Page images
PDF
EPUB

cum qua plurimi ex Germania huc ad nos commigrasse feruntur, ex quibus prima ac praecipua familia DD. Foxorum, ut publica monumenta illius urbis actaque vetu→ sta profitentur, censetur fuisse." Pagos antiquissimae hominum memoriae Bawol., ubi nunc Casimiria est, Stradomiam, priscae gentilitatis sacris idolatricis celebratam, et Clepardiam tandem antiquiori Cracoviae civitati adiuncta fuisse oppida nemo negabit, quae iam ab anno 1792 uni magistratui parere coepit, nunc autem ab amplissimo XII virorum senatu regitur ab anno 1816. Carrhodunum autem nostrum Vir doctissimus Krusius Zarnoveciam transtulit 8 abhinc milliaribus in via Varsaviam ferente, oppidum sat exiguum ad Piliciam amnem, idque eo consilio fecit, ut a Sandecia Veteri ad Danubiolum (Dunajetz) sita, quam Asancam Ptolemaei scite, sed nescio an recte iudicat, octodecim milliaria computaret, et inde per Leucaristum, quod oppidulum Wolczyn Polonice, Constadt Germanice vocatur, itinerarium suum deduceret Budorgim, quam Laskowice Pagum 3 milliaribus a Vratislavia distantem esse nunc censet. Sed recta nunquam Cracovia per Zarnowecim in Silesiam fuit via, quia hoc oppidum nimis ad Orientem divergit, et fere omnia alia propiora sunt itinera tendentibus in Silesiam, eaque longe faciliora, minus montosa, planiora; nec sufficiunt 18 vel 19 milliaria Zarnovecia Wolczynum, sed certo aliquot milliaria amplius emetienda erunt. Zarnoveciam idem auctor, ubi repudiata a Casimiro Magno aut potius neglecta Adelaidis regina 14 annis vixit infelix coniux, tandem in Czarnodunum mutavit, quod quidem vocabulum monstrum Celticae et Slavicae linguae esse quilibet fateatur necesse est, qui non ignoret, litteras radica→ les Slavonicas Z. Z. Cz. C. scilicet Zemla, Zywete, Czerw et Cy, nec esse easdem nec homonymas, ita ut zarna mola manualis plural. tant. a voce czarny nunquam possit derivari. Sed haec forsitan sunt levia et minoris momenti. Nescio annon graviora sint illa p. 88, recentioribus, nominibus pagorum in Baronatu Pszczynensi seu Plessensi Orlow, Orzechow, Oremba, Herzmanowice probari, sylvam Orcyniam ibi fuisse. Recentiores illae pagorum appellationes in planis a montibus iam longe dissitis campis certo nihil ad Carpathos in Tessinensi Ducatu denominandos facere potuerunt, et nullus inter eos et Orcyniam sylvam fuit unquam nexus. Terminationem wice per se quoque nihil unquam valuisse, credibile est; sed si quis eam a Wieco, circulus, concessus iudicum, unde wiecznica praetorium, çuria, vox iampridem antiquata,

[ocr errors]

in vita Iesu Christi auctore S. Bonaventura, interprete Balthasare Opecio a. 1522 obvia, si quis, inquam, a wieco derivare voluerit terminationem wice innumeris oppiEt dis et pagis inditam, sane is errasse non videbitur. wieco cum antiquo Gothico Wich cognatum esse facile concedimus. Caeterum et Budorgim magnam civitatem fuisse, nemo antiquorum scriptorumm emoriae prodidit et ex recentioribus ii id fecerunt, qui Vratislaviam Budorgim esse crediderint, 51° 6' 30" Lat. 34° 45' Long. Vid. Klosii Epistolae de Vratislavia germanice scriptae Tom. I. p. 95. At Budorgis apud Ptolemaeum 40° Long. 50° Utram30 Lat. et Budorigum 41 Long. 52° 40′ Lat. que civitatem Mannertus quidem unam fuisse, et circa Ratiboriam iacuisse affirmavit, quod nos, quanquam difficile et grave nobis sit a Manuerto et Krusio dissentire, tamen sat idoneis causis negari posse existimamus et duas civitates easque remoto satis locorum spatio distentas fuisse credimus. Budorigum esse oppidum Szrem, quod primum urnarum multitudine iam a. 1415 innotuit (Dlug. Hist. XI, 371), Budorgim esse forsitan Nimcium in Vita S. Ottonis 1124, Nemetiam aut aliud quodvis oppidum versus Meridiem a Vratislavia distantiae eiusdem credimus, si quid in re tam antiqua evinci potuerit; nam et Slavis et Germanis combustio cadaverum et ossilegium et urnarum sepulcralium usus et sexcenta alia erant communia, quae e communi forsitan caeremoniarum fonte, a primis gentilitatis incunabulis, ex Asia secum tulisse videntur. Etiam in terris per Ślavos nunc vel olim habitatis maior inveniri solet urnarum multitudo, quam in aliis regionibus, quae vel paucos vel nullos Slavos incolas habuerint.

