Page images
PDF
EPUB

se addiceret: qua in re gravissima aeque abhorruisse KAYSSLERUM ab eorum turpi, levitate, qui religionem haud secus ac vestem detritam mutant, atque a clandestina recentiorum nonnullorum fraude, qui, quod nullo cogente perpetrare minime erubuerunt, id ingenue quoque confiteri foede detrectant, ne virtuti iniuriam fecisse videremur vix addidissemus, nisi perversi nostrorum dierum mores cuique fere ad aliam ecclesiam transitui suspicionis maculam adspersissent, a qua vindicandus erat KAYSSLERUS. Animi vero, quo nunquam non' erga Christianos Catholicos fuerit affectus, egregium ipse prodidit testimonium aurea illa oratione, inter sacra ecclesiae instauratae duodecim annis post solenniter recitata, quam adeant ii, qui fidei suae sine aliter sentientium obtrectatione fideliter inhaerere non posse arbitrantur. Sed de his hactenus.

Inter varias vitae Halis transactae opportunitates ea quoque non levissima obtigit KAYSSLERO, quod felicissima tantum Universitatis tempora, nec quicquam calamitatum viderit, quas post cladem Ienensem in eam irrupisse constat. Haud enim multo ante Vratislaviam erat revocatus, ut gymnasii Fridericiani moderandi in societatem veniret, quod munus postea sibi uni imponi passus est. Scholam, quam non ab una parte laborantem invenerat, talem reliquit, quae non nisi cum praestantissimis conferri posset. Quod quanta virium omnium contentione, quanta in collegas humanitate, in discipulos cum amore vere paterno temperata severitate, quam valido religionis exemplo perfecerit pluribus exponere, non huius est loci: ab iis, in quorum manibus gymmasü Fridericiani cura, debita tantis meritis pietate grataque recordatione KAYSSLERI benefacta post mortem, quod speramus, agnoscentur et celebrabuntur.

Ipse Vratislaviam redux, ea cui hactenus totum se dederat docendi consuetudine statim renovata, quantumcunque suppetebat otii lectionibus philosophicis, cum a civibus Leopoldinae, tum ab aliis litterarum amicis sedulo frequentatis insumpsit. Nec quod maxime semper in votis habuerat, diu frustra optavit, ut sibi liceret, cum officio scholastico academicum munus coniungere, difficilemque educandi atque erudiendi artem in sua amplitudine exercere. Quum enim anno huius saeculi undecimo Universitas litterarum Francofurtana, Vratislaviam translata, cum Leopoldina coniungeretur, nec defuit KAYSSLERUS insigni doctorum undiquaque convocatorum coronae. Ea conditione, ut sibi a gymnasio regundo non esset discedendum, munus Professoris P. O. honorificentissime sibi oblatum accepit,

cui postea seminarii quoque Regii paedagogici moderatio addita est.

Triplicem hanc provinciam eo successú administravit KAYSSLERUS, qui a viro erat exspectandus, qualem eum et nos descripsimus et Vos novistis. In ipso virilis aetatis flore constitutus, largis experientiae subsidiis si quis alius instructus, universum publicae educationis ambitum a primis inde rudimentis ad absolutum usque altiorum studiorum decursum uno quasi obtutu comprehendens, quae non praestitisset KAYSSLERUS, si ad raram hanc et virtutum et munerum coniunctionem longior vita accessisset! Verum enim vero, unicum paene hoc quod nobis supererat votum ratum facere noluit Deus. Lento morbo sensim sensimque exhaustus, fatique, dum familiares spei adhuc indulgerent, diu praesagus, sub noctem diei XII Dec. MDCCCXXI, coniuge, medico, amicis adstantibus, quorum animos ipse amanter erexerat et obfirmaverat, oculis tabulae Redemptorem nostrum referenti infixis, absque cruciatu, absque angore placide exspiravit, Deoque lubens reddidit animam, qua sanctiorem terrae non tulere.

Refricuit et auxit, non repressit iustissimum dolorem novus casus, ut minus inopinatus, ita aeque luctuosus, quo eodem subsequuti Ianuarii mensis die XII res nostrae iterum graviter affligebantur, mortem dicimus · IOANNIS THEAENI SCHNEIDERI, SAXONIS cognomine insignis, Philos. Dr., eloquentiac et philologiae per XLV annos Prof. P. O., bibliothecaeque Regiae et Universitatis praefecti, quo illustrius nomen reipublicae nostrae litterariae eripi haud poterat: non enim tam nobis, quam Germaniae universaeque Europae cultiori et posteritati

vixit.

