Page images
PDF
EPUB

μώτερα γίγνοιτο, πρὸς δὲ τούτοις ἄρχειν ἱκανὸν αὐτὸν ποιήσῃς, ἐπὶ δὲ τούτοις πᾶσιν ἡδηταί *) σοι τὰ ἐκ τῆς γῆς ὡραῖα ἀπο δεικνύων ὅτι πλεῖστα, ὥσπερ σὺ σαυτῷ, οὐκέτι ἐρήσομαι περὶ τούτου, εἰ ἔτι τινὸς ὁ τοιοῦτος προσδεῖται· πάνυ γάρ μοι δοκεῖ ἤδη πολλοῦ ἂν ἄξιος εἶναι ἐπίτροπος, ὢν τοιοῦτος. ̓Εκεῖνο μέντοι, ἔφην ἐγώ, ὦ Ισχόμαχε, μὴ ἀπολίπης, ὃ ἡμῖν ἀργότατα ἐπιδεδράμηται τοῦ λόγου. — (2) Τὰ ποῖον; ἔφη ὁ ̓Ισχόμαχος. *Ελεξας δήπου, ἔφην ἐγώ, ὅτι μέγιστον εἴη μαθεῖν, ὅπως δεῖ εξεργάζεσθαι ἕκαστα· εἰ δὲ μὴ, οὐδὲ τῆς ἐπιμελείας ἔφησθα ὄφελος οὐδὲν γίγνεσθαι, εἰ μή τις ἐπίσταιτο, ἃ δεῖ καὶ ὡς δεῖ ποιεῖν. (3) Ενταῦθα δὴ εἶπεν ὁ ̓Ισχόμαχος· Τὴν τέχνην με ἤδη, ὦ Σώκρατες, κελεύεις αὐτὴν διδάσκειν τῆς γεωργίας; Αύτη γὰρ ἴσως, ἔφην ἐγώ, ἤδη ἐστὶν ἡ ποιοῦσα τοὺς μὲν ἐπισταμένους αὐτὴν πλουσίους, τοὺς δὲ μὴ ἐπισταμένους, πολλὰ που νοῦντας, ἀπόρως βιοτεύειν. — (4) Νῦν τοίνυν, ἔφη, ὦ Σώκρατες, καὶ τὴν φιλανθρωπίαν ταύτης τῆς τέχνης ἀκούσῃ· τὸ γὰρ ὠφελιμωτάτην οὖσαν καὶ ἡδίστην ἐργάζεσθαι, καὶ καλ λίστην καὶ προςφιλεστάτην θεοῖς τε καὶ ἀνθρώποις, ἔτι πρὸς τούτοις καὶ ῥᾴστην εἶναι μαθεῖν, πῶς οὐχὶ γενναῖον ἔστι; γενναῖα δὲ δήπου καλοῦμεν καὶ τῶν ζώων, οπόσα καλά καὶ μεγάλα καὶ ὠφέλιμα ὄντα, πρᾳέα ἐστὶ πρὸς τοὺς ἀνθρώ (5) ̓Αλλὰ ταῦτα μὲν, ἐγὼ ἔφην, (ita malim quam ἐγώ, ἔφην) ὦ Ισχόμαχε, ἱκανῶς δοκῶ καταμεμαθηκέναι, εἶπας καθὰ δεῖ διδάσκειν τὸν ἐπίτροπον· καὶ γὰρ ἡ ἔφησθα εὔνουν σοι ποιεῖν αὐτὸν, μαθεῖν δοκῶ, καὶ ᾗ ἐπιμελῆ καὶ ἀρχικὸν καὶ δίκαιον· (6) ὃ δὲ εἶπας, ὡς δεῖ μαθεῖν τὸν μέλλοντα ὀρθῶς γεωργίας ἐπιμελεῖσθαι, καὶ ἃ δεῖ ποιεῖν καὶ ὡς δεῖ καὶ ὁπότε ἕκαστα, ταῦτά μοι δοκοῦμεν, ἔφην ἐγώ, ἀργότερόν πως ἐπιδεδραμηκέναι τῷ λόγῳ, (7) ὥσπερ εἰ εἴποις, ὅτι δεῖ γράμματα ἐπίστασθαι τὸν μέλλοντα δυνήσεσθαι τὰ ὑπαγορευό μενα γράφειν, καὶ τὰ γεγραμμένα ἀναγιγνώσκειν· ταῦτα γὰρ ἐγὼ ἀκούσας, ὅτι μὲν δεῖ γράμματα ἐπίστασθαι ἠκηκόη ἄν· τοῦτο δὲ εἰδὼς οὐδέν τι οἶμαι μᾶλλον ἂν ἐπισταίμην γράμματα. (8) Οὕτω δὲ καὶ νῦν, ὅτι μὲν δεῖ ἐπίστασθαι γεωργίαν τὸν μέλο λοντα ὀρθῶς ἐπιμελήσεσθαι αὐτῆς, ῥᾳδίως πέπεισμαι· τοῦτο μέντοι εἰδὼς οὐδέν τι μᾶλλον ἐπίσταμαι, ὅπως δεῖ γεωργεῖν. (9) ̓Αλλ' εἴ μοι αὐτίκα μάλα δόξειε γεωργεῖν, ὅμοιος ἄν μοι δο κῶ εἶναι τῷ περιόντι ἰατρῷ καὶ ἐπισκοποῦντι τοὺς κάμνοντας, εἰδότι δὲ οὐδὲν, ὅ τι συμφέρει τοῖς κάμνουσιν. “Ιν ̓ οὖν μὴ τοι οὗτος ὦ, ἔφην ἐγώ, δίδασκέ με αὐτὰ τὰ ἔργα τῆς γεωργίας (10) ̓Αλλὰ μὴν, ἔφη, ὦ Σώκρατες, οὐχ ὥσπερ γε τὰς ἄλλας τέχνας κατατριβῆναι δεῖ μανθάνοντας, κ. τ. λ. cf. omnes editt. a §. 10.

