Page images
PDF
EPUB

et

ctoribus cum Graecis, tum Latinis depromptas, ut nobis quidem videtur, nominandae sunt editiones Scriptorum rei rusticae, Vitruvii, historiae animalium Aristotelicae qui extremus SCHNEIDERI labor- operum Theophrastí, quarum quaeque novas cognitionis regiones aperuit, quaeque auctorem suum posteritati transmisisset. Et ne quis opinetur, hunc virum ea iudicii et subtilitate et elegantia destitutum fuisse, sine quibus de singulorum antiquitatis operum pretio et dignitate, de auctore, cui assigmanda, deque aetate, qua scripta esse videantur, certi quid definiri nequeat, quae igitur, ut paucis multum comprehendamus, verum criticum faciant: verbo certe mentionem iniicimus iudicii de Argonautarum carmine, diu sub Orphei nomine circumlato: quod quum iuvenis vicenarius antiquissimo Graeciae vati abiudicare haud dubitasset, statim quidem acerbum expertus est castigatorem Ruhnkenium: sed triginta annos post id habuit satisfactionis, ut, quae olim recte sensisset, a gravissimo sponsore, Godofr. Hermanno, novis et tam validis argumentis assererentur, ut hodie extra omnem fere controversiam posita sint.

Accessit ad haec, quae nostra aetate haud frequens, interior Latinorum medii aevi scriptorum cognitio. Quum enim bene intelligeret, ex his quoque opportune ad auxilium vocatis huic illive antiquitatis parti multum lucis. affundi singulisque auctorum locis inexspectatam medicinam afferri posse, haud reformidavit grave taedium omnium, quotquot huc facere viderentur, variis quoque eorum editionibus inter se collatis, diligentissime excutiendorum, nec sine magno fructu hunc laborem exanclavit. Prodiit hinc operum Friderici II Imperatoris nova editio: prodierunt libelli aliquot minores, de Diogenis Laertii pleniore quadam recensione, a Burleyo Britanno saeculo adhuc XIII exscripta, in Analectis litterariis Wolfii, de Thoma Brabantino, Cantimpratensi, vero libri de rerum natura auctore, aliique in lo. Gust. Büschingii notitiis hebdomadalibus publicati. Sed plura eiusmodi ad crisin potissimum nonnullorum scriptorum Romanorum ex Ioanne Sarisberiensi, Vincentio Bellovacensi et aliis petita eaque quae evulgentur non minus digna in scriniis reliquit.

Omnium vero maxime semper admirati sumus arctum illud et fere necessarium quod inter antiquitatis studia et naturae cognitionem foedus instituerit SCHNEIDERUS. Huius coniunctionis utilitatem admodum iuvenis persentiscens, quum primum Aristotelis historiam (Miscell. Vol. II. P. I. 1823.)

[ocr errors]

animalium, Antigonum Carystium, Nicandrum Lipsiae evolveret, tantam utrique doctrinae operam navare coepit, ut non solum antiquos de rebus naturalibus auctores ipse penitus intelligeret, aliisque eorum intellectum innumerabilibus difficultatibus obnoxium multo quam antehac expeditiorem redderet, sed ipsam quoque naturae scientiam propriis observationibus pari cum diligentia et subtilitate institutis mirum quantum locupletaret atque augeret. Nam ut libros recentiorum his de rebus accuratius scriptos haudquaquam negligebat, plurimum tamen naturae ipsius naturaliumque exemplarium contemplationi, cui mature adsueverat, tribuere solebat. Fuitque tanta SCHNEIDERI cura atque industria, ut manus, ab assiduo labore hortensi rigidiores et motuum facilitati minus idoneas, nullo unquam magistro usus, ad res naturales, si non eleganter et nitide, recte certe, accurate et distincte graphide ad vivum delineandas adigeret et applicaret.

Ac plantarum quidem cognitionem a teneris fere in deliciis habuerat, nec unquam hic amor refrixit, quod Theophrasti historia plantarum testatur: et quum amoenissimi hortuli culturam suis ipsius manibus exercere Francofurti consuevisset, Vratislaviae pergeret, labor ei idem ac requies erat paratumque adversus valetudines minus commodas remedium. Longe tamen plurimum studii et operae dicavit Ichthyologiae atque Amphibiologiae, condiditque, ut alia taceamus, duratura harum disquisitionum monumenta, ichthyologiae veterum et physiologiae amphibiorum specimina, comparationem structurae piscium cum structura hominis et reliquorum animalium, a Monrone Anglice scriptam, a SCHNEIDERO Germanice redditam multisque accessionibus ditatam, Petri Artedii synonymiam piscium emendatam, auctam atque illustratam, historiam denique amphibiorum naturalem et testudinum universalem.

