Page images
PDF
EPUB

ὅτι βαρύνεται ἡ εὐθεῖα δαῖς, διδασκόμεθα ἐκ της παρὰ Καλλι μάχῳ αἰτιατικῆς· ἐς δαὶν ὁπλισμὸν ἵππειον· ἡ γὰρ τοιαύτη απ τιατική βαρυνομένην αἰτεῖ εὐθεῖαν καὶ τὸ δαις ὁμολογεῖ τῷ Toro. Videtur itaque apud Hom. II. XIII, 286. XIV, 487.

[ocr errors]

dai pronunciandum esse; sed dubitanter id proponimus. Quae Buttm. (ausf. gr. Gr. p. 241) monuit, satis demonstrant, yous vocabulum non infringere regulam nostram, quum accusativus xóa graece, saltem attice, minus recte audiat.

III. Sequitur út, quae vocabula in casu recto acuto notari debeant, explicetur. Neque hoc multum habere controversiae ex iis patet, quae iam a nobis sunt praemissa; partim enim huius rei praecepta et data sunt, partim quid res cum re differat singillatim demonstrabitur ita, ut, si qua sint exempla, quae regulam nostram convellere videantur, ab his potius stabiliri eam et confirmari appareat.

Omnia vocabula, quae accusativum suum in a terminant, acuto notantor in casu recto. Huius generis sunt Κάρ, φρήν, σής, θώς, Τρώς, Ζεύς etc. Paucorum in hoc genere exceptorum duplex est ratio, una, quorum accusativus aliquando, licet rarissime, in v exiit, altera, quorum nominativus passus est contractionem ita, ut magis bisyllaborum quam monosyllaborum videatur esse. Ac primum quidem in illis locum tenet nais (naida) acuto, non apice notandum ex regula nostra; sed accusativus non solum in a sed etiam in litteram terminari poterat náir, cuius rei non est quod multa exempla quaeramus. Πους, licet in compositis δίπουν, Οἰδίπουν haud raro repe riantur, melius nous pronunciabitur, propterea quod simplicis substantivi aceusativus no nondum erui potuit. Bene itaque Seidl. in Eur. Elect. 531 recepit Tous pro vulgato ποῖς, εἷς et πᾶς, quum non sint substantiva, excusationem habent; sed illud eo magis regulam confirmare videtur, quod in compositis undeis et ovdɛis pristinam suam pronunciationem recipere solet. Ilus vero (in compositione ovμnăv), si recte auguramur, crassiori cuidam pronunciandi modo apicem suum debet, non magis urgendum quam vocabulorum in as cxeuntium, de quibus Lobeck. in Anal. litt. IV. p. 60 diligenter exposuit v. c. ἀτταγᾶς, ἀλλᾶς, πελεκᾶς. Nimirum magis rustica haec videntur esse, quam avdoiás et iμás, quae recte notantur acuti signo.

Alterum genus, quod supra memoravimus, non habet invidiam propter contractionem. Gramm. ap. Herm. de em. rat. gr. Gr. p. 449. ἐν τοῖς ἀρσενικοῖς περισπᾶται τὸ χᾶς