πους.

* Praeclara haec est coniectura Hermanni pro ήδη τε. V. Miscell. erit. V. I. P. I. p. 161.

<

Transpositio enim, a I. A. Ernestio proposita, a Zeunio et Weiskio non impugnata, a Schneidero, serioribusque editoribus in textum recepta, qua S. 5-9 a verbis ἀλλὰ ταῦτα μὲν ἐγὼ ἱκανῶς δοκῶ usque ad δίδασκε με αὐτὰ τὰ ἔργα τῆς γεωργίας posuerunt post S. 2. verba: εἰ μή τις ἐπίσταιτο ἃ δεῖ, καὶ ὡς δεῖ ποιεῖν, mihi pluribus de caussis deinceps afferendis improbanda esse visa est; qua admissa non solum multum venustatis et concinnitatis, qua hic locus gaudet, perire videtur, sed difficultates etiam, quibus laborare dicitur, tantum abest, ut ea minuantur et tollantur, ut haud parum augeantur novaeque inferantur. Nam ut locus secundum illam habet translationem, nexum equidem nonnisi hunc eruo, quem et Ernestii et meis verbis afferam. Absoluta disputatione de villico, dicit Socrates §. 1-2. reliquum esse, quod leviter tantum oratione tactum sit. Cum Ischomachus interrogasset: quidnam illud sit? respondet Socrates: dixisse illum, maximum esse hoc, ut aliquis discat, quomodo quaeque res sit facienda, quo ignorato inutilem curam omnem ac diligentiam fore; cf. C. 13, 2. haec autem satis se percepisse, quomodo erudiri debeat villicus, quomodo benevolus domino, diligens, ad regendum aptus et iustus efficiatur, sed illud obiter duntaxat tactum esse, quomodo agricultura ipsa debeat tractari; neque enim sufficere, universe dixisse, gravissimùm esse, ut aliquis compertum habeat, qua ratione exercenda sit agricultura, imo necesse esse, ut ipsa illa agriculturae munera quae sint, et quomodo curari debeant, ipsi exponatur. In hac (quae et ipsa pro hac causa paullo longior videtur) oratione primum hoc offendit, quod Socrates postquam in. §. 2. responderat: enimvero dixisti, maximum esse, ut aliquis discat, quomodo quaeque sint efficienda, sin minus, omnem omnino curam inutilem esse pronuntiasti, statim subiicit: at haec mihi videor didicisse, quomodo villicus erudiendus sit, ἀλλὰ ταῦτα μὲν, ἐγὼ ἔφην, ὦ ̓Ισχόμαχε etc. Etenim ut Ernestio nunc concedam, omnia recte explicata esse, et verba S. 3. ἔφην, ὦ Ισχόμαχε et S. 10. ἔφη, ὦ Zonpares aut a librariis post transpositionem factam addita, (quamquam vel tunc utroque loco q et on retinenda erant) aut, quod minus etiam credibile est, transpositioni adeo locum fecisse, quaeri tamen potest, quo tandem referendum sit pronomen tauta. Quod si ad praecedentia, ad exquelsav pertinere dixeris, aliter puto orationem suam instituisset Xenophon; sin ad totam illam sententiam, sc. sine ipsius agriculturae scientia dili