Eminet in omnibus operibus hisce peculiaris quaedam anatomes comparativae peritia et aestumatio:_hanc enim universae zoologiae principium esse semper affirmavit. At quod nunc nemini incognitum, de quo nemini iam non persuasissimum, externarum animalium partium descriptionem sine perfecta interioris structurae cognitione parum utilem esse parùmque fructuosam, quum SCHNEIDERUS ad scribendum sese accingeret, sententia erat minime ab omnibus probata atque recepta. SCHNEI DERO potius una cum spectatissimis amicis, Campero, Pallante, Blumenbachio, insignis ea debetur laus, huius

iudicii veritatem evicisse, certumque hinc zoologiae fundamentum substruxisse..

Quod si vero in universum negari nequeat, felicio rem fuisse SCHNEIDERUM in operum rationibus. mente et cogitatione praecipiendis, describendis et adumbrandis, quam in ipsis expoliendis, uberius illustrandis, uno aequabilique tenore ad finem usque perducendis et absolvendis, ita ut interdum aut ingente eruditionis mole obrutus aut nobili quodam inquirendi ardore celerius abreptus, argumento praeclare cogitato clareque ante animum obversanti diguam tantis virtutibus formae perfectionem addere neglexerit: quae igitur ut ut recte obiecta videri possint, si contenduntur cum iis, quae ipsi huic insatiabili, ideoque nunquam cessanti, nusquam diutius insistenti cognoscendi cupidini accepta referimus, non leviora tantum, sed cum huius viri indole necessario fere vinculo connexa apparebunt. Haud enim satis habuit, quod in Claudio Salmasio, cui comparari solet SCHNEIDERUS, maiore fortasse cum iure reprehendas, rudem et indigestam materiam coacervasse: sed siquidem haud omnia digessit et disposuit, viam tamen qua ultra tendi possit ubique aperuit et munivit, veramque scrutandi rationem exemplo suo ostendit. Qui vero in universum admirabilis, in singulis non est criminandus.

Et si iam quaeritis, Commilitones, qui fieri potuerit, ut tot tantaque ab uno mortali perficerentur, primas quidem partes egregio_quo divinitus ornatus erat ingenio iure concedimus. Duo autem accesserunt, quae, uti a proprio SCHNEIDERI arbitrio pendebant, ita in omnium eorum potestate collocata sunt, qui ceteris hominibus. praestare et aliquam sui famam post se relinquere cupiunt: horum alterum iustus erat temporis usus summaque otii parsimonia, quae quantum faciant ad rem nemo fere erit qui ignoret, quamvis plurimi ignorare videantur: alterum, nonnullis fortasse leviusculum visum, recta valetudinis cura, non anxia illa, a medici ore ac vultu suspensa, sed virilis, strenua, aequa sedendi et si res postulet corporis vires intendendi consuetudine quaesita, temperantia et patientia fulta.

Utrumque SCHNEIDERO rectius nemo nec aestumavit, nec exercuit. Nunquam lucubrabat, sed per hiemem aeque ac per aestatem ante quartam horam surgebat, nec raro ad coenam usque sine interpellatione stans plerum-que scribebat, legebat, excerpebat: reficiebat vires aestate in horto, hieme ligna serrando: multorum non erat hominum, paucis vore amicus.

[ocr errors]

Antiqua hac et Catoniana vitae ratione assequutus est, quod irrito plerique desiderio sibi exoptant. Ad extremam usque pervenit senectutem, nullis indefessi laboris molestiis superatus, nullis morbis infractus, neque sensuum acie, neque felice fidaque memoria destitutus. Duravit tamen ultra corporis robur iuvenilis animi vigor: quum enim aetatis anno LXXI exacto vires subito decrescentes sentiret, a studiorum tamen consuetudine recedere noluit, extremoque iam morbo haud leviter afflictus Theophrasti editionem et supplementa ad lexicon Graecum absolvit, novam vero Aelianeae animalium historiae recensionem inchoavit, quam ingruente fato abruptam a viro in his litteris principe, FRID. IACOBSIO, ad umbilicum perductum iri speramus. Gravis annis et meritis, honoribus, quibus nunquam ultra modum delectatus erat, satiatus, vitaeque cognitioni et scientiae fideliter impensae sibi conscius, sex diebus ad septuagesimum secundum annum reliquis, vita excessit.

