Page images
PDF
EPUB

2, ipsius causa qui laesit, ut ei quasi medeatur utque modestiorem reddat; 3, reipublicae causa, ut eius, quem ulcisci volunt, exemplo coerceantur alii et ab iniuria deterreantur. Ita Deus peccata hominum ulciscitur. Denique haec intelligenda sunt de ratione, qua non aliter possumus iniuriam arcere. Nam in republica iniuriae conmmittenda est iudici ultio. Vide Grotium II. de I. B. et P. c. 1. et II. de I. B. et P. c. 20. §. 5. n. Vid. Senec. III. de ira 32. Juven. Sat. 13, 180. Sunt autem privata nulla etc.] Nunc agit de possessione rerum. vacua venerunt] possessore carentia et domino. Iust. 19. 3. 6. victoria] Cum agrum ab hoste captum aut publicum dividunt, suum cuique assignant, ant cum praedam non in aerarium redigunt, sed inter milites divídunt.

mos.

in

lege, pactione, conditione] Contractu et conventione aut emtione sive a republica sive a privato, sive ab hoste. Conditio est pactio certam legem continens. Cic. Top. Si quaeratur, a natura ne ius sit, an ab_aliqua quasi conditione et pactione hominum. sorte] Ut ager Palaestinus a Iosua divisus Hebraeis. Virg. V. Aen. 755. Interea Aeneas urbem designat aratro Sortiturque dopossessionum descriptio] assignatio, ordo. - sibi appetet] invadet vi. Vid. Lang. ad usum hominum amnia creari] Vid. Cic. II. de Nat. Deor. c. 62. munes utilitates in medium afferre] illa, quae possunt a nobis praestari in utilitatem publicam, praestentur.mutatione officiorum] vicissitudine. aliqua perturbatione incitatus] affectu, barb. passione. -socio] proximo, ut Christiani loquuntur. in quo vitio latissime patet avaritia] in quo genere maximum vitium est avaritia.

[ocr errors]

com

C. 8. ad perfruendas voluptates] ad luxuriam. ad opes et ad gratificandi facultatem] ut potentiam et gratiam tibi compares, ut lul. Caesar. vitaeque cultus] splendor in victu et amictu. Gell. XI. 2. Nulla sancta societas cett.] inter illos, qui sunt imperiorum et potentiae cupidi, nulla amicitia bona fide initur et colitur. Exempla sint Romulus et Remus, triumviri Crassus, Pompeius et Iulius, dein Antonius, Lepidus, Octavianus.sanctam servare] non violare iustitiam, idque, quod debetur societati, servare. propter eum - principatum] quod male existimaret, eum esse primum in civibus, qui vi imperaret, non qui virtute et rebus pro republica gestis excelleret. - splendidissimisque ingeniis] excellen

tissimis.

C. 9. Itaque videndum est] verendum. - in phi

losophos dictum] de philosophis. - suum se negotium agere dicunt] se sibi vivere dic. Nihil conferunt ad societatem humanam iuvandam tuendamque.*)- qui altero iniustitiae genere vacant etc.] quid nobis in alienis negouis faciendum sit, habita temporis ratione, seu ut vulgo loquuntur, circumstantia(rum), nisi pravus amor nostri nos occaecabit, ut non videamus verum. Plerique enim sunt mali iudices in suis rebus. Terentianus ille Chremes] Heaut. II. 25. quasi longo intervallo interiecto] per nebulam. quod dubites] Plin. 1, 18. quod dubites, ne feceris. dubitatio cogitationem significat iniuriae] ostendit, iniusti aliquid subesse huic actioni, nec (sic).

[ocr errors]

C. 10. commutantur fiuntque contraria] aliam induunt naturam. ea migrare] mutare, non praestare. Cic. I. de div. 5. Credo ne communia iura migrare videatur. II. de leg. 4. Quod quis earum rerum migrasset, noxiae poena par esto. ut communi utilitati serviatur] ne quid peccetur contra communem utilitatem.— si constitueris te cuipiam advocatum in rem praesentem esse venturum] si promiseris te certo tempore praesto futurum in iudicio et amico praesentiam commodaturum. ab officio discedat] peccet. - si se destitutum-queratur] si queratur, sibi non praestitum officium. - Quae quidem pleraque iure praetorio liberantur] De quibus datur restitutio in integrum. Haud vulgariter de ipsa re dicitur, cum de persona dici soleat. calumnia quadam] falso praetextu iuris. Iust. 38, 7. Suet. Iul. 20.Summum ius, summa iniuria] Terent. Heaut. IV, 4. 49. Dictum in eos, qui contra aequitatem stricto iure, aut captatis legum verbis abutuntur in alterius damuum, et perniciem. ad locum] in rem praesentem. - ne cupide quid agerent] nimio partium suarum studio addi-. cti. Suet. Iul. cupide damnare. - ne appetenter] ne avare nimis appetant. - regredi quam progredi mallent] remittere aliquid de suo iure, quam nimis contendere. sollertia astutia, calliditas.