(παῖς?), Θρᾷξ καὶ καὶ τὸ βῶς ἐκ τοῦ Θραϊς γὰρ Θρᾷς ἐκ τοῦ Boas pas. Cf. Etym. M. v. Bois. Recte quidem Opas, cum iota subscripto, circumflectitur; contra notandum est acuto secundum regulam, quum sine iota scribitur ods, Θρακός etc. Arcadius p. 125. τὰ εἰς ξ μονοσύλλαβα οξύνεται (propterea quod exit in consonam radix) πλάξ, δράξ, γλάξ βοτάνη γαλακτοποιός, σάρξ - αἴξ καὶ ταῦτο οἱ ̓Αττικοὶ προ oi яegionσi nai rò Oдặt nai ßw§. Cf. Greg. Cor. p. 195. tet Εtym. Μ. v. Αϊξ (p. 36. ) — τὸ τοίνυν αΐξ ὀξύνεται, τὸ δὲ Θραξ περισπάται· καὶ τὸ Ταῦς (an βώξ?) καὶ γλαυξ. At hoc quidem postremum ab Atticis solum apice notatum fuisse docet schol. ad Aristoph. p. 350. Thave, Evgoonis φησιν· οἱ ̓Αττικοὶ περισπῶσιν, οἱ δὲ Δωριεῖς ὀξύνουσιν. Nunc Arcadii locus, qui supra appositus est, corrigi poterit: τὰ εἰς ξ μονοσύλλαβα ὀξύνεται – αἴξ, γλαύξ. καὶ τοῦτο οἱ ̓Ατ Tinoi лEQio etc. In hoc vocabulo Atticorum arbitrio libenter cedi potest; nos vero, ne plauš a nobis, vel adeo plavž, eis tas 40nvas feratur, finem imponamus,

-

XIII.

Commentatio brevis Io. Grammii de rebus litterariis a S. V. Abbate Io. Laur. Moshemio in Dania a. 1722 gestis, occasione locorum quorundam in Thes. Epist. La Croz. T. I. ad unius alteriusque amicorum petitionem scripta. Ex autogra pho ed. Tork. Baden.

Venit Hafniam aestate a. 1722 V. D. et Cel. I. L. Moshemius, atque inter alios litterati ordinis homines, quos aditus sui honore afficere voluit, etiam Arnam Magnaeum b. m. et I. Grammium accessit aliquoties; ab utroque ita acceptus, quemadmodum ipse postea testatus est haud semel in litteris suis, ad eruditos in Germania Belgioque viros perscriptis. Conceperat iam dudum uterque ex operibus viri haud vulgarem de ingenio eius, doctrina, multaque litterariae rei notitia, opinionem, quam praesentia tantum abfuit ut imminuerit, ut etiam mirum in modum auxerit: Nostrique illi, colloquiis eruditis et singulari morum suavitate novi hospitis illecti, nihil in studiis suis celatum ipsi voluerunt. Is vero curiosus inprimis et diligens percunctator, atque ad expiscandum quaecunque vel in publicis Bibl., vel privatis litteratorum Museis, laterent, acer dierum illo circiter XX, quo

Hafniae commorabatur, spatio, tantum nostrarum rerum notitiae sibi acquisivit, quantum vix alii integro, ut credo, anno, contigisset. Inter alia Arnas Magnaeus monstravit ei codicum suorum MSS. vastissimum apparatum, monstravit magnam veterum diplomatum sylvam, admirabili angßtig partim sua ipsius manu, partim per librarios, quos conducere solebat, ex avroyougois descriptam; ostendit emendationes, quas ad Saxonem Grammaticum, quas in Olai Wormii monumentis, quasque in Lindenbrogii Scriptt. Septentr. aliisque libris, fecerat: communicavit denique epistolam de lingua Evangeliorum Gothicorum, quae sub Ulfilae exstant nomine, a Franc. Iunio et Stierhielmio publicata, illam scilicet, quam nuper antea ad illustrem Bascwitzium, Legatum Hanoveranum missam, deinceps ad plurium doctorum notitiam pervenisse, nemini non constat in praesentia. Neque invidit beatus Magnaeus erudito hospiti nostro usum codicis, quem in supellectili sua habebat, continentis expositionem in Apocalypsin, auctore Aprigio Hisp., saec. 17. Theol., quam ineditam esse, ac rarissime in Bibliothecis inveniri certum, alii plane interiisse crediderunt. Pari etiam modo cum Moshemio egit fo. Grammius; atque etiamsi nimium quantum impari instructus copia, nihil tamen Magnaéo concedere voluit in candore, liberalitate, officiisque litterariis, tam insigni et celebri advenae exhibendis. Itaque ei reclusit omnes fere Thesauros suos, in quibus praeter Ott. Sperlingii Cl. V. et doctorum ad eum virorum epistolas, nec non peculiare volumen, similes Gruteri, Scaligeri, Lingelshemii, Casauboni, Mart. Opitii, Grotii aliorumque Epistolas complexum, quod Norvegicus quidam pastor Grammio dono dederat: erat etiam mediocris formae liber, sua ipsius manu perscriptus, in quem, quicquid eo usque temporis nancisci potuerat in Graecis avendotov, aut de cuius editione nondum sibi constitisset, coniecerat: atque habebantur in eo libro accurate satis exarata varia Philes sapientis carmina, de gemmis se. et lapidibus, de avibus quibusdam, de elephanto etc. olim a Paulo Vindingio b. m. ex Cod. Bibl. Bodl. quodam descripta, et ab illustri illo Viro cum Grammio discipulo suo communicata, antequam Fabricius, eorum magnam partem in Bibl. gr. ex iisdem sc. Vindingianis apographis ederet. Exstabat praeterea Iulii Africani Cesti, et nonnihil ex Belopoeias Scriptoribus, nec non alia, quae enumerare nihil attinet, Verum de quo maxime gloriabatur Grammius, quodque dubitare non poterat, quin tale existimaretur, ut cuiuscunque docti viri in se oculos et admirationem conver

