Page images
PDF
EPUB

latus esset ad Moshemium. Itaque ab eo Grammius primo litteras accipit d. 15. Aug. 1724, Brunsvici datas, hoc tenore. *)

[ocr errors]

qui

*) Quibus ego causis impeditus fuerim, quo minus ad te citius litteras darem, tibique ob transmissum Plutarchi fragmentum gratias agerem, si multis enarrare vellem, rem facerem mihi nec satis commodam nec tibi iucundam. Qui peregrinantur, uxorem ducunt, nova munera suscipiunt, multis, quae alii vix sibi possunt arrogare, iuribus utuntur. In his autem ego per illud, quod silui, tempus, locum aliquem occupavi. Habes omnia. Haec ipsa vix mei compos inter aulae strepitum et nundinarum molestias in litteras refero. Sed satius tamen duxi breves, rudes et impolitas ad te dare litteras, quam nullas. Itaque nunc tribus verbis, quas possum, gratias ago, quod Plutarchi illum libellum tua manu eleganter descriptum ad me miseris. Initium eius Hafniae descriptum antea iam cum Vener. Wolffio communicaveram, cum illud Fabricio monstrasset, hic duodecimae Bibl. suae Ĝr. parti, id quod haud dubie iam nosti, ornamento esse voluit. Credas velim, Vir eximie, me invitissimo id factum esse et prorsus inscio. Multo minus id mihi placuit, quod aliquam mei fecit mentionem. Quanquam id haud dixit, quod nescio qua fide scripsit Hasaeus, a me illud descriptum esse, sed simpliciter descriptum illud esse narravit. Postquam tuum deinceps nactus sum áróvgapov, mirabili quodam fato factum est, ut Wolfhus ex Auctione quadam Batavi illud ipsum fragmentum tuum iam editum, et ab‍Arn. Ferrono, Regis Galliarum interprete, elegantissime latine versum nancisceretur, quod quidem et Fabricio et Wolffio, Tibi mihique ante latuerat. Ea de re cum me certionem fecerat Vener. Wolffius, non dubitavi ego tuum áréygaQev ad illum mittere, quo tanto rectius Plutarchum, quem alioquin editurus erat, ederet. Itaque iam Plutarchus tuus, parte IV. anecdd. Wolffii cum Ferroni interpretatione comparebit venustissima sane, parte vero V. variae lectiones ex cod. Guelferb. locum invenient." (Repeto hic idem, quod superius ad germanicas Moshemii litteras, Dn. Conradio inscriptas, adnotavi, mirum sc. videri, quod Wolffio nihil indicaverit de hoc cod. Guelferb. variisque eius lectt. Cui enim persuadebitur, Grammio secretum hoc magis fuisse revelandum, quam editori ipsi Wolffio? verum, ut supra dictum, nugae sunt merae et Moshemianae offuciae, Novi quidem alias, multa egregia et anecdota latere in Bibl. Guelferb.; sed heic quidni oportet mirari, postquam tantus vindex et sospitator eo locorum pervenit ac Moshemius, absconditos tamen ibi iacere adhuc Thesauros, atque vindices suos desiderare, non alio modo quam in Dania?) In praef. Wolffius, id quod fas est, omuem gloriam descripti codicis ad te referet, Amice optime, tibique quas debet gratias persolvet. Hasaeana narratio confutabitur, quae incautos quosdam ut crederent induxit, ac si ego mihi, quae ad alium pertinent, tribuerim. Homo licet sim, non is tamen sum, qui ex eiusinodi rebus malis artibus laudem quaeram. Haec te scire volui, Vir egregie, ne fortassis pravam de me opinionem conciperes, aut me boni viri officio defuisse putares. Credo caeterum, et Wolfhus, qui to meis verbis salutat, credit te haud aegre laturum, quod

[ocr errors]

Ita

Denique cum absolutus proelo iam esset tomus ille quartus anecdotorum, accepit illum ab editore Grammius, suoque vidit nomini inscriptum esse, quo certe honore perlubenti caruisset animo. Adiecta huic muneri epistola, d. 12. Oct. eiusd, a. exarata, sequentia de argumento illo habet. *)