C. Cracovia sub regibus ex stirpe Piastea et Jagellonica liberrima fuit, ita ut sub illis regibus Poloniae mitissimis Sec. XIV, XV et XVI. foederi Hanseatico iuncta commercio et mercatorio et literario inclaruerit. Verum quum seculo XVII imminuta regia potestate omnis in universo Poloniae regno pessumdata fuisset libertas, sero evanuit Cracoviae gloria, atque cum salute publica interiit plerumque et privatorum felicitas. Quae et quanta autem libertas, vastata a Tartaris (a. 1240-42) Polonia, anno 1257 a Boleslao Pudico primum, aut forsitan iterum Cracoviae iure Magdeburgensi concessa fuerit, id e Miscell. Cracov. Fasc. II. p. 63-66 satis constat. Verum quum e vitiosis apographis exemplum privilegii editum esset, ex autographo idem exhibendum esse censuimus, cuius verba genuína sic habent:

In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Individue Trinitatis. Res favorabiles et instrumentis et testibus fama et facti evidencia valari condecet et muniri, ne oblivionis nubilo seu calumpnia valeant obfuscari. Cum igitur Congregatio hominum, que naturalis est et dicitur, meritis iusticiam fecerit: sicut iusticia ipsa omnibus est favorabilis et ipsa Congregatio pari vice, Intendentes ergo locare civitatem in Cracovia, et homines inibi de diversis climatibus congregare; inculcamus auribus singulorum tam presentium, quam futurorum: Quod nos Boleslaus Dei gracia Dux Cracovie et Sandomirie una cum illustri matre nostra Grimizlawa, et Generosa nostra Coniuge Cunegundi, eo iure eam locamus, quo et Vratislaviensis Civitas est locata. Ut non quod ibi fit, sed quod ad Magdeburgensis Civitatis Jus et formam fieri debeat, advertatur. Ut si quando de hoc dubitatum fuerit, ad jus scriptum a dubitantibus recurratur. In primis igitur hoc firmiter observari volumus Advocatis nostris Gedeoni dicto Stylvoyt, Jacobo quondam iudici de Niza, Dethmaro dicto Wolk in nostra presentia personali adstantibus, inviolabiliter promittimus observandum: quod omnes Cives in ipsa civitate habitantes, infra sex annorum spacium nullum censum vel aliquam exactionem nobis dare vel facere debeant, de personis vel locis suis vel eidem Civitati pertinentibus, nisi de Cameris, ubi pami venduntur, et de Cameris Institorum, que Crami vulga riter appellantur: de quibus postquam eas nostris sumptibus et laboribus locaverimus et edificaverimus, quia et hoc eis promisimus, quinque partes census ad nos deve niente earumdem, Advocati vero predicti sextam partem hereditaric percipient in eisdem. Hoc tamen non ex iure, sed ex nostra gracia speciali. Postquam vero transacti fuerint sex anni predicti, de qualibet Area tenebuntur nobis solvere dimidium lottum ponderis Theutonici Argenti, tum, cum solvendum fuerit, usualis. De carnificum tamen, Pistorum et Calcipariorum stacionibus ius et potestatem liberam dictis conferimus advocatis, id retinendi vel aliis pro ipsorum libitu perpetualiter confe rendi, ita, quod Possessores dictarum Stacionum ab omni censu sint in perpetuum absoluti. Advocati vero in dicta civitate finita libertate sextam Curiam de omnibus perpetualiter et libere optinebunt, non quod hoe ex iure, sed ex nostra gracia speciali. Similiter curiam aliam extra civitatem, ubi pecora mactabuntur, libere et iure hereditario possidebunt. Concedimus et promittimus inviolabiliter observare; quod Advocati sepedicti libere et