[ocr errors]

Ab humilibus exortus est originibus: patrem enim habuit fabrum murarium, cui die XVIII Ian. anno superioris saeculi quinquagesimo Colmae Wurzam inter et arcem Huberti in Saxonia tunc electorali natus, prima infantiae tempora in successu rusticano, pueritiam in ignobili oppido, Elsterwerdae, apud avunculum quendam liberis orbum peregit, utrobique sibi ipsi commissus suique fere iuris: nec exigua inde in SCHNEIDERUM utilitas. Etenim simplex cui adsuescebat victus duriorque cum aequalibus, sub dio vita roborabant corpus,. ita ut assiduis viri laboribus ne provectiore quidem aetate unquam deficerent latera ac vires: recludebantur praeterea, exercebantur et acuebantur sensus molles adhuc et flexiles ad naturae contemplationem, priusquam quae

misera plerumque eruditorum hominum conditio- dura annorum et umbraticorum studiorum quasi cortice obducti, adversus purissimas obtunderentur voluptates.

Hinc feracissimae ingeniorum matri atque nutrici, scholae Portensi, ab avunculo traditus, etsi ab initio severae fereque coenobiali disciplinae reluctaretur fervidus adolescens, mox tamen ab antiquarum praecipue linguarum praestantia captus et mitigatus, primas futuri luminis scintillas ostendit. Annum nondum vigesimum agens Lipsiam se contulit, ex avunculi quidem sententia ut iuris consultorum castra sequeretur, sed apud ipsum longe aliter erat constitutum. Litterarum quo Portae imbutus erat amor altiores iam apud SCHNEIDERUM radices egerat, quam quae alieno arbitrio ex tenacissimo animo facile evelli potuissent: Lipsiae vero, ubi Io. Iac. Reiskius, Io. Frid. Fischerus et Frid. Volg. Reizius humanitatis studia summa tum cùm laude docebant, nova eaque uberrima nutrimenta erat nactus. A talibus praeceptoribus excitatus, repugnantem avunculum parum curavit, genioque, cuius probe sibi conscius erat, obtemperavit: nec unquam poenituit SCHNEIDERUM, huius potius monitis, quam vulgaris victumque tantum quotidianum spectantis prudentiae insusurrationibus aurem praebuisse. Reizii quidem accuratam et subtilem doctrinam, rectum iudicium sequutus, maxime suspexisse, sibique quam imitaretur proposuisse videtur: sed eruditionem proprio Marte acquisitam eruditioni ab aliis traditae iam tum praeferre didicerat, Privatam igitur potissimum industriam coniunctis antiquitatis et naturae studiis impendit, laetasque eorum primitias edidit a. MDCCLXX observationes in Anacreontem vernacule haud sine lepore scriptas quas anno post periculum criticum in Anthologiam Constantini Cephalae excepit. Non aequabat tantum, sed superabat in his opusculis iuvenilem quendam impetum exquisita doctrina iudiciumque acutum et pro auctoris aetate mirifice subactum: eam praeterea studiorum viam ac rationem, unde nullo abhinc tempore SCHNEIDERUM aberrasse videmus, iam in his initiis praemonstravit.

[ocr errors]

Duriora tamen tempora iuvenem a quovis externo subsidio destitutum exspectabant Goettingae, quorsum Heynii, ut videtur, fama tunc maxime florente bibliothecaeque instructissimae copiis allectatus, etsi dehortabantur amici, relicta Lipsia transmigraverat: ibi enim, quamvis a Culencampio et aliis quantum fieri poterat succurreretur, cum extrema interdum rerum omnium inopia ei erat conflictandum. Huic fortunae iniquitati, cui

tamen invictum semper pectus opposuerat, a viro ereptus est de litteris nostris haud uno nomine praeclare merito, a Ric. Franc. Phil. Brunckio, qui quum hominem antiquitatis probe gnarum quaereret eo consilio, ut sibi in edendis poetis Graecis a manu esset, suadente Heynio ipseque strenui iuvenis moribus delectatus, SCHNEIDERUM sibi adiunxit eumque secum haud mora Argentoratum abduxit. Liberaliore quo dehinc fruebatur vitae genere non ad vitae delicias, quas plurimas urbs opulentissima subministrabat, abusus est: sed, consuetudine in alteram iam naturam conversa, Brunckio quoque vehementer instigante, iuxta officia huic facienda suis se studiis totum immersit. Quod quam egregie ei cesserit, testatur liber de Pindari vita et scriptis, testantur Plutarchus de puerorum educatione una cum Marcello Sideta editus priorque Oppiani recensio: his enim operibus, Argentorati absolutis, effecit, ut optimae spes cito transirent in fiduciam.

