Page images
PDF
EPUB

ταύτης τῆς τέχνης pronuntiasset Ischomachus, non potest tanquam oeconomus, artis suae, ut fit, amantissimus, a se impetrare, quin in laudes agriculturae erumpat, eamque dicat cum utilissimam et iucundissimam ad exercendum, tum pulcherrimam et diis hominibusque gratissimam et vero etiam cognitu facillimam esse, praesertim bum agriculturae commoda Socrates ipse breviter ante significasset Tiovoiovs noiv etc. Ibi igitur Socrates, verens ne Ischomachus in arte sua concelebranda iusto longior futurus sit, et omissis, quae levius adhuc tecta essent, retractare incipiat, quae iam a Cap. 5. et a se ipso de laude agriculturae et ab Ischomacho de re domestica, de villico rite docendo exposita erant, interrupta Ischomachi oratione. „At haec quidem, ait, satis mihi videor supra di'dicisse. Quibus verbis non poterat non avocare Ischomachum a nimio illo laudandi studio, eiusque animum ad illud advertere, quod supra iam frustra ex eo quaesiverat. Itaque in memoriam ei revocat tum eorum, de quibus inter ipsos convenisset, tum quae deinceps disputanda superessent,,,Quid vero, inquiens, et quomodo et quando quamque rem faciendam esse existimes, hoc quoniam nescio, fac mihi tradas, ne similis evadam médici, quem (XIII, 2) dicebas aegrotorum curam suscipere quamvis nescientem, quid aegrotantibus sit salutare. Respondet Ischomachus, velut se excusaturus: non necesse propemodum esse, ut de his rebus multis eum edoceat, esse enim haec ita comparata, ut sine dubio ipse eorum multa, licet fortasse nescius, cognita habeat, et si quae forte nesciat, ea ut percontando et conspiciendo facile possit experiri. Ex his et e verbis extrema sectione additis ἀλλὰ τὸ μὲν προοίμιον καλὸν κ. τ. λ. (cf. etiam XVI. 8), quibus denotat Socrates, Ischomachi recusationem non talem esse, qualem qui audierit, ab interrogationibus abstineat, colligi licet, Ischomachum quidem noluisse agriculturae munera, quippe omnium facillima, Socrati explanare, hunc autem cur quaestionem suam detrectaret, serius demum perspicientem non desiisse illum interrogandó urgere, donec precibus eius annueret. Ceterum ditissimum fuisse Ischomachum, cum aliunde patet, (v. Schneid. ad VI, 17,) tum ex toto dialogi habitu. Qui igitur §. 3. dicit: avrn lows orivý nor οὖσα τοὺς μὲν ἐπισταμένους αὐτὴν πλουσίους, nonne videtur ipsum Ischomachum tecte quodammodo taxare, et excitare, ut secum quoque artem communicet, cuius ope tantas divitias collegisset? Ita certe satis gravem causam habebis, cur Ischomachus non solum §. 4. spinosam quae

stionem detrectare voluerit, sed in sequentibus etiam identidem hoc urgeat, agricultura nullam artem ad discendum faciliorem esse.

[ocr errors]

Quo magis autem vulgata verborum series recentiorum editorum commento praeferenda est, eo minus cum Schneidero sectionem 4tam proptereà suppositiciam iudicem, quod agriculturae comparatio cum animalibus revvaius vulgo vocatis ab his: γενναῖα δὲ δήπου καλοῦμεν καὶ τῶν Cow etc. Xenophonte indigna sit. Nam cum omnino mirae interdum sint veterum comparationes, tum Xenophon eas prae ceteris amat, quae e re venatica desumtae sunt. Quod addidit V. D., animalia yevvaia graece non dici pulchra, magna, hominibus utilia et mitia, sed potius generosa, in quibus primum locum obtineat leo, hoc ut cadit in Herodian. I, 15, 3. ed. Wolf. Léovras de καὶ παρδάλεις, ὅσα τε ζῶα γενναῖα περιθέων ἄνωθεν κατηκόντι Çev et alios locos, ita uno loco Cyrop. I. 4, 21 refutatur, ubi canis appellatur revvaños, cui omnia illa epitheta accommodari possunt. Sensus loci in promtu est: nonne, inquit, consentaneum est, eam artem, quae et utilissima et cognitu facillima est, appellari honestam aliquam et nobilem artem, φιλάνθρωπον s. γενναίαν, eoque magis, cum iam animalium ea vocemus nobilia et generosa, quae magnitudine et venustate pollent ? Contra hoc si membrum ex Schneideri sententia verbis S. 12. ἡ γεωργία ἔοικε παρέχεσθαι adiunxeris, quid sibi velit et quomodo huic loco melius congruat, nemo profecto perspexerit; ibi enim non de eo agitur, utrum agricolae appellandi sint liberales generosique homines, necne, sed fieri dicuntur eo, quod terram colunt, generosiores et nobiliores. Atqui talem sententiam quis quaeso, hunc in modum proferat: ita moribus adeo generosissimis rusticos videtur agricultura instruere, quippe generosa utique ea vocamus animantia, quae pulchra sunt et utilia?) Ceterum in locis ab interpretibus laudatis, si quid video, yɛvvalos unam eandemque vim habet, quae paene tota continetur nostro edel. Sed redeo, unde degressus sum. Nego igitur ullam sive transpositionem sive coniecturam in sententiarum nexu opus esse ut in

*) Quod a proverbio rostro ne hilum quidem distat, quo male ratiocinantes erroris solemus convincere: quia leo saevus est etc. In eadem sectione και inter θεοῖς τε καὶ ἀνθρώποις positum, quor iam a Paris. C. abest, mire satis Gailius suspicatur Xen. scripsisse simpliciter Tois argos, quo facilitis equidem quam al

tero nomine caream.

