Page images
PDF
EPUB

nes. Epp. ad Hofm. p. 461. de quo genere contractionum multa nobis dicta sunt ad Phryn. p. 434 sq. In Atticam immigrasse cum ceteris istius generis et regionis superstitionibus hunc cerni circumferendi usum tum per se probabile videtur, tum etiam ex eo colligi licet, quod a Polemone in commentario περὶ Διοςκωδίου enarratus est, et ex eodem libro Hesychius refert hoc 40sadiov in sacris lustrationum substratum esse iis, qui expiandi essent. Sacra autem Magnae Matris ad piacula solvenda omnium potentissima habebantur.

Si igitur non admodum ineptire, neque nostro periculo quidquid unquam de ullo genere mysteriorum proditum est, id propter nominis societatem ad Eleusinia transferre volumus, tota illa tesserarum et symbolorum inventiuncula explodenda potiusque sic statuendum est, adytum Eleusinium sua magis religione quam custodiis et excubiis circitorum tutum fuisse. Et quae tandem causa erat, cur quis clam et furtim surriperet periculumque adiret minime necessarium, quum unus quisque, ut demonstravimus, sacra illa suscipere posset tempore et modo legitimo? quum peregrini ipsi ab hospitibus suis nemine prohibente introducerentur et initiarentur? Credo id insperatum accidere iis, qui nescio quos Theologiae caelestis thesauros sub istis claustris delituisse sibi persuadent. Sed res, si quae alia, testata est. Lysias amicam suam Athenas venire iubet ad visenda mysteria et ipse promittit vnosu. Demosth. c. Neaer. p. 1351. cf. Taylor Vit. Lys. p. 151. T. VI. Andocides vero qui Cerycum familiam cognatione attingebat, plures initiavit: Τρία μὲν ἔτη ἐπιδημῶν καὶ ἥκων ἐκ Κύπρου οὐκ ἀσεβεῖν ἐδό κουν αὐτοῖς, μυῶν μὲν τὸν ἀδελφὸν ἔτι δὲ ἄλλους ξένους ἐμαυ τοῦ καὶ εἰςιων εἰς τὸ ̓Ελευσίνιον de Myst. p. 64. M. Aureli us in Epistola ad Herodem Atticum Philostr. v. Soph. II. 12, ηυξάμην — μυηθῆναι; εἴη δὲ καὶ σοῦ μυσταγωγοῦντος, ubi Olearius nimis liberaliter facit Herodi hierophantae personam imponens, ad quem scilicet unum hoc initiandi munus pertinuisse vulgo creditur, contra Platonis auctoritatem, qui mystagogiam illam inter vulgaria hospitalitatis officia numerat Epist. VII. 333. E. Voregov de xatir οἴκαδε Δίων ἀδελφῶ δύο προςλαμβάνει ̓Αθήνηθεν, οὐκ ἐκ φι λοσοφίας γεγονότε φίλω, ἀλλ ̓ ἐκ τῆς περιτρεχούσης ἑταιρείας ταύτης τῆς τῶν πλείστων φίλων, ἣν ἐκ τοῦ ξενίζειν τε καὶ με

nitru perculsum significat sed tussiculosum, quod cum gravedine coniunctum et a verbo eiusdem significationis tundo derivatum est. H Baxía e lexicis exterminandum.

εῖν καὶ ἐποπτεύειν πραγματεύονται. Quo testimonio quid clarius esse potest? Itaque etiam Aristides Panath. p. 182. Athenienses universim tanquam omnis sapientiae et elegantiae magistros praedicat: τῇ μὲν γὰρ ̓Ελευσινίων τελετῇ τοῖς εἰςαφικνουμένοις ἐξηγηταὶ τῶν ἱερῶν καὶ μυσταγωγοί h réxinode dia tavros. Quid? quod mystagogi iidem dicebantur qui periegetae? quòrum ductu advenae curiosi quidquid in urbe aut vetustate inclytum aut magnificentia adspectabile esset, loca publica, religiosa lustrabant et circumspiciebant. Testem dabo in hanc rem gravissimum. Cicero Verr. IV. 59. Hi qui hospites ad ea quae visenda sunt, ducere solent et unumquidque ostendere; quos illi mystagogos vocant. Quid ex his sequitur? Hoc, opinor: eos qui in Atticam deverterent, cum ceteris regionis nobilissimae spectaculis et monimentis etiam Eleusinia adiisse, non doctrinae augendae causa, sed communis famae et opinionis aura ductos, tum etiam antiquitatis honore, et, qua nos omnes natura duce impellimur, divinitatis seu verae seu creditae reverentia. Sed, ut multa de mysteriis scripta sunt, quae homines festiviores ridere non desinant, ita Sancrucio in opinionem venit, initiatos in introitu omnes breviter interrogatos respondisse ea quae nisi ab initiatis responderi non possent; verbi causa hoc interrogatos: Sind Sie Meister? responsi loco dixisse: Ich kenne die Acacie (Signatst. I, 67 sq.) Est hoc exempli instar a me positum sed prorsus ex praescripto Sancrucii, qui formulam quaestionum responsionumque in Eleusiniis eandem fuisse putat, quae nunc in Latomorum conventibus obtinet contineturque in Catechismis eorum nomine inscriptis. 1) Lepidum videtur. Sed o! qui omnium mysteriorum claves tenetis, numquod huius tam singularis rei testimonium extat aut significatio quaedam usquam prodita, aut alia quamlibet obscura nota? Coniectura est,