Commendavimus, hac nobis scribendi opportunitate oblata, Vestrae, Commilitones, memoriae duumviros, inter se quidem admodum diversos, sed suo quemque genere praestantissimum vereque magnum, qui eodem fere tempore nobis erepti, nunc in eodem quoque sepulcreto alter ab alterius latere recubantes diem Domini exspectant. Scripsimus haec non tamquam laudibus nostris egerent viri ultra mortales laudes evecti: sed ut debitae erga utrumque pietatis pignus, quod in aliis Universitatibus lege praescriptum est, sponte exsolveremus. Vos vero, talíum defunctorum recordationem fidis pectoribus < recolentes, praesentibus dum concessum est bonis fruimini.

Vratislaviae, mense Febr. MDCCCXXII.

XVII.

Io. Georg. Graevii Scholia in Ciceronis de officiis lib. I. et II. ed. Guil. Röther, Ph. D. Gymn. Heidelb. Prof.

Praefa tio.

In bibliotheca nostra academica complures libri sunt, quos olim possedit loan. Georg Graevius, celeberrimus ille professor Ultraiectinus. Quorum librorum nonnulli notas quasdam breviores ad margines ipsius Graevii manu habent adscriptas. Sic v. c. in Horatii

Cruquiani (iterum editi Antverpiae 1611) exemplo adscripta leguntur eius Scholia in Odarum libros duo priores, eadem, quae ante hos tres annos Frid. Henr. Bothius publici fecit iuris. Quae quidem adnotationes etsi in suum potius, quam aliorum in usum auctor adscripserit (eo nimirum, uti quidem videtur, consilio, ut in praelectio-~ nibus, quas super iisdem scriptoribus habebat, iis pro commentariis uteretur): tanien vel originis suae causa dignae esse videntur, quae interitui haud procul instanti eripiantur. Praeterea autem nec parvam inde in bonarum literarum studiosos tractantes eos, ad quos pertinent, scriptores, redundare posse utilitatem, consentaneum est.

Quod idem cum editis Scholiis illis Horatiauis a compluribus viris doctis viderem iudicari, eiusdem auctoris Scholia in Ciceronis de Officiis libros duo priores, quae eadem servantur in bibliotheca nostra, adscripta illa margini exempli Ciceronis de Officiis librorum, eius quidem editionis, quam ipse Graevius curavit (Amstelod. 1688) in lucem edere decrevi, eadem fere utens ratione, qua Bothius ediderat Horatiana. Descripsi igitur haec Scholia quam fieri poterat. accuratissime, praepositis singulis ad quos pertinent, Ciceronis locis; et paucis tantummodo (quot quidem pertinere ad rem viderentur) meis subiunctis adnotatiunculis, typis curavi exscribenda. Nihil autem praeter haec Scholia volumini illi inest manu exarati, nisi additamenta nonnulla ad Indicem, quas edere nil adtinet.

Quod reliquum est spero fore, ut edendis hisce doctissimi viri Scholiis haud inutilem videar fecisse rem utque haec Ciceroniana non minus humaniter, quam illa Horatiana a víris doctis excipiantur. Scribebam Heidelbergae mense Martio, 1823..

Lib. I.

Cap. 2. sub fin. Omnis enim quae a ratione suscipitur] Puto a delendum. Ratione suscipere Latinis est recta ratione, Graecis *) μedodinas. Nam ratio et ratio et via est μέθοδος.

C. 6. quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur] Sane qui his studiis incumbunt multum prodesse societati humanae ostendit Seneca de tranquillitate animi cap. 3. **)

C. 7. qua societas hominum inter ipsos cett.] Cic. V. de fin. 23. Sed iustitiae noceat, nisi lacessitus iniuria] Vir bonus potest iniuriam ulcisci 1, ut sibi in posterum caveat, ne nova iniuria afficiatur. Recte vetus poeta: Veterem iniuriam ferendo invitas ***) novam.

*) Ms. habet Graeci. Rr.

**) Hoc Scholion tribus lineis a prima, uti videtur, manu, superinductis, deletum est. Rr.

***) In Nota ed. Graev. legitur: irritas. Rr.

« PreviousContinue »