Page images
PDF
EPUB

nimius fuit in iocando et propterea reprehensus teste Quintil., quod ne in rebus maxime seriis posset abstinere iocis et dictis. Cato de eo: quam ridiculum habemus consulem. nec immodestum] nec obscenum,

nec in

alios contumeliosum. Hoc qui utuntur in odium hominum incurrunt. Vere Phaedrus. I, 29.

Plerumque stulți risum tum captant levem,

Gravi distringunt alios contumelia,

Et sibi nocivum concitant periculum.

Hi dicuntur Graecis fonoloyo, Latinis scurrae. - in ipso ioco - probi ingenii lumen] non scurrilis petulantia. illiberale] quod non decet homines ingenuos, quales sunt ioci servorum apud Plautum. petulans] maledicum. flagitiosun] plenum impietatis in Deum et homines, quale fuit Antiochi, Syriae regis, qui facetis iocis sacrilegium circumscribat *), tollendo ex templo signum aureum Victoriac, sibi eam a love commendatam dicens. Iust. 39. 3, 5. Et Dionysius, Siciliae tyrannus maior, qui Iovi pallium aureum eripiebat, laneo ei iniecto, illud in hyeme algidum, aestate grave esse. Et mensam argenteam Apollini cum iuberet auferri, dixit se propinare Apollini poculum boni genii. Ael. Var. Hist. 20.elegans etc.] Virtus scite iocandi dicitur Aristoteli evroαπελία. Est quaedam concinnitas ingenii atque morum, quae cum in factis, tum multo magis in dictis elucet et iucunditati est hominibus, quibuscum vivimus. Eius tpanellas officium est non solum, narrare comiter et festive de aliis, aut dicta in eos, quae mulceant et exhilarent animos audientium, dicere, sed etiam aliena in se dicta sine offensione ac fere in optimam partem accipe-. re. Plautus noster et Atticorum etc.] Falsum hoc et negat Arist. IV. Eth. 8. In Terentio est urbanitas; Plautus est profusus et immodestus. philosophor. Socratic.] Xenophontis. - Facilis igitur est distinct, etc.] Facile est videre, qui differant. Distinctio est diversitas **). Et in Timaeo, seu de Universo c. 8. si tempore fit etc.] Cum sumus soluti curis et nihil serio agimus. Suet. Aug. 98. Cal. 32. Ludendi etiam est quidam modus etc.] Agendi quodvis ludicrum, animi recreandi causa et temporis fallendi. ne nimis, omnia profund.] ne nimis omnibus voluptatibus indulgeamus. Profundere est dispensare. Cic. pro Coel, 12. Voluptates,

*) Sic. Leg. circumscribebat.

[ocr errors]

Rr..

[ocr errors]
[ocr errors]

**) Sequitur in MS. numerus 34, quo Aristotelei cuiusdam libri aliquis locus significari videtur: in nota ad h. 1. nimirum laudatus est Polit. Lib. VII., cuius c. 34. videtur respici. Rr.

[ocr errors]

quae cum inclusae diutius, et prima aetate compressae et constrictae fuerunt etc. Suet. Tib. 42. Cic. pro Coel. 38. elatique voluptate] nimia hilaritate exultantes, quae modum excedit. campus noster] Martius. Horat. II. Sat. 6, 49. De arte 379. Suet. Aug. 83. -exempla ludendi] a rebus seriis otiandi.

[ocr errors]

C. 30. Sed pertinet ad omnem etc.] utile est, quotiescunque de officio inveniendo agimus, ante oculos habere etc. discendo alitur] tenetur. anquirit] quia natus est ad inquirendum verum. Ideo studio discendi tenetur. audiendi delectat. ducitur] trahitur. Ovid. Nescio qua natale solum dulcedine cunctos Ducit et immemores noù sinit esse sui.

[ocr errors]

vi

quae

ne sit ex pecudum genere etc.] qui sit bestia sub hominis persona. erectior] paullo celsiore animo, aut generosior. voluptate capiatur] sit voluptuosus. ctus cultusque etc.] In cibo curaque corporis id placeat, quo conservetur valetudo et vires augeantur. Pulchra sunt, quae ex Musonio ad hunc locum annotavi. diffluere luxuria] Vid. de orat. 37. duab. nos a natura indutos esse etc.] duplicem quasi habitum nobis esse impositum. una est communis] natura humana. proprie etc.] ingenium et indoles cuique propria. dignitatem inesse] corporis formam plenam auctoritatis, malestatis. lepos] festivitas. C. Caesare] Strabone. hilaritas] comitas. - pava] Scurram, Atticum alibi Periclem] vid. Plut. praeripere (praecipere) hostium consilia] praenoscere ac divinare, quid acturi hostes sint, et impedimenta opponere. (Supra:) Praecipere cogitatione futura. Et: praecipere consilio prudentiaque debemus. - cuivis deserviant] se dedant. Insidiae hic est locus ad aliquem fallendum. -itemque alium efficere] ut paullo ante: itemque alii, qui quidvis patiuntur. quemque] dele quemquam (sic). ut unus de multis etc.] affabilitate et populari sermone nihil differat de aliis civibus, ut unus ex minimis civibus. Horat. I. Sat. 9. 31.

vocat.