teret, fuit fragm. Plutarchi de Nobilitate, hucusque, quantum cognoscere licebat, ineditum: Hocque non tantummodo in eundem librum suum propria manu transtulerat, variasque hinc inde observatiunculas, partim suopte ex ingenio, partim ex Stobaei aliorumque collatione, in alternis paginis, relictis ad hunc usum vacuis, adimpleverat; sed et folia illa membranacea, unde erat exceptum, iam ipse magna cura asservabat, haud diu ante ab eruditissimo sibique amicissimo viro Arna Magnaeo dono oblata. Repererat vero ista folia Magnaeus ad calcem codicis, nescio cuius, latini, ex eorum numero, quos ex Bibl. Jani Rosenkrantzii sibi comparaverat, olim ex Hispania huc advectos, ad quorum MSS. classem (ut hoc obiter dicam) etiam pertinuerat Aprigius vel Apringius ille in Apocalypsin, supra memoratus, praeter Ciceronianos nonnullos, atque plures, ex quibus pauci adhuc reliqui, inter MSS. b. m. Arnae Magnaei, in Bibl. Acad. publica visuntur. Hoc modo et illa membranea folia ad Grammium pervenerant, et ab eo, ut dictum, haud indiligenter habebantur. Quippe quorum non solum descriptione perfunctus ipse fuerat, sed et textum, variis locis plane corruptum, restituerat; ne iam illud de collatione repetam, idque meditabatur, ut post institutam paulo studiosiorem perquisitionem, pluriumque recentium aeque ac veterum, qui de Nobilitate vel data opera, vel obiter et in лαoxBaorow, egerunt, lectionem, (apud quos videlicet fieri poterat, ut aliqua huius fragm. occurreret sive mentio seu particula) tandem in publicam lucem cum versione et notulis quibusdam, emitteret. Gratulabatur Moshemius Grammio de cimelio hoc invento, gaudebat propitium fatum tam bene foliis istis prospexisse; addebat exhortationem, ut in proposito edendi perseveraret: pollicebatur denique ultro, se Fabricio, statim ac Hamburgum_venisset, indicium eius allaturum, et si quid illi de Plutarchiano hoc libello compertum esset, huc renunciaturum. Interim petebat, ut libellus, in quem apographa, de quibus dictum, atque hoc etiam Plutarchianum, coniecta erant, sibi ad bidui solummodo tempus commodaretur, saltem ut legeret, et de stilo, num Plutarchi esset, iudicaret. Annuit Grammius, homo simplex et incallidus, neque deinde facilitatis suae poenitens, postquam redire ad se cod. suum vidisset, pridie eius diei, quo Moshemius Hafnia discedens in Holsatiam regressus est. Ceterum abstulit idem secum ex Sperlingianis MSS. omnes Gisb. Cuperi ad praeclarum illum virum epistolas, nec non Sperlingianas ad illum, quarum editionem, cum reciperet, sese cu

