerent, rariora autem, ut negligentius scripta, vitari iuberent. Quamquam vero usus in omnibus linguis satis licenter dominari solet, non est tamen, quod quidquam in hoc genere tam temere fieri existimemus, ut non ad sensum aliquid intersit, sic an aliter loquare. Quae discrimina investigare atque explanare, hoc philologi officium est. Aliter enim dubia semper atque incerta maneret linguarum cognitio, neque in tanta veterum librorum corruptione sciri posset, utrum, quae rara sunt, scriptoribus, an librariis imputari deberent: quodque summum est, corrigendis genuinis, probandis corruptis interpretatio a vero sensu saepenumero aberraret. Quare in iudicandis istorum grammaticorum praeceptis ita procedendum est, ut, si vera sunt, ratio [iv] reddatur, quare sint vera; si falsa sunt, ostendatur, vera esse non posse; si veris falsa admixta habent, utraque diiudicentur accurateque distinguantur. Ex singulis generibus exempla quaedam afferam.

I.

Atque ut ab his ordiar, quae vera quidem sunt, sed

« PreviousContinue »