Page images
PDF
EPUB

est apud ipsum Virgil. Aen. V. 339. quem alii non dubitarunt imitari. Vid. Drakenb. ad Sil. XVI, 504.

Ib. 361. Arnaldus Lect. Graec. p. 171. in Arato legit: ai álíðivai etc. Sed verum vidit doctissimus Heringà Observat. cap. 24. p. 202. ἢ εὶν ἁλὶ δίᾳ.

Ib. 382. ego quoque densis capiam pro dense, crebro, ut apud Aratum Tνxvά рго лunνs. Ovid. Trist. III. 4, 21. ut tutas agitarit Daedalus alas, i. e. tuto. Valer. Flacc. VI. 229. densá spargens hastilia dextrá, i. e. dense.

Georg. II. 215. Nollem in hoc loco fluctuasses. Posterior Tua ratio verissima, cui interpunctio accommodanda. Centies Graeci qnui où, Latini nego tribuunt rebus vita ca

rentibus.

Ib. II. 343. prosaico verbo. Immo poëtico.

Ib. 437. Hic oblitus es tirones monere, undante.n byxo Cytorum poëtica ratione exquisite dici pro undantem buxum in Cytoro. Imitatus est Pacatus Paneg. 37. aulaeis undantes plateas.

III. 194. Noli dubitare, quin vocare h. 1. sit provocare. Vide Callimach. H. in Del. 112. Exempla, quibus explicationem Tuam firmas, aliena videntur. Vento opus est ad navigandum et volandum, non item ad currendum.

Ib. 403. Nullum discrimen est inter tingo et tinguo, tantum orthographia variat. Formatum ex tango, quod et ipsum exquisite dicitur pro lino.

Ultra nondum mihi licuit progredi in annotationibus Tuis legendis. In quibus, vides, quam pauca, quamque levia castiganda putem. Ego librum Tuun discipulis meis ita commendare pergo, ut hac editione mox direpta, altera opus sit futurum; cui, auctor sim, subiicias Probi Scholia in Eclogas et Georgica, multo doctiora Servianis, et vetustiora, quae Burmannus editione sua turpiter exclusit. Ego plerisque eorum corruptelis medicinam feci, non mediocriter adiutus commentariis Pomponii, qui Probum saepe ad verbum descripsit. Ad Aquilam Rom., pag. 147. defendi vulgatam lectionem Aen. I. 135. Quos ego. Sed Schraderus pertinax est in tuendo invento suo, vos ego. Mihi quidem locus Macrobii VI. 6. p. 559. quo ille maxime nititur, nihil ad rem pertinere videtur. Sed huius caussae te arbitrum statuo.

Rutilii exemplar, Tibi inscriptum, ad Fritschium misi: unde petere possunt librarii vestrates, ad merca

tum euntes.

Germanus aliquis mihi narravit, Te de Hesychianis nostris honorificam sententiam dixisse. Eam novellarum plagulam alio tempore a Te petii. Quod Tibi excidisse videtur.,

Sed satis diu Te tenui. Vale igitur, Vir praestantissime, animoque meo carissime, et nos quam primum altera Virgilii parte bea, quo munere nullum mihi gratius magisque exspectatum contingere potest. Dab. Leidae a. d. 26. Aug. 1768.

Divinitus a Te scriptum puto p. 115. ex academica nostra institutione nunquam Homericum ingenium proditurum. Dignum argumentum, quod aliquando uberius a Te explicetur.

Praestantissimo amicissimoque Viro C. G. Heynio Dav. Ruhnkenius S. P. D.

Quasi omnem nostri memoriam abiecisses, ita a longo tempore nihil ad nos literarum dedisti. Ne monitores quidem illi, quos superiore anno ad Te miseram, Rutilius et Elogium Hemsterhusii, Te ad pristinam scribendi consuetudinem revocare potuerunt. Sed Tu, qui nihil scribis, plus sapis, quam ego, qui literas a Te postulo. Rectius enim tempus collocatur in Virgilio ornando, quam in literis, quae nil nisi amoris et benevolentiae significationem habent, scribendis..

Prioris voluminis lectionem nuper absolvi, meque fateor, supra quam dici potest, ingenii et doctrinae Tuae elegantia delectatum esse. Scripsi Tibi alias, notam Tuam p. 6. a ICto quodam reprehensam esse. Sed ipse_reprehensor erravit. Virgilium eodem modo explicat Lipsins ad Taciti Ann. XIV. 42. praeclare docens, servos aliquando suis se numis e servitute redemisse. Adde Burmann. ad Petron. 75. et ad Ovid. Amor. I. 8. 63.