[ocr errors]

[ocr errors]

C. 11. est enim ulciscendi et puniendi modus] ne in puniendo modum excedam (sic). iniuriae suae poenitere declarare, nolle factum. -per disceptationem] in iudiciis.-per vim] armis.- si uti non licet superiore] ut reges et principes, qui nullum iudicem habent. Quare suscipienda in pace vivatur] De iustis belli causis

[ocr errors]
[ocr errors]

Ex

*) Pauca vocabula huc pertinentia legi amplius non possunt. iis quae adhuc supersunt literis graecis haud sine quadam veri similitudine effici potest vox iradewol. Rr.

ret.

[ocr errors]

-

-

con

vide Grot. II, 21. 22. 23. - credo aliquid secutos] habuisse aliquam rationem Corinthum delendi. semper est consulendum] Non est iste metus iusta belli causa, nisi constet, non tantum de potentia, sed et de animo, et quidem ita constet, ut dubium nullum ulli esse possit. Vid. Grot. II. de I. B. et P. 22, 5. etsi non optimam, at aliquam remp.] in qua prisca senatus auctoritas florenulla est] exstincta plane omni libertate. sulendum est] parcendum. ad imperatorum fidem confug qui se nobis dedent. Vide Grot. II., 5. 4. — earum patroni essent] Sic Marcelli fuerunt patroni Siculorum, Aemilii Macedonum. Vid. Sallust. Catil. 41. Cic. II. Verr. 49. Ac belli quidem aequitas - perscripta est] Quando bellum iustum suscipiatur, et quod bellum iustum sit, in libris iuris fetialis definiebatur. Christiani olim consulebant Episcopos. Fetiales sunt sacerdotes publicae fidei, qui praeerant foederibus pangendis; mittebantur, antequam bellum suscipiebatur, ad res repetendas, bella indicebant, iudicabant de iniuria legatorum, ut et de eorum peccatis et criminibus. Vid. Plut. Num. p. 78. Horum fecialium unus pater patratus dicebatur, qui, cum pax aut foedus faciendum esset, recitabat sollemne iurisiurandi carmen et foederis ac pacis leges. Vide Onuph. Panvin. de civitate Rom. c. 32. in thes. antiqu. p. 234. - Pompilius] Poppillius *) Graev. edit.

[ocr errors]

C. 12. status dies cum hoste] quo sibi invicem denunciaverunt litigatores, ut ad iudicium praesto essent. Plaut. Curc. 1. 1. 5. Hostis est adversarius in foro aut obtrectator in republica. Itemque, adversus hostem aeterna auctoritas] quod hostis, hoc est, non civis, nostrum possidet, id nullo tempore potest usurpare **), hoc est, id semper vindicare possumus, ubi iudicii cum eo copia est. Auctoritas est ius dominii. Sic in lege Atinia: Rei furtivae aeterna auctoritas est, h. e. rem furtivam semper potest vindicare dominus. si est inimicus] adversarius in foro. - competitor] aemulus in magistratu. - capitis et famae] existimationis, libertatis. Vide Cuiac. ad tit. de verb. signif. 1. 102. 163. Hinc capitalis causa, quae irrogat infamiam, non solum capitis diminutionem. reliqui iustiores] mitiores, non tam crudeles. Iusta servitus = lenis. Nec cauponan

*) unum

**) T

[blocks in formation]

syllaba ca superinscripta est, quasi scriptor vocem usurpare corrigere voluisset in usucapere. Rr.

res bellum etc.] Non exercentes bellum velut mercaturam pecuniae lucrive causa, sed fortiter pugnantes gloriae nomine. vitam cernamus] de vita certemus. Eun. Med.hera quidve ferat fors] quem successum res sit habitura." Hera fors est Dea Fortuna, Domina Fortuna. - Virtute experiamur] Contendamus, uter superior sit futurus vi armorum approbantibus diis. Plaut. Mil. IV, 8, 41.)

Pers. III, 1, 4. Cato de re rust. 14.

