Page images
PDF
EPUB

cum, dum Leidae versabatur, tam frequenis mihi de Te sermo erat, ut facile intelligeret, me nullo in nomine libentius acquiescere. Postea quoque, non ignorans quam parce et tenuiter Professores Halenses habeantur, de Te in Bataviam traducendo cogitavi: quod consilium ne nunc quidem rebus turbatis muto, si id Tibi non displicuisse intellexero. Quae cum ita sint, quaeres, cur tribus, ut scribis, epistolis Tuis et donis adeo provocatus, ne semel quidem responderim. Ad haec accipe. Epistolae istae una cum libris interciderunt; unus antehac ad me pervenit Demosthenes Tuus cum litteris humanissimis. Sed is eo mihi tempore reddebatur, quo articulari morbo sive chiragra laborabam: quod morbi genus mihi, quamvis animo et corpore vigenti, saepe molestum est, et studia mea, praesertim in quibus dextrae celeritate opus est, vehementer retardat. Cum igitur ipse litteras pingere non possem, mandavi discipulorum meorum optimo, Wyttenbachio, ut Tibi gratias meis verbis ageret, et, quantopere mihi Demosthenes Tuus placuisset, significaret. Qui si id facere neglexit, defuit officio. Tam quid animi mihi fuisse censes ad conspectum Homeri tui cum tam honorifica nominis mei inscriptione? Profecto miratus sum indulgentiam et humanitatem Tuam, qui ne sic quidem, quod iure facere potuerasi, mei amorem abiecisses, cuius constantiae ne Te poeniteat, omni studiorun. et officiorum genere, quantum in me erit, curabo. Prolegomena Tua semel iterumque perlegi, captus tum exquisitae doctrinae copia, tum criseos historicae subtilitate. De disputatione autem adversus antiquitatem artis scriptoriae, accidit mihi fere, quod illi Platonis Phaedonem legenti: dum lego librum, assentior; cum posui librum, prope omnis assensio illa elabitur. Sed hac de quaestione alias.

Academicam dissertationem, cuius mentionem facis, Tuam *) de Antimacho nondum vidi. Quam si quando

*) Commentationem dicit illam de Antimachi Colophonii vita et reliquiis, quam, praeside me, anno 1786 exercitandi ingenii causa Halensi cathedrae moxque tabernae Hemmerdeanae commisit auctor C. A. G. Schellenbergius Nassoicus, unus ex primis discipulis meis, qui, posthac ad diversa studia traductus, nunc ecclesiastico munere fungitur in aquis Mattiacis; ubi nuper cum lavarer, multa pristini in me amoris eius documenta expertus sum. Quod R. meam dixit dissertationem, nondum cognitam, fecit de more universitatum Batavarum, in quibus tum fere praesides talium scriptionum iidem et auctores erant. Ceterum primam hanc abs R. accepi epistolam; alia prior, in qua mihi de iuvenili quadam censura mea (Jen. Allgen. Litt. Zeit. 1786-89.) gratias ultro egerat, ut ipse deinde corain narrabat, numquam mihi reddita est.

W.

L

retractatam libelli forma proferre velis, relegam Tua gratia grammaticos meos ineditos, ut inde Tibi fragmenta quaedam excerpam.

Platonis Scholiastes vereor né exspectationem Tuam fallat. Non affert ille eruditionem eam, quam Aristophanis aut Apollonii Rhodii, sed quam Pindari aut Nicandri.

In posterum si quid librorum ad me mittere voles, nemini rectius eos commiseris quam Weidmanno, librario Lipsiensi: alia via missi pereunt, ut muper Demosthenes Spaldingi; id quod ei quaeso significes.

Vale, Vir eximie, et mihi amorem Tuum conserva. Leidae d. 3. Aug. 1795.

III.

Specimen Glossarii antiqui cum notis editoris,

anonymi.

Praefatio.