[ocr errors]

Neque diu tanto iam viro carendum erat patriae. Etenim a Zedlitio, generoso Friderici Magni amico, ut eloquentiae et philologiae cathedram in Universitate Francofurtana Viadrina exornaret invitatus, domino se subducturus interdum inportuno, nec, ut verum fateamur, ad seriam Germanicorum morum simplicitatem facto, conditionibus haud sane lautis statim adnuit, eodemque anno MDCCLXXVI munus oblatum est auspicatus..

--

Gratum hoc diuturnorum studiorum domicilium, cui inclarescens SCHNEIDERI nomen recentem mox splendorem addiderat, nunquam fortasse reliquisset, nisi ante hos decem et quod excurrit annos Universitati Francofurtanae Vratislaviam transmigrandum fuisset. Vratislaviae quoque aliquantisper una cum LUD. FRID. HEINDORFIO doctoris publici directorisque seminarii Regii philologici munus sustinuit: quibus vero negotiis quum nullo tempore multum tribuisset ut enim, quae sciebat, sibi ipsi fere omnia debebat, ita ab aliis quoque eandem indefatigabilem in privatis studiis assiduitatem exspectabat et exigebat, nec quaecunque aliunde sint illata in iuvenum animis diu haerere arbitrabatur - gratissi mum ei accidit, quod post praematuram GEO. GABR. BREDOVII, optimi viri, mortem, exemta ei docendi necessitate, Regiae et Universitatis bibliothecae praeficeretur. Huic, prosperrima plerumque valetudine usus, extremos viridis vegetaeque senectae annos ad mortem usque dicavit.

Longinquum istud laboriosae vitae spatium tanta do

ctissimorum operum serie distinxit et illustravit SCHNEIDERUS, ut sive ingentem voluminum numerum respicias, sive divites thesauros congestarum in iis rerum memora bilium ac novarum, bibliothecae ad instar habenda sint, quae posteritati tradiderit. Quae si singillati.n enumerare suumque uni cuique pretium statuere velimus, non solum temerarium, sed, si vere auguramur, frustra quoque susceptum opus aggrederemur: sunt enim eruntque dum aliquis solidac doctrinae honos in manibus atque memoria eruditorum. Satis igitur habebimus, provincias, in quibus potissimum regnarit, leviter adumbrasse, vincula, quibus eas inter semet ipsas colligaverit, summatim indicasse, et ad praestantissima tantum ex quovis genere monumenta digitum intendisse.

Ac philologum quidem, grammaticum, antiquarium, scriptorum maxime Graecorum interpretem quis ignoret SCHNEIDERUM, quis non celebraverit aut celebratum certe audierit? Lexicorum Graecorum exstruendorum doctrinam, unde primus ad linguam et litteraturam aditus, ab Henrico inde Stephano propter difficultates suas plane neglectam et quasi proscriptam, ne dicamus ad remos et lapicidinas damnatam, primus ab interitu vindicavit operaque tam efficace restituit, ut nos fere omnes, quotquot nunc linguarum nobilissima delectamur, discipulos habuerit. Quod si multa nihilo secius emendanda, amplianda, addenda reliquerit successoribus, causam non tam in SCHNEIDERO, quam in ipsa vasti operis natura sitam esse, ut peritior quisque et aequior harum rerum aestumator, ita optime norunt ii, qui latissimo huic eruditionis campo pedem ipsi inferre tentarunt. Durabit igitur, ut recte nuper iudicavit doctissimus quidam SCHNEIDERI amicus, quem nostra haec narratio non hic solum sequuta est, durabit debitus operi honos, insigni semper cum utilitate in rebus physicis praecipue ac technologicis consultabitur, et fundamentum copiosioris et accuratioris Lexicographiae manebit,

In eligendis vero, quos ederet et illustraret, scriptoribus antiquis non iis se applicuisse videtur, quorum propria quadam et singulari pulchritudine imprimis sese detentum sensisset, sed quos difficultatibus ex rebus magis et ex argumenti ratione, quam ex lingua et dicendi genere natis prae aliis implicitos ideoque a paucissimis inspectos, nedum diligentius lectitatos animadvertisset. Rarae huiusce strenuitatis, trita ac vulgaria spernentis, recondita atque intacta studiose appetentis, praestantissimai haud dubie foetus praeter Eclogas physicas, ex au

« PreviousContinue »