Page images
PDF
EPUB

A. PERSII FLACCI

D. IVNII IVVENALIS

SVLPICIAE

SAT VRAE

RECOGNOVIT

OTTO IAHN

EDITIO TERTIA

CVRAM EGIT

FRANCISCVS BVECHELER

BEROLINI

APVD WEIDMANNOS

ANNO MDCCCLXXXXIII

JV

PA6555 A2

18932

OTTONIS IAHNII PRAEFATIO

PERSII saturarum liber, per Caesium Bassum, postquam Annaeus Cornutus leviter retractavit, editus grammaticorum operam expertus est. de Valerii Probi commentario vitam, cuius reliquiae quantivis pretii servatae sunt, sublatam esse certo testimonio constat. ad eum num haud sane multa antiquae doctrinae vestigia per commentum, quod Cornuti nomen prae se fert, dispersa referenda sint vix decerni poterit. notus et a multis adhibitus Hieronymi locus est: puto, quod legeris Aspri in Vergilium et Salustium commentarios, Vulcacii in Ciceronis orationes, Victorini in dialogos eius [et], in Terentii comoedias praeceptoris mei Donati aeque in Vergilium, aliorum in alios, Plautum videlicet Lucretium Flaccum Persium atque Lucanum (apol. adv. Rufinum I t. IV 1 p. 367). sed de nullo praeter Valerium Probum grammatico constat. enim quam de Acronis nomine per codicem quendam Mediolanensem servato spem Henricus Ernstius (var. obs. I 7) olim moverat, eam nullam esse demonstravit Hauthalius (mus. rhen. n. s. V p. 523 sq.). de Cornuto eiusque commento res incerta. non pertinere ad Persii magistrum plerisque iam persuasum est, ante Isidorum (a. 636) compositum esse demonstratum ivit C. F. Hermannus (lect. Pers. I Marb. 1842 de aetate et usu schol. Pers. Gott. 1846), haud certa quamquam non improbabili coniectura ad Carlingorum tempora referre mihi visus sum.

aliquam, licet non a docto grammatico sed a iuvene quodam haud illitterato, in emendandis Persii saturis curam positam fuisse subscriptione quadam docemur, quam ita re

a *

et

stituendam esse demonstravi (in actis soc. litt. saxonicae 1851 p. 332 sqq.)

Flavius Iulius Tryfonianus Sabinus v. c. protector domesticus temptavi emendare sine antigrapho meum et adnotavi Barcellone coss. dd. nn. Arcadio et Honorio V. eodem anno 402 p. Chr. n. Sabinus trigesimo aetatis et militiae quinto Tolosae etiam Nonium prout potuit emendavit'. subscriptio Persii in duobus codicibus depicta legitur Montepessulano atque Romano.

A Montepessulanus in bibliothecam scholae medicae e Bouheriana translatus, numero 212 notatus (catalogue général des mss. I p. 374) in membranis saeculo decimo scriptus fertur, correctus a secunda manu, cuius, quando opus fuit, lectiones adnotavi (a). continet Nonium, Persium, Prisciani versus de est et non. accuratissime ab Adolfo Michaelis anno 1857 collatum habui.

B codex in tabulario basilicae Vaticanae servatur, intercedente Niebuhrio in usum Heinrichii satis diligenter collatus, cuius denuo inspiciendi copia neque mihi Romae versanti neque amicorum discipulorumve ulli quamvis multa temptantibus umquam facta est.

utriusque codicis librarii, quos nihil eorum quae scripserunt intellexisse credas, ridiculorum vitiorum largam copiam tam fideliter transscripserunt, ut ubique fere consensus eorum indicandus esset (a), quem eis quoque locis subnotandum putavi, quibus quid radendo iam deletum olim in A scriptum extiterit certa coniectura assequi liceret. dissensum adnotavi, ubicumque alicuius ad criticam factitandam usus esse posset. ita factum est ut a eius codicis, unde descripti sunt AB nam neutrum ex altero descriptum esse accuratius inspicienti patebit satis accuratam imaginem reddat. huius codicis tot tamque pudendos errores Sabino imputare iniquum foret. librum aliquem continuis litteris non ita distincte scriptis interdum etiam obscuris exaratum haec vitia apud indoctos librarios procreasse facile intellegitur, qui quantum ab exemplo Sabiniano distet, quis tandem aestimet?

hisce codicibus, vel ut rectius dicam huic codici, addidi P Montepessulanum bibliothecae scholae medicae 125 (catal. gén. I p. 330). scriptus est in membranis saeculo nono in monasterio Sancti Nazarii Laureshemensi, unde in bibliothecam Matthiae cuiusdam, postea Petri Pithoei, denique Bouherii pervenit. continet praeter Persium Iuvenalis saturas. a secunda manu et ipse correctus est, cuius varias lectiones fere omnes adscripsi. diligentissime contulit mihi Adolfus Michaelis.

in horum trium codicum lectionibus componendis operam meam continendam putavi, quippe quibus satis clarum fiat, qualibus librariorum erroribus Persii verba, ab interpolationibus et gravioribus corruptelis fere immunia, per omnes codices, quorum ingens numerus extat, varie depravata sint. quare neque codices, quorum testimonio contra aP lectio emendata sit, indicavi et rarissime ex codicibus pluribus paucioribusve (5) discrepantes lectiones ob aliquam causam memorabiles adscripsi.

quod si nullus Persii codex tantae auctoritatis est, ut in rebus dubiis eius vestigia tuto sequaris, sed semper inter complures optio eaque non raro incerta datur, longe alia ratio. in IVVENALIS saturis emendandis obtinet. earum enim restituendarum integerrimum, ut nunc est, quamquam et ipsum multifariam depravatum auctorem viri docti ad unum, quantum sciam, omnes persuasum habent esse codicem

ut

Polim Pithoeanum, nunc Montepessulanum 125, modo indicatum, quem diligenter ab I. V. Bertino collatum habui. altera manus codicem radendo et corrigendo ita mutavit, alterius generis, de quo statim dicendum erit, exemplum praestet, cuius lectiones ita tantum adscripsi (p), ut constaret, quid olim non scriptum esset in P. haud paucis enim locis. tam strenue officio suo functus est corrector, ut quid a primo librario scriptum sit, certo dispici iam nequeat. talibus in locis utile auxilium non semel praestant scholia (S) margini adscripta, quorum lemmata cum lectionibus primae manus ita consentiunt, ut hic illic paulo rectius scripta verba poetae, contra quibusdam locis aliquantum depravata exhibeant. est

« PreviousContinue »