Quamquam hac ex re, quod homines pusilli in rem criticam involare se posse nuper confiderunt, paene te, criticam artem profiteri, pudeat; tamen mihi, cum multas animadversiones hactenus ignoratas in regulam coire haud admodum coacte posse non desperarem, hanc provinciam ad manus sumere, quam semper in re grammatica desudare, praeplacuit. Ut enim in omnibus rebus, divinis pariter ac humanis, praesertim vero in studio litterarum, variatio delectat; sic quoque in illo antiquitatis aliud aliquando tractare, forte commodissimum est. Studium, nempe antiquitatis cum tantum habeat ambitum, ut, quid potius agendum sumas, vaga semper tua haereat sententia; oritur quaestio, utrum unum modo, idque semper, tractare, vel saltem lentius in co versari, instituas, an in‘alia omnia diffluas, varimode te occupatum teneas, et levi pede plura transeas. Nam tametsi ita fieri soleat, ut multa perverse capiantur, multa coactius interpretentur, multa secus corrigantur, quam prout auctor expresse voluerat, multa etiain ex re grammatica petenda vagius explicentur, veluti difficilis ille usus optativi et aoristi apud Latinos; tamen aliam quam viam, licet lubricam, ingredi, qua eodem, quo tendunt omnes antiquitatis studiosi, sed citius, quam ceteri, pervenire liceat, nonne hoc et quoad operam facilius, et quoad gloriam splendidius videatur?

Invenimus

Sed iam consilium nostrum in aprico ponendum est. enim nuper in bibliotheca aliqua publica (nomen nihil ad rem) inter libros vetus scriptos Codicem palimpsestum, in quo, cum prior scriptura non valde evanuisset, ecrarescente nova, facile animadvertimus, haberi Glossarium Latinae linguae antiquum. Quod mox Glossariis vetus iam editis comparare instituimus, unde nondum tale quid editum esse, intelleximus. Igitur excerpsimus quaedam, praecipue talia, ad quae animadversiones in mentem venierunt, quas adscriberemus.

Erunt forte, qui dicant, hanc rem non admodum abludere a munere grammatici,, adeoque nos nobis non valde abituros esse dissimiles.

mus. Recte igitur et praeclare dicitur: Si Ciceronis prioras Academica binis libris comprehendebantur.

EXPRIMI EX RE.] Imitari a ré.

Mira haec, et quae vix assequi possum. Quis enim unquam ita locutus est: Haec expressa sunt ex loco Xenophontis? Vel adeo: Haec adumbrata sunt ad locum Homeri? Quanto nos Latinius: Ceterum videtur ille gladius, quem Dionysius Tyrannus Damocli in seta suspendit, ab hoc Tantali saxo quasi imitatus esse. Et attende, benevole lector, attende animuin' tuum, quam apte hoc loco quasi, quam accommodate ad verbi metaphoram! Laudent alii claram Romam aut Tusculum, ego Suerinum.

FLUCTUARE ANIMO.] Vagum haerere.

Viden', audin' elegantissimum hominem, glossatorem nostrum? Fluctuare animo, quis praeter veteres illos, Ciceronem et Livium, et qui sunt aetate pares, unquam dicere est ausus? Nos quidem evitantes casca et obsoleta illa, vagum haerere dicimus. Quanquam erunt, qui dicant, haec verba secum pugnare; quod enim sit vagum, id non posse idem uno loco defixum haerere: tamen usum Latinitatis habemus nostrae rationi adstipulantem, qui, ut est tyrannus, dicere iubet ad hunc modum: Quibus aut ignoratis aut levins excussis vaga saepius interpretis sententia haerebit.

FORTASSE.] Forte.

Priorem harum vocularum veteri illi Latinitati non invidemus. Nos dicimus forte. Nam quum optimi quique scriptores si forte, nisi forte, ne forte frequentent, quid obstat, quin dicamus: Forte hoc sibi voluit auctor?

INTELLIGENDUS, A, UM;] Tantum necessitatem notat. His, si recte assequor mentem glossatoris, grammaticum praaceptum inest, satis illud obsoletum, et cui nunc quidem nemo obtemperat. Quis est enim, qui dicere dubitet: Vix haec intelligenda sunt? pro eo, quod casci illi homines, Catones et Cicerones, dicere solebant: vix haec intelligi possunt.

[ocr errors]

INTERIECTO TEMPORE.] Interlapso tempore.

Recte, mi interpres. Memineras enim haud dubie illius Virgiliani: Inter enim labentur aquae. Nonne tempus labitur, ut aqua? Et si quis dicat, esse illud poeticum, quod ipsum etiam ostendat Horatii illud: Eheu fugaces, Postume, Postume, labuntur anni; paratain ha

bemus responsionem non minus poeticam: Dulce est desipere in loco. Ha, ha, he!

NEGLIGENTER.] Sine pretio.

Sed quid tandem haec? Non ego mentem glossatoris me assecutum esse gloriarer, nisi recens essem a lectione praeclari alicuius libri, in quo laudabantur Codices sine pretio scripti. Hoc igitur voluisse videtur noster glossator, codices viles et negligenter scriptos antiquos dixisse. Sed nemo sanus hodie sic loquitur.