h) Quod Moschopulus praescribit Sched. p. 140. Moorns: μanτής, μυσταγωγὸς ὁ διδάσκαλος non semper servatur discrimen. Hesych. (aute Muxμór) Múorns • sisnyarns. Zonar. p. 1375. Moστης ὁ τῶν μυστηρίων ἐξηγητής. Sic Himer. Οr. VII, 512. μύστης. pro mystagogo posuit. Μυσταγωγὸς καὶ μύστις Synes. Insomn. p. 147. A.

i) V. Recherch. V. 2. Hermann Feste von Hellas 1. 386. Eleusis oder über den Ursprung und die Zwecke der alten Mysterien Goth. 1819. p. 166. et ceteros. Nam qui in hunc mysteriographorum coetum inciderit, in porticum hepiaphonon sibi ingressus videbitur, quam Plinius scribit hinc nominatam, quoniam septies eadem vox redditur.“

[ocr errors]

inquiunt, ingenio nostro reperta, quales multae nobis erectioris animi antiquariis inter scribendum nascuntur. Satis est; nihil amplius requiro. At, bona fide! numne tota illa de gradibus mysteriorum narratio ex eodem vestro genere coniecturarum est? Non, sed dicimus hoc testibus, ut in iure praescriptum est, superstitibus praesentibus.

Ante alios prodeat Tertullianus, quem non solum hi de circo librario arioli, sed illi prisci et cordati literatores antestantur. Is in exordio dicacissimi adversus Va lentinianos libelli hos et ceteros arcanorum simulatores nihil aliud, quod celent, habere dicit, nisi hoc ipsum nihil; in quo totam constare mysticae disciplinae sapientiam.,,Valentiniani, inquit, nihil magis curant, quam occultare quod praedicant; si tamen praedicant, qui occultant. Custolliae officium conscientiae officium est. Confusio praedicatur, dum religio asseveratur. Nam et illa Eleusinia (haeresis et ipsa Atticae superstitionis) quod tacent, pudor est. Idcirco et aditum prius cruciant; diutius initiant quam consignant, quum epoptas ante quinquennium instituunt, ut opinionem suspendio cognitionis aedificent atque ita tantam maiestatem adhibere videantur, quantam praestruxerunt cupiditatem. Sequitur iam silentii officium; attente custoditur, quod tarde invenitur. Ceterum tota in adytis divinitas, tota suspiria epoptarum, totum signaculum linguae, simulacrum membri virilis revelatur. Sed naturae venerandum nomen allegorica dispositio (i. e. datos) praetendens, patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat et convicium falsi simulacris excusat." p. 289.

Abstrusa Septimii oratio multos veterum Criticorum exercuit, quorum in numero 1) iidem, qui ubique, eminent, I. Scaliger De Em. Temp. L. V. p. 393 sq. et Salmasius ad Spartian. Adrian. p. 33 sq. Ille certissima emendatione epoptas et epoptarum pro portas et portarum substituit. Salmasius primum aditu cruciant, tum

k) Id est turpitudo, flagitia. Hieron. Comm. in Isai c. II. p. 27 et iisdem verbis ad Amos c. IV. p. 1397. Og, qui appellatus est rex Basan et interpretatur alexum, id est ignominia, quam si confusionem transferre volumus, inagis yxuen significat. 1) Guther. de Iur. pontif. L. 1. c. 25. P. Halloix Notat. ad Vit. Quadrati c. IV. p. 695-697. Van Dale Dissert. Agon. p. 608. Petit. ad Legg. Att. p. 99. Wess. Croius Specim. Observ. d. 15. in Grab. Iren. Valentini collegium corrigens, qui quanquam nihil novi consilii, quod idem salutare esset, attulerunt, tamen, quae attulerunt, Semlero nota esse debebant.