[ocr errors]

hoc modo Plutarchi edendi gloriam tibi praeripuerit. Plura scriberem, nisi aulae me negotia vehementer turbarent. Exemplum primitiarum mearum Iuliarum et reliquarum disput. meo tibi nomine illustris Schröderus offeret. Nunc in Script. Hist. Eccles. edendis, et magno Antiqu. Eccles. Systemate elaborando totus sum. Quid Sperlingii et Cuperi epistolae in Batavia nunc agant, me prorsus praeterit, sex enim menses sunt, ex quo nihil inde litterarum accepi, non tamen dubito, quin in iis edendis strenue pergatur. Avroygapa, quae fidei meae commisisti, occasionem exspectant, qua tuto queant ad te redire; nec enim ego amplius illis utor. Salutem plurimam quaeso amicis meis inprimisque Arnae Magnaeo dicito. Ita vale, Vir eruditissime, mihique fave. Dab. Brunswici in ipsis nundinis d. 15. Aug. 1724."

Successerunt brevi post litterae a Wolffio, Hamburgi d. 5. Sept. scriptae, sicque loquentes: „Ex itinere Belgico vix reversum exceperunt me iucundissimae tuae litterae, insigni studii in me tui argumento, opusculo Plutarchi megi suvereins comitatae.

Facile

per te intelligis, quam gratus mihi fuerit illius conspectus. Itaque nunc nihil addam nisi amplissimam grati animi significationem, qualis in eum cadere potest, qui maximo se beneficio cumulatum profitetur. Cetera ipsius opusculi imminenti editioni et tuis ad me nutibus relinquam. Ita sc. est, ut Rever. Moshemius nuper ad te perscripsit; nactus sum non ita pridem ex auctione, quam vocant, Hagiensi, opusculi huius, sed eadem parte, qua tuum illud exemplar deficientis, interpretationem latinam elegantissimam ab Alexandro Ferrono compositam et Lugd. 1556, 8vo editam. Ex versione intelligas licet codicem, quo is usus est, tantum non semper, etiam in locis manifeste mendosis, consensisse. Interim inde hoc emolumentum ad ine redit, quod tum loca veterum omnia, quae in membranis tuis penitus omissa meministi, tum etiam alias quasdam lacunas feliciter suppleat. etc." *),, Accipis cum his, Vir eruditissime, Vol. IV. anecdd. meorum, quod amplissimo nomini tuo inscribere ausus sum, ut vel sic aliquod grati in te animi argumentum exstaret. In hac qualicunque significatione tantisper facile acquiesces, donec in viribus meis positum sit, beneficium hoc tuum re ipsa demereri. Pompeii Caimi libellum de nobilitate, quem mihi subindicaveras, frustra hic et alibi locorum quaesivi. Ipse itaque haud gravatim inquires, utrum coniectura mea in praefatione allata rata sit, quod sc. forte locus ille, quem Caimus quanquam in membranis tuis non exstantem attulit, in iis deprehendatur, quos Ferroni latina interpretatio suggerit. Praeterea vero eruditas tuas animadversiones ad illa loca, in quibus vel haesi, vel hallucinatus sum, etiam atque etiam mihi expeto. Nimia operarum ad imminentes tunc Nundinas Lipsienses festinatio non permisit mihi, ut omnia, qua par erat', industria persequerer. Quodsi mihi membranas

[ocr errors]

