Page images
PDF
EPUB

iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
nemo malus felix, minime corruptor et idem
incestus, cum quo nuper vittata iacebat
sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
sed nunc de factis levioribus. et tamen alter
si fecisset idem, caderet sub iudice morum;
nam quod turpe bonis Titio Seioque, decebat
Crispinum. quid agas, cum dira et foedior omni
crimine persona est? mullum sex milibus emit,
aequantem sane paribus sestertia libris,
ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur.
consilium laudo artificis, si munere tanto
praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
quae vehitur cluso latis specularibus antro.
nil tale expectes: emit sibi. multa videmus
quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu
succinctus patria quondam, Crispine, papyro?
hoc pretio squamae? potuit fortasse minoris
piscator quam piscis emi; provincia tanti
vendit agros, sed maiores Apulia vendit.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

9 haec virginibus

7 hortos aut spatia dicit in suburbio. Vestae poena fuerat decreta, ut si vitiatae fuissent, vivae in parietibus struebantur aut sub terra obruebantur.

11 non ea obi

17

ciens, quae in eum turpissima sunt. 16 sex librarum. divites gluttones. 18 hoc argumento utebatur ad caelibes, ut muneribus eos lautissimis corrumpens hereditatem illorum captaret. 19 primam in qua heredes primi scribuntur. 20 est et alia ratio, quae eum cogeret grandem piscem emere, ut per eum matronam corrumpat. 21 lecticam mulieris aut sellam clausam.

22 non potest dici heredipeta. ventris sui cultor, luxuriosus est. 23 Apicius auctor praecipiendarum cenarum, qui scripsit de iuscellis. fuit nam exemplum gulae. 24 fuit nam Aegyptius Alexandrinus. in qua papyrum nascitur in Nilo. sicut vult Iuvenalis, Crispinus chartapola fuit. 25 hoc pretio s. piscem. a parte totum. 27 anthypophora. quasi Crispinus hoc responderit: 'quid

8 damnarat Iahnius

9 uitiata S: uittata P quoque (si ex uiti-, correxit ipse P. et adscriptum est redimiculis ligata uittis redimita sicut sacerdos) 13 Seioque Calderinus: serioque PW 15 multum P uel mullum in margine p quam e P: praetium squame pw. in ipso uersu, piscem in scholio. hoc pretio squamae emptae sunt?

18 si P: in p 25 praetios squamam Valla. piscis adscriptum hoc tu fecisti loco infimo natus?

qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus
induperatorem, cum tot sestertia, partem
exiguam et modicae sumptam de margine cenae,
purpureus magni ructarit scurra Palati,
iam princeps equitum, magna qui voce solebat
vendere municipes fracta de merce siluros.
incipe, Calliope. licet hic considere, non est
cantandum, res vera agitur. narrate, puellae
Pierides. prosit mihi vos dixisse puellas.

cum iam semianimum laceraret Flavius orbem
ultimus et calvo serviret Roma Neroni,
incidit Adriaci spatium admirabile rhombi

ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, implevitque sinus; nec enim minor haeserat illis quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem solibus effundit torrentis ad ostia Ponti

30

35

40

mihi invides? Apulia carius agros vendit. vel maiores pisces vendit, quos tu provincialibus gratis abstulisti. 28 quantas, inquit, epulas princeps ipse consumpsit, cum extremae mensae epularum pars tanto constaret. et figura tot sestertia partem exiguam'.

32 magister equitum Romanorum factus est scilicet. 33 id est fracto vaso sardarum. eiusdem municipii, unde ipse, Aegyptios. siluri nam pisces sunt Alexandriae unde fuit Crispinus, nullius pretii, quos inopes in Aegypto venditant. 34 aut summisse dicere, aut proprie. res tenues dicere. 38 hoc convicium in Fl. Domitianum Titi fratrem Vespasiani filium iactat, quia calvus fuit. proptera quod Iuvenalis sub specie honoris relegatus est ad cohortis curam in Aegypto Hoasa, ubi mortuus est. nam et Suetonius [Dom. 18] refert quia calvus fuit. ultimum vero ideo dicit, quia cum Vespasianus et Titus et Domitianus Flavia ex gente fuerint, Domitianus ultimus illorum et dissimillimus imperavit. meminit hoc Valerius Martialis in epigrammate his versibus finito: 'Flavia gens, quantum tibi tertius abstulit heres. paene fuit tanti non habuisse duos'. 40 ante templum. graeca civitas, quam Graeci in Italia condiderunt. ideo Dorica. 41 implevitq. sinus. retia. Virgilius [Aen. 10, 819] implevitque sinus sanguis. 42 quia qui in Ponto et Maeotia palude capiuntur pisces, inmanes et pingues ex ipsa tarditate, quoniam quando gelat, in glacie haerent. Salustius ita qua tempestate piscium vis Ponto erupit. 43 torrentis. perfluentis, currentis. illic nam rheuma quaedam trahit mare.

