Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

PRAEFATIO.

Bene de editionibus auctorum graecorum et latinorum e Caroli Tauchnitzii prelis in publicum emissis meritus C. H. Weise, anno 1850 tempore suo defunctus, etiam Horatium ad normam et rationem huius classicorum collectionis edendum 1843 curaverat. Tabulis autem, in quibus poetae textus typis solidis expressus erat, usu detritis ficri non potuit quin de nova editione paranda non cogitaretur. Quo in ncgotio nihil aliud tanquam finis propositum esse poterat, quam ut, quod rem ipsam et primariann attinebat, textus Weisii pro probabilitate sua fundamento poneretur et paucis tantum, quae imprimis crebriorem verborum distinctionem spectant, mutatis denuo redderetur. Quo cum

IV

consilio quum simul diligentia quam maxima in verborum vera imagine confingenda coniuncta fuerit, sperari licet fore ut Horatii editio etiam in hanc novam formam redacta benevolentia excipiatur bonisque suis utatur auspiciis.

Lipsiae, mense Ianuario 1864.

na i

anct

tian

entia

Q. HORATII FLACCI

ODA RUM

LIBER PRIMU S.

ODE I.

AD CAIUM CILNIUM MAECENATEM.

Alios aliis studiis trahi ostendit, se vero lyricae artis gloriam
unice velle sectari. Metr. I.

Maecenas atavis edite regibus,

o et praesidium et dulce decus meum,
sunt, quos curriculo pulverem Olympicum
collegisse iuvat, metaque fervidis
evitata rotis palmaque nobilis
terrarum dominos evehit ad deos,
hunc, si mobilium turba Quiritium
certat tergeminis tollere honoribus,
illum, si proprio condidit horreo,
quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
HORATIUS.

5

10

« PreviousContinue »