C. 13. temporibus adducti] infelici praesenti rerum statu. in aerariis reliquerunt] privabantur iure suffragii ferendi in comitiis et stipendiorum merendorum in Tegione, quique ad hoc cives manebant, ut aera tributi nomine penderent aerario. Liv. IV. 24. - iurisiurandi fraude culpam invenerat] peierando culpam contraxe-* rat, in crimen inciderat. adversus infimos] Apud Atheniensis servis iniuriam inferre vetitum erat lege. Vid. Meurs. II. leg. Att. 11. - operam exigendam; iusta praebenda] ita tractandos, ut imperio et metu in labore teneantur et necessaria ad victum habeant. Colum.

[ocr errors]
[ocr errors]

I. 8. iusta praebenda! Totius autem nulla capitalior est] Omnium iniustitiae specierum nulla est detestabilior. quam eorum, qui etc.] de his Iuvenalis

Sat. II.

Ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
Qui Curios simulant et bacchanalia vivunt.
Indocti primum, quanquam plena omnia gypso
Chrysippi invenies.

Vide ibi plura.

C. 14. pro dignitate cuique tribuatur] prout quisque meretur et dignus est. Senec. IV. de benef. 11. Quaerimus dignissimos, quibus nostra tradamus. Contra hoc peccant, qui in scurras, histriones, coquos, lenones multum pecuniae profundunt, nihil, aut parum in viros fortes et doctos. Recte hoc observavit Augustus et Vespasianus. *) in Octav. Aug. 83. et 89 et Vespas. 18. Contra id peccavit Nero. vid. Suet. c. 30. Arist. IV. Nicom. 1. Qui dat vel quibus dandum non est, vel non honesti gratia, sed aliqua alia causa impulsus, hic non est liberalis, sed aliquo alio nomine appellatur. — eadem sunt iniustitia] aeque peccant ac iniusti sunt. in suam rem aliena convertant] aliena invadant et rapiant. L. Sullaeetc.] in proscriptione.- ad alienos] qui erant ab illorum partibus. — iniuriosi sunt in proximos] libe

*) Sueton. Rr.

-

ros, cognatos, heredes. - cupiditas] Nero, Domitianus. vanitati est coniunctior] vanus is potius dicendus, quam humanus. Aristot. IV. Nicom. 1. tertium est propositum etc.] a destinatione rectae voluntatis, ul Pharisaei. delectus esset dignitatis] ne promiscue et sine dilectu quibusvis demus, sed quí maxime meretur. mores eius erunt spect.] Videant, quam liberales sint, qui in scurras, capreas, lenones, coquos, venatores, benignissimi sunt, in viros autem aut virtute bellica, aut ingenii praestantia praecellentes perparci ac valde maligni, Aliter longe Augustus et Vespasianus, qui et virtutem bellicam honorarunt et ingenia foverunt benignissime. Vide Sueton. Octav. 83 et 89 et in Vespas. 18. munitas ac societas vitae] si sint cives, collegae; eiusdem gentis, civitatis, collegii, religionis. ad nostras utilitates officia ante collata] Hoc ipsum est, quod Christus tantopere improbat, Matth. VI. *) 1. 2. et quae ibinotavit H. Grotius.

-

com

C. 15. in quo aliqua significatio virtutis appareat] in quo ulla vena boni animi et moris. ferventior plerumque est multa temere et calide nimis agit et audacter. videntur potius attingere] ad viros bonos pertinent, ex illis iudicatur vir bonus. ineunda] capienda. -referenda gratia] vulgo gratitudine, delectus habendi] discrimina facienda; barbare, sine discretione. sine iudicio] sine dilectu. Vel morbo - - incitati] Non ex consilio aut destinatione rectae voluntatis, sed prava quadam profusionis assuefactione. Seneca I. de benef. 14. Morbi sunt tia inveterata, inveteratus affectus Stoicorum lingua. Senec. ep. 75. Morbi sunt inveterata vitia et dura, ut avaritia, ut ambitio nimia. Senec. Controv. 8. Latroni non placebat hic color: malebat adolescentem iudicio, quam morbo militare. -repentino quodam quasi vento] Phaedrus:

Repente liberalis stultis gratus est,
Verum peritis irritos tendit dolos.

in collocando beneficio] conferendis beneficiis in alios.

C, 16. primum, quod cernitur in univ. gen. hum. societate] prima coniunctio est universi generis humani. - quas ad communem hominum usum etc.] quae homo alii debet tanquam homini, sunt praestanda. descripta sunt legi

*) Quid Graevius scripserit, haud liquet; evanidus enim est numerus. Sensus numerum a nobis positum videtur poscere. Rr.

« PreviousContinue »