--

Tum paullo infirmior, unus Multorum. Lucian. tis Tv Tolkov. εἷς τῶν πολλῶν.

in Catulo] qui fuit collega Marii. in patre] qui restitit Lepido. vindicavit] puniit, ultus est.

C. 31. tenenda sunt sua cuique] unusquisque debet secundum naturae suae rationem et ductum vivere. contra universam nat. etc.] Nihil debemus facere, quod universae naturae humanae rationi (supra dixit communem personam) repugnet, propria autem persona decenter debemus uti. tamen nos studia etc.] ea appetamus, quae convéniant nostrae naturae. metiamur] (se.)

[ocr errors][merged small]

1

oportet. De bello Afric. 17. quidquam sequi] Horat. Tu nihil invita dices faciesque Minerva. aequabilitas universae vitae] Hinc Cicero se tuetur con→ tra Catonem, qui illum reprehendebat, quod Muraenam ambitus accusatum defendendum susceperit, cum ipse tam severus fuisset consul et legem tulisset contra ambitum, in or. pro Muraena cap. 2: „Ego has partes lenitatis et misericordiae, quas me natura ipsa docuit, semper egi libenter: illam vero severitatis gravitatisque personam non appetivi, sed ab rep. mihi impositam sustinui, sicut huius imperii dignitas in summo periculo civium postulabat. Quod si tum, cum resp. vim et séveritatem desiderabat, vici naturam et tam vehemens fui, quam cogebar, non quam volebam; nunc cum omnes me caussae ad misericordiam ac humanitatem vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique servire? Graeea verba inculcantes] intempestive utentes. Iuven. Sat. 6. - discrepantiam] dissimilitudinem. - consciscere alius deb.] Haec sunt - Stoicorum, qui probabant autozugías. — alia in causa] in alio rerum et fortunarum statu. vita lenior] non ita severa et rigida. -in proposito etc.] in hac vitae ratione et genere fuit Alcibiades et talis inter philosophos fuit Aristippus. Vid. Diog. Laert. quo animo traditur] ab Homeró et Tragicis. habeat sui] insitum et naturale. moderari] moderate uti, recte gubernare. acremque se etc.] severum. sibi accommodatissimas] quas optime possunt agere. qui voce freti sunt] quod nimirum in illis esset vociferandum. Epigonos] Epigoni sunt septem ducum, qui in primo bello Thebano perierunt, filii, praeter Adrastum, et Thebis expugnatis patres ulti sunt. Apollod. 3. Attius scripsit Epigonos. Medumque] fuit Medeae filius, de quo fuit Tragoedia Pacuvii.-Menalippam] Amazonem, de qua infra, II. 4. sin aliquando necessitas etc.] si aliquando cogemur agere, quae nostro ingenio adversantur. quam minimum indecore etc.] Sie Cicero, cum esset in Cilicia imperator, et cogeretur rem bellicam attingere. Ne simus asini ad lyram.

Cap. 32. casus aliquis etc.] cum casu aliquo, vel temporis quadam ratione nobis aliquid agendum imponitur, statio quaedam mandatur. — iudicio nostro accommodamus] cum ambimus consulatum aut certo vitae generi nos mancipamus, ut militiae, monachorum ordini. nobilitates] diversi sunt nobilitatis gradus, ut patricii maiorum et minorum gentium. in casu sita] a fortuna pendent et ab illa mutantur et seorsum deorsum vol

vuntur.

qui.

[ocr errors]

in eo

[ocr errors]

gerere quam personam] quod vitae genus se-Africanus] Scipio Aemilianus. cumulavit bellic. glor. adiecit laudem eloquentiae laudibus bellicis. Timotheus] C. Nep. suum quoddam inst. sequantur] alii vitae generi se applicent. elaborant] huic rei praecipue dant operam. quos nos esse velimus] quod vitae genus velimus sequi. (Quod es, essé velis, nihilque malis). cum est maxima imbecillitas etc.] cum nondum sumus prudentes, usu rerum edocti. Hinc illi aetati tribuitur imprudentia. Just. V. 7. non pueros imprudentes, aetatis degendae] vitae agendae. Lael. 23. Lucret. IV. 115. Herculem prodic.] Sil. Ital. XV. 19. dubitasse] deliberasse. - Iovis satu edit.] Iovis filio *) multit. iudicio deducimur] eos imitamur. feruntur] sequuntur iudicium populi, ad id se applicant, quod plurimis vident prohari. —rectam vitae etc.] Pe

tron. rectum vitae iter insistere.