sine omni exactione et Theloneo nostro perpetualiter merces suas devchent, et transibunt per Universum nostrum Dominium et Ducatum. Alii vero inhabitatores eiusdem civitatis per decem annos de eadem gaudeant libertate. Promittimus etiam Advocatis et Civibus Universis, quod nullum eis preficiemus Advocatum nec Specialem nec Generalem, sed cum aliquod negotium emerserit, quod maiori inquisitione indigeat, vel intererimus vel alium de nostro latere pro eodem tantummodo finiendo negotio transmittemus. Volumus etiam et concedimus Civitati jam dicte, ut pro aratura et pascuis et aliis Usibus habeant iure hereditario Villam, que communiter Ribitwy appellatur, cum omnibus eiusdem Ville pertinenciis, exceptis duntaxat lacubus. Item cum toto territorio, quod est inter civitatem et fluvium Prudnyk per gyrum a villa supradicta Ribitwy usque ad villam nomine Crowodram, ita quod ex ipsa villa Crowodra cum suis pertinenciis includatur, salvo tamen iure episcopali, tam in terris et in molendinis, quam fluvio supradicto. In eodem etiam fluvio concedimus Advocatis, vel quibus ipsi contulerint, duo nostra molendina, et tercium, quod fuit olim Fratrum de Mechovia, necnon quartum, quod fuit de Andreow Monachorum, et si plura sint in eodem fluvio molendina sine aliorum tamen nocumento et prejudicio edificare poterint, eam eis iure hereditario concedimus potestatem. Ita, quod de qualibet rota tam presencium, quam futurorum molendinorum fertonem usualis tunc argenti nobis annuatim persolvere teneantur. Usum etiam Wysle fluvii cum Ripa utraque a terminis Swerenicie usque ad terminos Claustri de Mogyla civitati conferimus, ita, quod in eo quilibet piscari valeat libere, et sepe dicti Advocati tria molendina construere libere et ab omni solutione iureque hereditario possidere: excepto eo duntaxat, quod Annonam pro nostris expensis in eadem civitate vel prope ipsam presertim ad tria milliaria consumandis molere teneantur, si quando in dicti spacio fluvii plura edificare voluerunt molendina de voluntate advocatorum sibi liceat et assensu ita tamen, ut dimidia marca usualis argenti nobis solvere annuatim de rota qualibet teneantur. Applicamus etiam in perpetuum usibus eiusdem civitatis omnibus sylvam totam, que est in superiori parte Wisle, que Chwacymech vulgariter appellatur. Conferimus dictis Advocatis triginta Mansos Franconicos liberos ab omni Solucione et Servicio et omni iure Ducali, et absque omni censu iure hereditario pos ́sidendos. Et quia iuris est, ut et actor forum rei sequi

debeat, ordinamus et volumus, ut cum aliquem civem dicte civitatis querulari contigerit de Polono Cracoviensis Diecesis, Jus suum coram Poloni iudice prosequatur. E converso, si Polonus Civem in causam traxerit, et hanc Advocati exequantur sententiam, et dirimant questionem. Hoc etiam nobis iidem Advocati promiserunt, quod nullum adscriptitium nostrum vel Ecclesie seu caiuscunque alterius vel etiam Polonum liberum, qui in rure hactenus habitavit, faciant suum Concivem, ne hac occasione nostra vel episcopalia aut Canonicorum vel aliorum predia ruralia desolentur, hic eciam eisdem Advocatis et omnibus habitatoribus civitatis ejusdem presentibus et futuris et eorum heredibus in perpetuum concedimus, eciam post eorum finitam libertatem, ut nullus corum vadat vel mittat ad impugnandum aliquem, vel ad resistendum alicui extra Ducatum Cracov. secundum terminos eiusdem Ducatus, quos nunc possidemus, vel postmodum possidebimus dante Deo. Volumus eciam et hanc iniectam conditiónem ipsi civitati declaramus, ut mone-' tarii quicunque fuerint, Domino Episcopo Prandote Cracoviensi et eius successoribus perpetuo nomine Cracoviensis Ecclesiae sine omni difficultate etiam nobis irrequisitis persolvant integraliter et sine diminutione decimam de Moneta, ut si quis hanc solutionem impediverit vel retardaverit, possit eum Episcopus Ecclesiastica Censura cohercere secundum terminos novem partium nobis vel nostris successoribus solvendarum. Hec omnia et singula promisimus, concessimus et donavimus Advocatis et eorum heredibus in perpetuum. Item Civibus Civitati et corum Successoribus, a nobis et nostris succedaneis in perpetuum inviolabiliter observanda. Nulli ergo omnino homini liceat hanc postre successionis donationis et promissionis paginam infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumscrit, indignacionem Dei omnipotentis et beatorum Martyrum Stanyzlai et Wencezlai et nostram se noverit incursurum." Ut autem hec omnia robur perpetuum optineant, presentibus, nostrum Sigillum et Venerabilis Patris nostri iam dicti P. Dei gracia Čracov. Episcopi et Capituli eiusdem Ecclesie nostrorumque Baronum, Comitis Ade Castellani, nec non Comitis Nicolai Palathini Cracov. duximus appendenda. Acta sunt hec in Colloquio iuxta Villam, quae Coposina vulgariter appellatur, Anno incarnationis Domini Mo.CC.Lo. VII, Nonas Junii. Presentibus Venerabili in Christo nostro sepe dicto Patre P. Episcopo Cracov. et prefato Comite Adam Castellano Cracov., Fulcone Cancellario nostro, dicto Comite Nicol. Palatino Cracov., Co

« PreviousContinue »