NODUM IN SCIRPO SIBI NECTERE.] Enge, Lysiteles, au! Nam nunc quidem mones, quod omnium assensum meretur. Proverbium nobis tradidisti, et quidem emendatissime scriptum, quod sine te pessime proferremus. Quod enim vulgo dicunt: nodum in scirpo quaerere, quis meliorum scriptorum unquam dixit? Neque habet rationem. Nam in scirpo nodus quo tandem pacto. quaeratur, ubi nulius est? Necti autem posse nodum in scirpo, quis dubitabit?

NON POTEST NON FIERI.] Non potest non, quin fiat.

O rem ridiculam et iocosam! Risum teneatis amici! Vetusti illi scriptores quae, qualia in elegantiis posuere! Quid enim interest, bis an ter negationem ponas? Nos sic loqui consuevimus et Di nobis male faciant, si unquam ab hac consuetudine deflectamus: Vagum etiam quiddam tota rerum tractatio non poterat non, quin haberet. Vel sic: Cumque animal non possit non, quin agat, id est sentiat. Vel denique sic: Stoici non possunt etiam non, quin sic dicant.

NON SATIS DILIGENTER.] Vagius.

Recte, glossator scitissime! Una voce expressisti, quod veteres illi magistelli circumloquendo tantum et multis verborum ambagibus designare poterant. Nihil potest intelligi concinnius. Sic enim dicere solent, qui caste et non affectate scribunt: Hoc vagius explicatum est; hoc vagius traditur; pro eo, quod olim longe deterius dicere solebant: hoc non satis diligenter explicatum est.

OBNOXIUM ESSE.] Prostare.

Hanc glossam profecto nemo intelligat, nisi ego mentem eius aperiam. Sic enim antiqui taediosissime dicebant: reprehensioni obnoxium esse. Aliter vero, el, si quid video, longe elegantius moderni auctores; iustae reprehensioni prostare...

mus. Recte igitur et praeclare dicitur: Si Ciceronis priora Academica binis libris comprehendebantur.

EXPRIMI EX RE.J Imitari a ré.

Mira haec, et quae vix assequi possum. Quis enim unquam ita locutus est: Haec expressa sunt ex loco Xe nophontis? Vel adeo: Haec adumbrata sunt ad locum Homeri? Quanto nos Latinius: Ceterum videtur ille gladius, quem Dionysius Tyrannus Damocli in seta suspendit, ab hoc Tantali saxo quasi imitatus esse. Et attende, benevole lector, attende animum tuum, quam apte hoc loco quasi, quam accommodate ad verbi metaphoram! Laudent alii claram Romam aut Tusculum, ego Suerinum.

FLUCTUARE ANIMO.] Vagum haerere.

Viden', audin' elegantissimum hominem, glossatorem nostrum? Fluctuare animo, quis praeter veteres illos, Ciceronem et Livium, et qui sunt aetate pares, unquam dicere est ausus? Nos quidem evitantes casca et obsoleta illa, vagum haerere dicimus. Quanquam erunt, qui dicant, haec verba secum pugnare; quod enim sit vagum, id non posse idem uno loco defixum haerere: tamen usum Latinitatis habemus nostrae rationi adstipulantem, qui, ut est tyrannus, dicere iubet ad hunc modum: Quibus aut ignoratis aut levins excussis vaga saepius interpretis sententia haerebit.

[ocr errors]

FORTASSE.] Forte.

Priorem harum vocularum veteri illi Latinitati non invidemus. Nos dicimus forte. Nam quum optimi quique scriptores si forte, nisi forte, ne forte frequentent, quid obstat, quin dicamus: Forte hoc sibi voluit auctor?

INTELLIGENDUS, A, UM;] Tantum necessitatem notat. His, si recte assequor mentem glossatoris, grammaticum praaceptum inest, satis illud obsoletum, et cui nunc quidem nemo obtemperat. Quis est enim, qui dicere dubitet: Vix haec intelligenda sunt? pro eo, quod casci illi homines, Catones et Cicerones, dicere solebant: vix haec intelligi possunt.

[ocr errors]

INTERIECTO TEMPORE. Interlapso tempore.

Recte, mi interpres. Memineras enim haud dubie illius Virgiliani: Inter enim labentur aquae. Nonne tempus labitur, ut aqua? Et si quis dicat, esse illud poeticum, quod ipsum etiam ostendat Horatii illud: Eheu fu gaces, Postume, Postume, labuntur anni; paratam ha

« PreviousContinue »