C. 33. ad suam cuiusque naturam etc.] cuiusque consilium ad naturam suam est revocandum, unicuique videndum est, quid natura ferat. ex eo modo etc.] ex eo studio, ad quod natura propensus. — exquirimus] expendimus. -in tota vita constituenda] in vitae genere deligendo. ut constare, etc.] ut sit aequabilitas nostrae vitae, ut simus nobis per omnem vitam similes. petuitas est constantia] V. Tusc. s. claudicare] parum recte progredi, non rectum vitae cursum tenere. Lucr. IV, 518:

[ocr errors]

·Per

Et libella aliqua si ex parte claudicat hilum, Omnia mendose fieri atque obstipa necessum est. tanquam ipsa mortalis etc.] ut valde impar sit contentio et fortuna, necessario succumbat, tanquam homo cum Deo. ad naturae suae etc.] Naturam expellas etc. non vitiosae] non depravatae. consilium vivendi etc.] qui tale vivendi genus elegerit, quod naturae suae maxime conveniat. is constantiam teneat] in eo vitae genere permaneat. facienda mutatio] Phaedr.

[merged small][ocr errors][merged small]

Mutandum est propositum et vitae genus.

si tempora adiuvabunt] si occasio et opportunitas quaedam et benignitas fatorum ad aliam sectam rationemque vivendi nos vocabit, sensim erit pedetentimque etc.] Ne subita mutatio hominum oculos et sermones in nos

*) In nota ad h. 1. legitur:,,love sato, uti legendum censuit Victorius in Var. lect. Sed Graevii primus tuetur vulgatum." Ad. quam notam margo Ms.,,et merito. Cic. in Timaeo: Sic igitur, ut ab his est traditum, horum deorum ortus habeatur atque dicatur, ut Oceanum Salaciamque coeli satu terraeque conceptu generatos." Rr.

convertat. dissuère] paulisper exuere. Cic. Lael. Catonem dicere audivi, dissuendae magis, quam discindendae amicitiae.bono consilio] non temere, non levitate et fluctuatione animi, prudenter et deliberato. ne vitias, imitanda] ut duces Alexandri. Paulo] Aemilio. fuerat sui sc. patris. causas defensitare] agere in foro. tenere] movere, adficere. optima autem hereditas] Isocrates ad Neoclem: IIɛoi helovos now οὗ δόξαν καλὴν, ἢ πλοῦτον μέγαν τοῖς παισὶ καταλιπεῖν. Satius est, honestam existimationem, quam magnos di-· vitias liberis relinquere. V. Senec. IV. de benef. 30. cui dedecori esse] quam dehonestare, ei maculam adspergere.

[ocr errors]

C. 34. de hac distinctione] diversitate. exque his deligere etc. *).- deligat consilio - nitatur] in omnibus actionibus firmior et constantior reddatur, minus vacillet, titubet, offendat: adolescentia enim lubrica est. Recte dicit: deligat optimos et probatissimos, ex more Romano, quo deducebantur a parentibus filii ad viros magnos et graves. Brut. 79. dialog. de causis corruptae eloquentiae. c. 34. Cic. pro Coelio 4. Sic Cicero ductus est a patre ad Scaevolam. Vide Melanchthon **). Quantum prosit consuetudo virorum eximiorum, Seneca docet ep. 94. Vulgo hodie dicitur magister, qui mores emendat, conscientiam, ut vulgo aiunt, gubernat. - inscientia] ignorantia, imprudentia. a libidinibus arcenda] quibus maxime est obnoxia. Causa est, quam Cicero tradit in lib. de senect. libidinosa atque intempeTans adolescentia corpus effoetum tradit senectuti. exercendaque in labore] v. inprimis Galenum I. 1. p. 42. patientiaque] Lycurgus etc. relaxare animos] omittere seria, et aliquid delectationis quaerere. intemperantiam] cum quis perniciosis et turpibus voluptatibus indulget. - mem. verecundiae] quae maxime decet adolescentes. Hinc rubor est virtutis color. res natu interesse] Sic in rep. Lacedaemoniorum ex instituto Lycurgi. exercitationibus animi] Cato c. 11. ne languori se etc.] ne in torporem segnitiemque resol senectus concipit dedecus] in se admittit, probro se alligat, infamiam comparat. Concipere scelus 2. Cat. 4. fraudes inexpiabiles I. Tusc. 30. flagitium, pro

vatur.

-

[ocr errors]

- cav.

maio

*) In nota ad h. 1 sub finem Galenum laudaverat. Ibi post verba: viro spectatae virtutis in marg. leguntur haec: ubi dixerat, nos propter nostri amorem in nostris vitiis deprehendendis esse coecos. p. 41. 42. ed. Casal. Rr.

**) in nota ad h. 1. quae est in Graevii nostri ed. Rr.

« PreviousContinue »