[ocr errors]

'auxilium vocemus; modo ne obliviscamur, Ischomachum artis suae studiosissimum declinare velle ea, de quibus supra dictum est, Socratem contra iteratis vicibus ad propositam quaestionem recurrere, precibusque tergiversanti İschomacho instare, denique masle alium de alia re sermonem instituere.

Sed ut ratum fiat, quod dixi, in toto Cap. nihil fere mutandum esse, de singulis pauca adiiciamus necesse est. Et egregia quidem Hermanni emendatio probatur etiam viro erudito in Ephem. litt. Ien. 1812 N. 122 sq., cuius tamen, si recte memini, coniectura insudar de TOUTOLS Nuov dyrat non magis necessaria est, quam quod ab alio ad §. 7. propositum idem censor, nollem id factum, asS. sensu suo confirmavit. Ille enim ex seqq. particulam yup post doneo collocari iubet, duram dictitans communem omnium librorum lectionem, atque particulam saltem addi debuisse a scriptore, qua praecedentia aptius connecterentur. At nonne voculae wonεo ti omnia bene coniungunt? Deinde est haec longior aliqua comparatio, quae non una periodo absolvitur, sed pluribus constat partibus, quas, quo artius inter se cohaererent, compluribus Xenophon nexuit particulis. Atque illud yao loco suo eo minus movendum erit, quo propius ad familiarem dicendi consuetudinem vetusta lectio accedit, quam ita velim interpreteris:,,gravissimam illam rem non aliter videmur perstrinxisse, ac si diceres, debere litteras nosse eum, qui velit dictata quaeque calamo excipere et legere excepta; quo audito percipiendas quidem litteras esse cognovissem, sed litteras ipsas nihilominus opinor ignorarem." Unice veram esse hanc explicationem, testatur formula ouro de nai, ibi plerumque collocata, ubi a legitima constructione nonnihil deflectitur. Cf. Heindorf. ad Plat. Phaedon. §. 46. p. 73. Quod idem constat de vocula de valere, in apodosi a Graecis inferri solita; vid. Herm. ad Vig. p. 785 et 845.

Sect. 3. s. 8. pro πολλὰ πονοῦντας ἀπόρως βιοτεύειν scribendum esse πόλλ ̓ ἀποροῦντας βιοτεύειν, ut aliis persua deatur, mihi certe nunquam persuadebitur; 1) quia oppositionis brevitati non magis nova lectio consulit quam antiqua, 2) quia egestatem eius, qui agriculturam ignorat, citra necessitatem auget et multiplicat, 3) vulgatae sensus nexui accommodatior est: neque enim quod agriculturae imperiti sunt, propterea in magna vivunt inopia, sed multum laborando nihil magnopere proficiunt. Comparari possunt verba cap. XX, 1. 4) Similibus locis omnia plena sunt: Cyrop. VII, 3, 14. 'Η δὲ τροφὸς πολλὰ ἱκετεύ

ουσα μὴ ποιεῖν τοῦτο, ἐπεὶ οὐδὲν ἤνυε, καὶ χαλεπαίνουσαν ἑώρα, ἐκάθητο κλαίουσα. ΙΙΙ, 2, 20. "Εφασαν οἱ Χαλδαῖοι πολλοὶ γὰρ ἂν ωφελεῖσθαι οὐδὲν πονοῦντες. — εἰ μέλλοις μικρὰ ὠφελῶν Χαλ δαίους πολὺ πλείω ὠφεληθήσεσθαι. etc. Denique ne forte quis obiiciat, verba evrauda on §. 3. nonnisi tum usurpari, cum copiosior oratio, quaeque promtam responsionem non desideret, praecesserit, aut ubi nova praeparetur disputatio, is vereor ne contra semet ipse pugnet, quandoquidem in oculos incurrit, novam ab formula illa disputationem institui. Praeterea cf. Cyrop. III, 1, 33. V, 5, 8. et Sympos. II, 6. Quod si quid in hoc capite mutandum, S. 1. de locutione dubitem zrovαi tivi iniornan, cuius insolentiam omnes agnoverunt editores. Quon→ iam perpetua est in libris scriptis confusio verborum κτίσαι, κτίσασθαι, κτᾶσθαι et similium, de qua egit Mat thiae ad Eurip. Phoen. v. 687, fuit, cum legendum putarem ἔτι δὲ πρὸς τούτοις ἐπιστήμην κτίσης αὐτῷ eo sensu, quo zrisew téqvqv accipi docet II. Steph. in Thes. T. IV, p. 1306. Nunc tamen vulgatam credo defendi posse uno Cy rop, loco III, 3, 3. ἀπὸ δὲ τῶν λοιπῶν κτῶ καὶ σαυτῇ καὶ τῷ ἀνδρὶ καὶ ταῖς θυγατράσι καὶ τοῖς υἱοῖς, ὅ, το κεκοσμημένου κάλλιον καὶ ἥδιον τὸν αἰῶνα διάξετε. Sed haec obiter, iudi cent me peritiores: equidem satis habui suspectam reddidisse illam Ernestii transpositionem, diutius illam, nisi fallor, quam par erat, a criticis toleratam.