Et huc usque illa de editione Plutarchiani opusculi. Nunc de Gisb. Cuperi et Sperlingii epistolis, nec non altero illo Epistolarum doctorum virorum volumine paucis dispiciamus; saltem ut pateat, quam parum Moshemius, etiamsi divinae veritatis praeco, et elegantium librorum de virtutis et veritatis studio scriptor, quam parum, inquam, ipse locum et personam tueatur, veritatis etiam mediocriter studiosi. Ostensum in superioribus, atque ex duabus Moshemii ipsius litteris, tum illis ad Hasaeum a. 1723, tum alteris ad Io. Grammium a. 1724. scriptis est liquidum, ipsum inter alia spolia Dania secum abstulisse Cuperi et Sperlingii epistolas, postquam receperat, earum sese editionem Belgicis typis curaturum esse notisque eas illustraturum. Puto etiam haud per ipsum erudit. V. stetisse, quo minus promissum impleretur, sed et aliquot folia revera fuisse typis exscripta, quemadmodum in alia quadam epistola Grammio indicavit; cur autem haud ulterius progressum sit, cum resiscere nunquam potuerit Grammius, tandem a perquirenda cessationis causa destitit. Nunc vero minime opus, cum publicatae iam illae sunt epistolae, atque, in novo Thes. Antiqq. Rom. et Gr. Venetiis excuso, comparuerunt, insertae tomo eius IV. cura Io. Poleni, ad quem eas Sigeb. Havercampus, Grammio perlubente, misit. Ceterum post septennii moram et amplius, abrupto iam dudum omni per epistolas inter eos colloquio, verens Grammius, ne possessione sua perpetuum privaretur, quandoquidem tot tempora erant elapsa, ex quo Moshemius in litteris suis Brunsvici a. 1724. scriptis professus fuerat, occasionem duntaxat exspectari, qua avtoyoaqa illa Cuperi Sperlingiique Hafniam remitterentur, obsecravit ill. V. b. m. Io. Wilh. Schröderum, ut efficeret, ne ulterius Ven. Abbas ea re cunctaretur. Noverat sc. per neminem id rectius curari aut obtineri posse quam Schröderum, ut quem perpetuum Moshemius ac fidelissimum in his locis famae suae vindicem retinuerat. Neque caruit res effectu; paucis enim post mensibus (annus agebatur 1731.) apportatus fuit ad hospitium Grammii per Schröderi famulum fasciculus, Moshemii sigillo obsignatus, omnia illa avroyoaga epistolica continens, nullis vero adiectis a Moshemio ipso litteris, atque haec ipsa avtoyo¤qa erant, quae, ut dictum, Ven. ille vir a. 1723. hic accepta

illas opusculi Plutarchi retinere per te liceat, cumulum superiorf beneficio addideris, sin miuus, faxo, ut statim sartae tectaeque ad te perferantur. Ita vale" etc.

(Miscell. Vol. II. P. I. 1823.)

1

per octo, ut dictum, annos retinuerat, quàeque apud Grammium postea asservata etiamnum exstant salva et incolumia. Qua ergo, te quaeso, fronte scribere potuit Moshemius anno proxime insecuto d. 6. Iun. a. 1732. ad Zach. Conr. Uffenbachium ea, quae Cel. Schelhornius Amoenitt. Eccles. T. 2. inseruit p. 759., ubi sc. haec leguntur:,, Reverendiss. Abb. Moshemium eximium Academiae Iuliae, imo orbis eruditi decus in itinere Danico, praeter alia nactum esse Bibl. Bremensis me edocuit omnes, quas ad summos aetatis suae viros scripsit, epistolas Otth. Sperlingii, viri rerum antiquarum peritissimi, et in his paene centum Gisb. Cuperi maxima eruditione refertas. Quodnam autem harum epistolarum fuerit fatum, ipse vir summus in litteris ad b. Üffenbachium a. 1732. d. 6. m. Iun. e coenobio suo ad saxum S. Michaelis missis hisce verbis exposuit: Habui olim omnes fere epistolas, quas Ocho Sperlingius, V. erudit., ad litteratissi mos aetatis suae viros dedit: ex his paucae tantum inter Schedas meas restant, reliquas Hafniam ad Io. Grammium, Prof. Gr. l. et Historicum Reg., misi, apud quem igne illo furioso, qui Bibliothecam eius consumsit, perierant. Dolui vehementer hanc iacturam; sed quid fatis succenseas ?"