Georg. II. 500. volentia rura e Graecismo eleganter exponit Toupius Emendat. in Suid. T. II. p. 49.

IV. 15. Marclandi venustam coniecturam confirmat ille ipse Ovidii locus, quo Burmannus eam oppugnare conatur. Tu non debebas hic audire Burmannum, qui, ubi adversus Marclandum et Bentlejum disputat, semper invidia coecus ruit.

IV. 209. Non videris omnem vim et elegantiam, quae est in Fortuna domus sensisse. Vide, quos laudat Oudendorp. in add. ad Sueton. p. 1022.

IV. 235. Delendum nomen Balduini. Nam Balduini libri tantum pars sunt Iurispr. Ro. et Att. Kaestneriana

vellem Latine vertisses.

IV. 425. Appositum exemplum est Apuleji XI. p. 258. Augusti portum celerrime hausimus. ubi vide Pri

caeum.

Ad Aen. VII. 109. Quaeso, examines roanças deinτραπέζας σελη raias, in quibus valde sibi placet Cl. Toupius Em. in Suid. T. I. p. 39. Mihi videtur, ut Simonidis dicto utar, r πολλῷ χρόνῳ πολεμεῖν.

Ad Ecl. III. 66. nullam mentionem fecisti coniecturae meae Epist. Crit. I. p. 35. Eam valde laudat Koehlerus in ieiunis Notis ad Theocrit. p. 22. Sed talium iudicum sententia in neutram partem apud me valet. Tu, quid sentias, in addendis dices.

Vale, vir eximie, et, si quid temporis Virgilius sibi eripi patiatur, illud mihi potissimum imperti. Salutat Te Valckenarius noster. Dab. Leidae a. d. 22. Martii 1769.

Ultimo fasciculo, quem ad Te misi, addidi alium ad Cl. Heusingerum, quod non alia dabatur facultas aliquid Guelpherbytum mittendi. Spero, eum recte a Te esse

curatum.

VI.

Eruditissimo Viro Io. Henr. Vossio S. P. D. Dav. Ruhnkenius.

In

Obstupui, literis Tuis lectis, et statim Matthaei apographun, quod forte conservaram, evolvi, ut, eiusne an mea negligentia tot versus essent omissi, viderem. specto apographo, patuit virum doctissimum, dum ut mihi gratificaretur, nimis festinabat, in tam grave &ßeπinua incidisse. Iam meae me editionis ita poenitet pudetque, ut illa statim alia locupletiore paranda ex homínum memoria delere constituerim. Quo consilio, hoć ipso die clarissimum Matthaei per literas rogavi, ut editionem meam cum veteri codice anxia diligentia comparet, varietates notet, et versus temere elapsos restituat. Atque ut nova editio, praeter illos versus, aliam quoque commendationem habeat, faciam, quod multorum convicia me facere cogunt, id est, versionem Latinam textui graeco adiungam. Cuius conficiendae molestiam utinam Tu, qui tanta 1 cum laude in Homero vertendo versaris, suscipere velles. Ego certe tot aliis occupationibus distineor, ut huic rei vacare non possim. Quid sis facturus, velim mihi quam primum rescribas. De Emendationibus Tuis, in quibus maxime mihi placet doins inßn, alias agemus. Quod reliquum est, vehementer gaudeo, mihi per hanc occasionem notitiam Tecum esse contractam, et abs Te etiam atque etiam peto, ut me de omnibus rebus Tuis erudias,_ubi natus sis, quibus magistris usus, quid edere pares. Ego, si quis alius hac aetate, omni genere instrumentorum, quae ad Graecos Latinosque scriptores expoliendos pertineant, abundo, et libenter talibus viris, qualem Te cognovi, co(Miscell. Vol. II. P. I. 1823.)

2

pias meas impertior. Sed Tu me certiorem facies, quo genere maxime delecteris. Vale. Dab. Lugd. Batavor. d. 28. Aug. 1780.

VII.

Dav. Ruhnkenio Io. Henr. Vossius.

Incredibilem cepi, Vir gravissime, ex literis Tuis laetitiam, quod ardorem meum, in obtrudendo Tibi, quem sero resciturus ex clarissimo Matthaei videbaris, núncio de omissis in Homerico Hymno versibus, adeo non displicuisse Tibi cognovi, ut singulari eum comitate et benignitate exceperis. Quasi enim Tua notitia digni hominis, de rebus meis doceri cupis; et quo minus blandiri tam amica curiositate videaris, thesauros mihi eruditionis Tuae ac scientiae recludis, et defers munus conficiendae versionis latinae, quam graeco carmini novis curis a Te expolito subiungas. Tali Tuo erga me studio non possum non morem gerere, quamvis levia sane relaturus.