os signant scribendum putat pro quo Rigaltius ob sequens: linguae signaculum edidit linguam consignant, quorum omnium nihil summe necessarium videtur. Tertullianus per contemtum Valentinianos Eleusiniorum mysteriorum praefectis assimilat; utrosque doctrinae suae multa umbracula et involucra obducentes discipulis suis rerum maximarum spem ostendere; diurna expectatione desideria hominum incendere; ad extremum symbolorum interpretamenta et allegoricas quasdam nugas hiantibus infulcire. Aditum cruciant h. e, cruciabilem, molestum et difficilem reddunt; diutius initiant quam consignant h. e. πλείονα χρόνον μυοῦσι ἢ τελοῦσι, plus temporis in prae parando quam in docendo et consummando conterunt; consignare est ἐπισφραγίζεσθαι, τὸ κῦρος ἐπιτίθεσθαι, ριοprieque de pactis conventis dicitur, quae signo impresso rata firma fixa esse iubemus, et per consequentiam sancire, consummare, rehevv. Quum epoptas ante quinquennium instituunt i. e. quando eos qui epoptae fieri cupiunt (quos per prolepsin epoptas vocat) quinque ante consignationem annis in disciplinam recipiunt. Verum hoc quinquennium maximas Criticorum turbas excitavit. Primum hinc Scaligeri error natus est, mysteria magna anno quoque quinto celebrata fuisse Coniect. in Tibull. L. III. p. 169 171. ubi tempora ita distribuit: „Initiandi per totum quadriennium Muorat dicebantur; in quo praeceptis superstitionis Eleusiniae informabantur ipso mense Anthesterione minusculis mysteriis; quinto autem anno ad ipsa sacra admissi dicebantur inontal. Ob expectationem Tertullianus dicit mysteriorum suspiria." Sed quum Petavius interim certissimis argumentis magna Eleusinia annua fuisse demonstrasset, hanc observationem seu secutus seu (ut Petavio placet) furatus Salmasius aliam interpretandi viam ingrediendam putavit. Parva, inquit, et magna mysteria intra eundem annum et quotannis; parva Anthesterione, magna Boëdromione. Qui parva accipiebat, non fiebat epopta in magnis, sed illis tantum initiabatur; deinde anno post noneve in iisdem mysteriis Sic magna mysteria erant tam uvorinà quam OTTI; nam necesse erat iis primum initiari, deinde interiecto anno, ut minimum, in sacrarium admitti et noTEVE licebat. Parva erant tantum praeparatio. Inter μύησιν et εποπτείαν, quae utraque in magnis mysteriis, non minus quam annus intererat, sed multorum expectatio longioribus lineis suspendebatur et plerique totum annum instituebantur epoptae. Quod autem putant quinquennium interfuisse, male intelligunit Tertullianum: aditu

[ocr errors]

prius cruciant et diutius initiant, quam os signant (sic emendat veterem lectionem: quam consignant) quum epoptas ante quinquennium instituunt. Initiatio et institutio est rooxάvapors in parvis mysteriis, inter quae et magna intererat quinquennium; oris signatio (μύσις τοῦ στόματος) μύησις τῶν μεγάλων. Ab initiatione seu a parvis Myst. ad oris signationem seu μúnow in magnis quinquennium totum; ab signatione oris vero (silentii officio) ad nonreíav tantum annus. Sic diutius initiant, quam os signant" 1. c. Non poterat vitiosam lectionem callidius interpretari. Statuit, eos qui in numerum initiandorum recepti fuissent parvis mysteriis, non ad magna eiusdem anni admissos sed quinto demum anno in his μύστας, denique altero anno post ἐπόπτας factos esse. Itaque et quinquennium Tertulliani tuitus neque testes gravissimos, qui mysteria annua fuisse tradunt, laedere coactus est, ternis gradibus constitutis, quos in mysteriis servari oporteret, primo Toоxaðάoσi quadam in parvis Myst. suscepta, secundo oris signatione, tertio nonreia. Sed illa oris signatio res commenticia est, extrinsecus in textum illata. Neque ferri potest, quod his verbis: sequitur iam silentii officium, certum quendam initiamentorum gradum significari affirmat quidem eundem in quo os signatum putat contra apertam Tertulliani sententiam, qui sacerdotes a signatione illa' consecrationem auspicari facit, quum ante quinquennium epoptas instituunt; quo expleto sequitur iam silentii officium, hoc est, ii, qui omnibus cerimoniis perfuncti et in conscientiam sacrorum adsciți sunt, silentii religione in perpetuum adstricti tenentur, quum ante hoc tempus ne haberent quidem, quod aliis proderent, quippe nullius rei conscii facti. Quam interpretationem tum quae proxime sequuntur confirmant, aftente custoditur, quod tarde invenitur, tum ipsa Eleusiniorum et Gnosticorum comparatio non aliunde ducta est, quam quod utrique discipulorum diuturnam expectationem misere frustrantur.

et

Reiecta autem Salmasii explicatione ipsius Tertulliani causa in discrimen venit. Namque ista per quinque annos continuata institutio tum a Graecorum ingenio morae impatientissimo abhorrens, tum a nullo veterum auctorum memoriae prodita, tum testimoniis notis et illustribus contraria est. Cicero, qui de Eleusiniis sacris plus semel loquitur et ita loquitur ut initiatum appareat, semel sex menses Athenis commoratus est studiorum causa et firmandae valetudinis (a. u. 674.) et multis annis post (Miscell, V. II. P. II. 1823.)

18

« PreviousContinue »