raturum esse, atque, ut statim praelo subiicerentur, in Belgio cum Bibliopola quodam acturum, facillime, imo nulla prece, totum illum fasciculum obtinuit a Grammio, utpote qui nihil sibi gloriae nominisve quaerendum ex alienis laboribus, sed laetandum potius existimabat, quocunque demum modo aliquis ex iis fructus ad rem litterariam perveniret. Exinde haud paucorum mensium spatium, aut, ut credo, integer effluxit annus, intereaque haud rarae inter Vener. Moshemiuin et Io. Grammium litterae commearant, omnibus utrinque signis amicitiae refertae, cum ecce Grammius in Epistolam incideret a Moshemio ad Iac. Hasaeum scriptam, atque ab hoc in Bibl. Brem. omnium lectioni expositam Cl. VI. fasc. IV. p. 749 *). Quantam vero haec lecta in admirationem coniecerint eos, quibus de facinoribus Moshemii litterariis, rebusque Hafniae ab ipso praeclare gestis, satis liquido constabat, haud necessum est dicere. Iane vero Moshemius descripsit ex cod. antiquissimo Plutarchum? is qui paucula illa folia membranacea, eaque non magnae adeo vetustatis, saltem fugitivo oculo aspexit a Grammio sibi ostensa, descripsit autem, quicquid eius secum abstulit ex apographo Grammiano. Nactum se idem dicit Aprigii Commentarium, sed unde et quomodo? hoc silet. Nempe aufere

*) Ita nempe ibi Hasaeus:,, Kilia Holsatorum Cl. Moshemius, e Dania, in qua aliquot mensium (rectius hebdomadum dixisset) spatio commoratus fuerat, redux ita inter alia ad me: descripsi ex Cod. antiquissimo Plutarchum egì suyeveías, quem eruditos in deperditis huius viri adhuc numerasse nosti. Nactus sum Aprigii Pacensis in d. Iohannis Apocalypsin commentarium, pariter pro dudum amisso habitum, cuius quidem Isidorus Hispal. et alii ex veteribus tanta cum laude nominarunt. Suppeditavit autem mihi illum codex antiquissimus, qui Ariae quondam Montani fuerat, et MXXX Barcinone scriptus. Contuli Adamum Bremensem cum cod. cel. membr. in Bibl. Acad. Lindenbrogii Scriptt. septentr vitiosissime editos, duce Arna Magnaeo Hist. Prof., emendavi. Nactus sum omnes, quas ad summos aetatis suae viros scripsit epistolas, Oth. Sperlingii, viri rerum antiquarum peritissimi, et in his paene centum Gish. Cuperi, maxima eruditione refertas. Conscripsi dissertationem de Ulphila, cui nondum extrema manus acsit. Taceo alia, ne te obruam. Amicitiam quoque, quod primo loco monendum erat, cum viris Daniae eruditis Ioh. Grammio, viro acerrimi ingenii, Arna Magnaeo Andrea Hoyero, Casp. Bartholino, et aliis, contraxi, a quibus deinceps, quae desidero, facile me impetraturum confido. Quot, mi Hasaee, et quantis Dania Thesauris abundat! quot scriptoribus nondum editis! quot mo-, numentis exquisitissimis in septentr. praesertim historia! quot vel unica Rostgaardiana Bibl. codd. habet praestantissimos. Verum vindices suos hae gazae quaerunt, nec facile, ut nunc sunt tempora, invenient."

[ocr errors]
« PreviousContinue »