Non loquor hic de eo, quod Ven. Vir dicit, sese omnes fere Sperlingii epistolas habuisse, ex quibus, cum reliquas Hafniam misisset, paucas adhuc a. 1732. inter schedas suas restitisse; in quo si veritati litavit Ven. Abbas, utique parum honeste se gessit, illud, quod suum non esset, retinendo, ac depositi ita partem, quantumvis exigua fuerit, fraudando. De hoc autem, cum nihil antea subodoratus Grammius nec quidem suspicatus est, (qui neque, cum a. 1722. Moshemio apparatum illum crederet, folia ipsi annumerarat, nec syngrapham ab illo petierat) deliberavit aliquando cum animo suo, istis ad Uffenbachium animadversis, utrumne reposcere debere paucas illas, quas ceterarum a restitutione anno praecedente facta, etiamnum in schedis servare ad alios perscripsit Abbas, an potius pro commento Moshemiano, cui nihil subesset solidi, haberet. Atque nunc quidem profitetur Grammius, sese in hanc, utpote meliorem, partem, propendere, atque Abbatem, si non veritatis, saltem honestatis legem observasse, integreque satis versatum in deposito restituendo, credere. Hoc igitur, ut diximus, transeat. Sed alterum, quod subiicitur, videlicet quod reliquas Sperlingii epp. S. V. vir miserit Hafniam ad Grammium, apud quem deinceps furioso illo igne, qui

Bibliothecam huius consumserit, perierint; nimis profecto mirum. Itane enim credibile, oblitum fuisse virum, quod, duin Hafniae furiosus ille ignis grassabatur (de quo ad aures ipsius primum nuncium pervenisse post a., 1731., cui demum mortalium persuadebit?) atque cum calamitas ista varias urbis nostrae Bibliothecas absumebat, Grammianae vero modicam tantum partem, cuius (deo sit laus et gloria!) potior atque maximus librorum numerus salvus ignibus ereptus fuit, tunc temporis nihil epistolarum Cuperi et Sperlingii fuerit penes Grammium, verum illas tandem post tertium ab incendio Hafniensi annum a Moshemio ad reposcentis Grammii flagitationes rediisse, hoc est non sane integro anno priusquam Moshemius conflagrationem earum et iacturam ad Uffenba→ chium scribens doluit? Deinde ex iisdem ad Uffenbachium litteris alterum Schelhornius locum profert p. 761, his verbis: Hug. Grotii epistolarum ad Io. Freinshemium et alios datarum magnum olim Hafniae volumen mihi oblatum fuit. Quod cum apud se amicus quidam retinuisset, eodem ante annos aliquot incendio, quo Sperlingii epistolae, deletum fuit. Sed non erant in codice, quem indicat, ullae ad Freinshemium epistolae Grotii. Non oblatum fuit volumen Moshemio aliter, quam ad inspiciendum: non retinuit amicus ille nisi quod suum esset, ad cedendum Cel. hospiti cuncta illa, quae ut pulcra is et rara commendabat, nullo iure obligatus, nec promisso quidem, quantum ad hoc volumen. Non denique deletae fuerunt hae epistolae magis, quam Sperlingii, ex cuius docti viri reliquiis quaecunque ante incendium possedit Grammius, adhuc servat, ne uno quidem folio deperdito; sed et idem ipsum volumen, quod* Moshemius a. 1722. hic vidit, et cuius iacturam pariter ac Sperlingiani apparatus a. 1732. annunciavit, sartum tectum, incolume superest in librorum Grammii numero cuivis conspiciendum. Ceterum ut amplius cognoscat lector, vaniloquae narrationi Moshemii (non tantum ad Uffenbachium, sed ad Hasaeum, ac denique ad la Crozium, de quo postea) quantum tribuendum, lubet nunc exponere totam voluminis eius historiam. A. 1775. Pastor quidam Norvegus, nomine Franc. Bakke, nunc ut audio, defunctus, dono obtulit Grammio vol. illud epistolarum a viris eruditis Sec. 17., et quidem ab initio eius ad 1634. maximam partem scriptarum, quem codicem accepisse patrem suum, itidem, ni fallor, Pastorem referebat a mercatore in eo Norvegiae oppido, ubi habitarat quondam Henr. Holstius, supérioris in isto Regno Tribunalis aulici as

[ocr errors]
« PreviousContinue »