Hac data opportunitate facere non possum, quin cum aliis VV. DD. transpositionibus tum Dissert. crit., qua Wassenbergius in Miscell. eritt. Vol. I. P. I. p. 141 sqq. hoc genus tanquam saluberrimum in sanandis veterum scriptis remedium popularibus suis propinare voluit, multo minorem auctoritatem tribuendam esse existimem, quam post eum vel Porsonus in praef. Hec. Eurip. p. XIII, vel alii tribuisse videntur. Ne reliqua commemorem, quod Wassenb. 1. 1. p. 153 e Xenoph. Memor. I, 2, 53. exemplum delibavit, tantum abest, ut illam emendandi rationem commendet, ut quam maxime evitandam esse liquido evincat.

1

Ante omnia tamen certis et indubitatis exemplis demonstrandum erat, quo iure pro οὐκ οἶδα οὔτε περὶ πατέ ρων οὔτε περὶ τῶν etc. scriptor posuerit οὐκ οἶδα καὶ περὶ πατέρων, dein quid sibi in illa sede verba velint καὶ ζῶν, exponere neglexit: fallor enim, aut tanquam otiosa delenda erant, quae vulgato ordine retento locum suum aptissime tuebuntur. Sive enim xai ad eye de trahendum esse, sive vel s. adeo significare statuas, utrobique una cum participio gav, nisi si membrum, quod ille post §.

1

54. reiiciendum proposuit, antecesserit, non habebit, quo commode referas. Adeo longe a verbis to oviμa rov oinelorάtov etc. remota sunt, ut nemini facile in mentem veniat, oppositionem quandam inter haec duo xai tar ἕκαστος et πρὸς τούτοις γε δὴ aqavitovou,. intercedere. Neque vero illud praetereundum, post orationem directam, quae incipit a verbis auto re yao, non pendentibus a coniunctione ὅτι, duriuscule inferri καὶ πρὸς τούτοις γε on, or non interserto eye, quod Xenophon, opinor, non praetermisisset. Adde, quod eorum, quae secundum S II. transferendis singulis verbis et periodis ansam dedisse dicuntur, nihil quidquam neque Wassenbergius attulit, neque ipse extricare possum.

Sed, quod gravissimum est, non solum alibi, ut in Apologia S. 20, *) enarrat ipse Socrates, quibus in rebus discipulos iusserit sibi potius, medicis et oratoribus obtemperare, quam parentibus, verum etiam quae Wass. a Socrate dici potuisse negavit, non adeo videntur absurda esse, ut ab summi viri praeceptis plane abhorreant. Nam quid tandem tradidit discipulis? nempe, ut parentibus sapientiores evaderent, persuasisse is dicitur docendo, stolidiores semper in prudentiorum hominum potestate esse, neque aegrotantibus neque reis opem ferre posse cognatorum stultitiam, sed medicorum tantum iurisque consultorum peritiam, nec benevolentiam amicorum ullius frugi esse, nisi intelligentia sua opitulari amicis possint; denique cum iuvenibus idem communicasse traditur, quod de se ipso Apollinis oraculum praedicaverat, videlicet se cum ipsum sapientissimum esse, tum ceteros ad sapientiam perducere omnium optime callere. Quae insuper SS. 49-53 continentur, quum maximam partem accusatoris verba referant, sicut ipsa illa, quae indidem modo commemoravi, probabile est a maligno homine in peiorem partem explicata et detorta esse. Socrates enim quo pacto omnia intelligi voluerit, et quorsum eius disputatio spectaverit, S. 55. demum perspicimus et quidem ita, ut nihil aliud docuisse Socratem appareat, quam quod apud Platonem ait in Apologia p. 30. Α. οὐδὲν γὰρ ἄλλο πράττων ἐγὼ περιέρχομαι ἢ πείθων ὑμῶν καὶ νεωτέρους καὶ πρεσβυτέρους, μήτε σωμάτων ἐπιμελεῖσθαι μήτε χρημάτων πρό

*) Non vereor, ne quis mihi opponat, hanc Apologiam a Xenophonte auctore abiudicandam esse, post ea, quae ad eius auctoritatem tuendam sat multa collegisse mihi videor in ed. Sympos. et Apolog. ex Goescheniana oficina propediem in lucem emittenda.

« PreviousContinue »