gentiam omnem vanam fore et irritam, nec quadrant sequentia, nec poterat dicere Socrates, se illud ipsum, quod ab Ischomacho cogniturus erat, iam exploratum habere; sin denique ad ὅτι μέγιστον εἴη μαθεῖν et quae seq., pariter sibi repugnaret Socrates, qui idcirco interrogaverat, ut, quae nesciebat, ab Ischomacho disceret. Atqui, inquies, minime haec ad praegressa, sed ad sequen→ tia trahenda sunt, *) et hoc sibi vult Socrates: at quomodo sit villicus instituendus, supra iam cognovi.“ Audio, sed nonne vides, quam haec sint abrupte et inutiliter adiecta a Socrate? ab eo, quod nescire sese fassus est, statim transgreditur ad ea, quae tractata esse iam initio Capitis dixerat. Quod ut excusari quodammodo possit, expectasses certe, tam miram ratiocinationem magis idoneis particulis coniuncturum Socratem fuisse, quales sunt Ταῦτα μὲν γάρ τοι ἐγὼ et simili; quamquam ne tum quidem assequi me posse fateor, qui Socrates ita delabi oratione potuerit, ut, quae per se clara iam essent et aperta, multis verbis repetere et illustrare vellet. Eiusmodi igitur locus offensioni esse debebat, etiamsi de transpositione nihil aliunde constaret. Sed quid diutius benevolum lectorem moror? Gravissimus, quem admisit Ernestius, error in eo versatur, quod verba S. 5. δοκῶ καταμεμαθηκέναι, ᾗ εἶπας, καθὰ δεῖ διδάσκειν et seqq. perperam cum aliis interpretibus intellexit, qui, nisi antiquissimam Iac. Lod. Strebaei versionem latinam inspi cere dedignati essent, non est dubium, quin rectius de toto hoc capite statuissent. Etenim hunc in modum ille reddidit: Hoc Ischomache satis didicisse videor, te docente quemadmodum sit docendus villicus procurator: ut enim dixeris te illum tibi reddere benevolum diligentem imperandi peritum iustum didici. Clarius vertes:didicisse videor eo loco, ubi dicebas, quemadmodum

Aliter enim si haec accipi voluisset Socrates, simpliciter scribendum Xenophonti fuisse putem xaraueμαðnκέναι, καθὰ δεῖ διδάσκειν τὸν ἐπίτροπον· καὶ γὰρ ἡ εὔνουν GOL MOLTS AUTÒν x. z. λ. Inde ab initio cap. XII. exponit

*) Ut in iis locis, quos attulerunt Werfer in Actt. Monacc. T. I. f. 1. p. 99. Bast. ep. crit, p. 152 et Dorvill. ad Charit. II, 11 init.. ubi „Ad sequentia, inquit, hoc pronomen (TOUTS) saepe TCfertur: quod non observatum in optimis auctoribus_turbarum dedit ansam. 66 saepe Nam ut huius usus ignoratio fraudi fuit Fischero et Weckherlino ad Cyrop. VIII, 2, 28, ita de eadem re non satis circumspecte praecepit censor Cicer. oratt. pro Scauro ed. Heiur. in Ephem. litt. Ien. 1817. N. 77.

nimirum Ischomachus, villicum non esse debere neque vino neque somno rebusve venereis deditum, XII, 15 sq. et XII, 10 sqq. agriculturam operariis esse utilissimam, XIV, 3 sqq. inprimis §. 7 eandem efficere, ut ad iustitiam agricolae perducantur: ab eadem arte iucunditatem non abesse, cognoscere Socrates potuit e XIII, 9 et §. 11. In his omnibus nonne inest φιλανθρωπία et γενναιότης illa agriculturae, quam S. 4 Ischomachus praedicat, et de qua sibi ex superiori disputatione persuasum esse, Socrates S. 5 affirmat? Quidni προσφιλεστάτη θεοῖς τε καὶ ἀνθρώποις ea ars appelletur, cui operam dare nequeunt, nisi qui pravarum cupiditatum expertes sunt, et qua tractanda homines in dies evadunt iustiores? Quae cum ita sint, admissa Ernestii transpositione vide ne hoc dicat Socra

tes:

,, Quidquid ad villicum erudiendum facit, nosse mihi videor; sed quod dicebas maxime necessarium esse, ut quomodo quidque peragendum sit rerum ad agriculturam pertinentium, hoc abunde ex iis cognovi, quae de villico edocendo antea tradidisti." Siccine igitur, qui sanus fuerit, unquam loqui potuit? Adeone stupidum fuisse Socratem putabimus, ut quae se adhuc nesciré §. 1 fassus erat, eadem S. 3 optime sibi cognita esse, et paulo post S. 4 sqq. iterum se ignorare operosis verbis demonstraret!