Patria mihi est Penzlinum, oppidulum Megalopolitanum, in vicinia Strelitii, sed Suerinensi imperio subiectum. Bello afflicti parentes officinae me destinaverant. Precibus tamen efflagitavi, ut annos quindecim natus, A. C. 1766, in scholam latinam, quae Neobrandenburgi floret, missus humaniorum artium iacerem fundamenta. Nactus hic magistrum, qui, inculcatis N. T. pericopis, Graeco sermoni abunde se satisfecisse arbitrabatur, proprio Marte scriptores profanorum sub nomine reiectos (tanto eorum desiderio exarseram!) conatus sum; et, quem primum fortuna obtulerat, libellum de puerorum educatione, mox etiam Hesiodi oya nai nuigas, ingenti labore superavi. Post triennium exactum, progressuro in studiis cum nummi deessent, equitis cuiusdam rustici liberis erudiendis alterum fere triennium locavi. Iam vero carminibus, quibus morae taedium lenire solebam, viro humanissimo Bojio, Gottingae tum degenti, innotui, cuius demum opera strenuam effugere contigit inertiam. Severiorum Pieridum sedes me ineunte vere A. 1772 excepit: ubi mox et Heynii me magisterio, et instructissimae bibliothecae opibus, utcunque potuerim, usum esse, dictu non opus est. Ex primis quidem scholis, per tirocinii infirmitatem, minime parem profusae et Grammaticam dedignanti doctrinae, haud magnum percipere fructum licuit. Audacior paulatim virum clarissimum, oblata carminum aliquot Pindaricorum versione teutonica, ad edendum Pindarum nobisque enarrandum instigavi. Quam sane copiosiorem mihi messem laeto animo recordor. Seminarii philologici sodalibus ad

scripto disputationes, quibus veterum Pindari enarratorum vel recte vel subtiliter saltem dicta contra Heynii tentationes modeste defendenda susceperam, velut spicilegium fuerunt Pindarici proventus. Inter talia biennium elapsum erat, cum gravis me morbus corriperet, ut per integrum annum domesticis solum studiis et medici praeceptis vacarem. Quo iubente, caeli mutandi causa, Vandesbekam me contuli, qui vicus est ad Hamburgum. Victum praebebat Anthologia poëtica, Musarum calendarium appellata. Quid rides? Astronomorum tabellis genealogias principum, nundinarum indices, praecepta de re rustica, de curando corpore, de cimicibus fugandis, liceat subiungere, versiculos ad hilaritatem honestam compositos non liceat? Anno 1777 in matrimonium duxi sororem amici, qui Gottingam me vocaverat; et sequenti anno scholae Otterndorpiensis regendae munus defatum, meliora sperans, suscepi. En satis Tibi historiarum: quas tamen, qualescunque sint, Tibi soli narrasse velim."

aut

Rogas, vir optime, quid edere parem. Elaborata, inchoata potius, mihi est Odysseae versio teutonica, cum commentariis, quibus, quae ad veteris Graeciae mores et artes et religiones et somnia de terrae caelique ambitu spectant, illustrare studio omni enixus sum. Grammaticas subtilitates, quas ab aliis vel neglectas vel male tractatas observavi, latino sermone separatim exponere satius duxi. Consilium de nova editione Odysseae, et subsidiorum penuria, et conscientia infirmitatis meae, et magna eius, quam Villoisonius melioribus auspiciis parat, exspectatio, animo excusserunt.

Nisi tanto a me intervallo disiunctus sis, haud impune feras imprudentiam aperiendi mihi thesauros Tuos doctrinae tam copiosos atque exquisitos. Iam contentus ero, si Te salutandi non nunquam per literas, et de rebus meis consulendi, potestas dabitur.

Versionis, quam desideras, conficiendae non molestiam, sed honorem, libenter arripio. Quam ut et Te editore, et me quoque, si tamen ingenii fruges aliquas in posterum promittere videor, haud plane indignam efficiam, omni, quam rei scholasticae obeundae intentio reliquerit, animi alacritate et diligentia curabo. Vale, vir optime, et mihi fave. Otterndorpü, d. 23. Sept. 1780.

VIII.

Viro praestantissimo Fr. A. Wolfio D. Ruhnkenius S. D. Quanti summum ingenium Tuum et parem ingenio doctrinam faciam, testem habes Spaldingium nostrum, qui

« PreviousContinue »