-

Posthaec S. 8 Ischomachus, quasi miratus id quaerere Socratem potuisse:,,ipsam iam agri colendi, inquit, artem requiris?" In quo praeterea difficile est ad intelligendum, quare Ischomachus Socrati petenti, ut sibi agriculturae munera exponat, hac ratione respondere potuerit: illa videlicet ars mea sententia non in muneribus agri colendi, sed eo potius cernitur, ut quomodo quaeque munera agriculturae efficiantur et exerceantur, cum maxime teneas: id quod et ipsum melius ex vulgata verborum serie ex mutata eruitur. quam Recte, inquit Socrates, ea enim est, quae peritos divites, imperitos autem reddit pauperes. Satis intempestive et velut amplius persecuturus, quae tamen antea non dixerat, pergit Ischomachus: iam igitur et huius artis honestatem et liberalitatem audies. Interpellata orationis serie ad aliam plane rem progreditur, neque instanti Socrati, quaeque vellet, clarissime exponentí ullo pacto satisfacit. Imo cum dixisset §. 9, facilem cognitu esse hanc artem, ¿άorηv eivai padev, S. 10. tamen denuo inculcat, non aeque eam difficilem esse atque ceteras artes. Neque haec nova disputatio praegressis tali aliqua particula adnectitur, qua tam diversas res apte conciliari posse consenta

neum sit; cuiusmodi formula est xai yao, qua significatur, explicatum iri copiosius ea, quae modo enunciaverat Ischomachus, ῥᾴστην εἶναι μαθεῖν ταύτην τὴν τέχνην.

[ocr errors]

Patet igitur, transpositione loci difficultates non tam tolli, quam talem in modum coacervari, ut, si nondum plane reiici Ernestii rationem, at in dubium certe vocari oporteat. Accedit, quod in libris manu exaratis nullum reperitur vestigium, quod tantae audaciae faveat. Quare vel propterea vulgatum rerum verborumque ordinem retinere et explicare utcunque, quam statim immutare praestabit. Illud quomodo fieri possit, si quid adhuc restat, age paucis videamus.

Ac primum quidem monendum est, cum totus hic dialogus ad delectandum magis, quam ad docendum conscriptus sit, (cf. Weiskii disp. de Xenoph. Oecon.,) non eam ubique in rebus exponendis concinnitatem et severitatem hic quaerendam esse, qualem vel in eiusdem Memorab. vel in Platonicis admiramur dialogis. Cuius rei, si quod aliud, nostrum Caput documento esse potest. Nam quum ad sectionem usque 4. sermo de eo fuisset, su-. peresse gravissimum in hac causa tractandum, artem sc. ipsam agri colendi, in. §. 4. Ischomachus, placidissimi vir ingenii, respectu eorum, quae S. 3. in medium protulerat: νῦν τοίνυν, inquit, ὦ Σώκρατες, καὶ τὴν φιλανθρω πίαν ταύτης τῆς τέχνης ἀκούση, nun so sollst du denn auch die Menschenfreundlichkeit dieser Kunst hören, i. e. iure hoc quaeris, nec nolo tibi, de quibus quaeris, exponere, modo huius artis liberalitatem et honestatem antea accipias. *) Sed quum primum vocem τὴν φιλανθρωπίαν

7

ἔφη.

*) Particulae Toivu, quae iam oh insolentiam suam interpretum animos advertere, iisque viam monstrare debebant, qua locus esset interpretandus, respondent fere vernaculis: nun so, wohlan denn, neque absimiles loci sunt in Mem. 1. 3, 9. Eixi 120690 ὦ Ξενοφῶν, οὐ σὺ Κριτόβουλον ἐνόμιζες εἶναι τῶν σωφρονικών αντ θρώπων μᾶλλον ἢ τῶν θρασέων; Πάνυ μὲν οὖν, ἔφη ὁ Ξενοφῶν. Νεν τοίνυν νόμιζε αὐτὸν θεςμουργότατόν τε εἶναι καὶ λεωργότας Toy. Anabas. III, 1, 37. duces et centuriones decere ait Xenophon, ut gregariis militibus fortiores sint xal öre signym år, vμlis καὶ χρήμασι καὶ τιμαῖς τούτων ἐπλεονεκτεῖτε· καὶ νῦν τοίνυν, ἐπεὶ πόλεμός ἐστιν, ἀξιοῦν δεῖ ὑμᾶς αὐτοὺς ἀμείνους τε τοῦ πλήθους siva, i. e. iam igitur nunc quoque postulari potest, ut virtute multitudinem superetis. Ibidem cap. II, 39., ubi vulgo legitur Νῦν ἔφη ἀπιόντας ποιεῖν δεῖ τὰ δεδεγμένα ex Eton. enotatur τοίνυν ion. Coniunge utramque particulam cum codd. Par. et Vat. F. H. Toimuv on a Nescio an similiter librarii peccaveriut Cyrop. V, 3, 21. aliis "19, vv, aliis 19 Toivo praebentibus, Stepha→ no 2 cum Ald. et Wech. etiam de voy Toivur, quam lectionem per linguae leges nihil, opinor, obstat, quo minus Xenophonti reddamius. (Miscell. Vol. II, P. I. 1823.)

10

« PreviousContinue »