[ocr errors]

31 ructaret w 33 facta P: uel fracta margo 34 licet et Ppr. licet hic P manu aeque antiqua et w 43 effudit torpentis p

desidia tardos et longo frigore pingues.
destinat hoc monstrum cumbae linique magister
pontifici summo. quis enim proponere talem
aut emere auderet, cum plena et litora multo
delatore forent? dispersi protinus algae
inquisitores agerent cum remige nudo
non dubitaturi fugitivum dicere piscem
depastumque diu vivaria Caesaris, inde
elapsum veterem ad dominum debere reverti.

45

50

si quid Palfurio, si credimus Armillato,

quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto,

55

res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo,
ne pereat. iam letifero cedente pruinis
autumno, iam quartanam sperantibus aegris
stridebat deformis hiems praedamque recentem
servabat. tamen hic properat, velut urgueat auster.
utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat
ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
obstitit intranti miratrix turba parumper.

46 ex ironia summo.

60

47 et per littora et per omne mare 50 hoc dicerent, in

53

delatores fuerunt, non solum per foros. quit, calumniatores vel delatores: hic talis piscis de vivario Caesaris elapsus est, et quia ibi pastus est, eodem debet reverti. Palfurius Sura, consularis filius, sub Nerone luctatus est cum virgine Lacedaemonia in agone. post inde a Vespasiano senatu motus transivit ad stoicam sectam, in qua cum praevaleret et eloquentia et artis poeticae gloria, abusus familiaritate Domitiani acerbissime partes delationis exercuit. quo interfecto senatu accusante damnatus, cum fuisset inter delatores potentes apud Domitianum hi, Armillatus, Demosthenes et Latinus archimimus, sicut Marius Maximus scribit. 56 ne pereat. quod distrahi non potest. corrumpi discedente hiems venit. Virg.

ab aestu non poterat, quia autumno [g. 4, 135] et cum tristis hiems'. vigilant morbi. 60 id est cum venisset piscator.

57 per autumnum nam prope lacus Albanenses iam 61 Romani cum Tullo Hostilio rege cum diruissent Albam, sacra sublata Romam transtulerunt et deos penates. quorum penetrale tam venerabile deprehensum est, ut lapidatio de caelo caderet supra memorati ponderis. propter quod prodigium

Ppr.

47 litore

45 Desinat P, si in litura, superscriptum transmittit
53 palfuriosi P: r ex 1 fecit et si era-

51 Despastum Ppr.

59 uelut w: uel P

sit P
Ed. III

7

ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
exclusi spectant admissa obsonia patres.
itur ad Atriden. tum Picens 'accipe' dixit
'privatis maiora focis. genialis agatur

iste dies, propera stomachum laxare sagina
et tua servatum consume in saecula rhombum.
ipse capi voluit.' quid apertius? et tamen illi
surgebant cristae; nihil est quod credere de se
non possit cum laudatur dis aequa potestas.
sed derat pisci patinae mensura. vocantur
ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
in quorum facie miserae magnaeque sedebat
pallor amicitiae. primus clamante Liburno
currite, iam sedit' rapta properabat abolla
Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
interpres legum sanctissimus omnia quamquam
temporibus diris tractanda putabat inermi
iustitia. venit et Crispi iucunda senectus,

65

70

75

80

ex libris Sibyllinis iussi pontifices ex SC. Albae sacra renovare. tanta enim repente, cum ea vellent transferre, grando cecidit, ut intellegerent suis locis sacra non esse movenda. inde ibi perseverant. ideo et Vestam minorem dixit ad compositionem. 65 piscator de provincia ubi piscis fuerat captus. sagittis, ut sit sensus acutis curis vel exercitatione sagittarum. digestioni inquit et harenis quibus vectari illum debere dicit ob cibum futurum. legitur et saginis, id est escis futuris stomachi indigestum praeparare. 69 hac laude intumescebat imperator quamvis falsa.

67 saginam. alii

75 simulatae amicitiae. Cicero 'nullae sunt occultiores insidiae

quam quae latent in simulatione officii'. clamante Liburno. qui admissionibus praeerat. 77 Pegasus filius trierarchi, ex cuius liburnae parasemo nomen accepit, iuris studio gloriam memoriae meruit, ut liber vulgo, non homo diceretur. hic functus omni honore cum provinciis plurimis praefuisset, urbis curam administravit. hine est Pegasianum SC. vilicus urbi. eleganter sub Nerone urbis 80 quamquam optimus tum pro

praefecturam iacuisse dicit.

tempore omnia iniuste agenda credebat. 81 Lucanus [8, 476] 'fractisque modestior annis'. Crispus municeps Vercellensis tiro

63 Et cessit p 67 sagina Buecheler et Weidner: saginam P saginis Sp sagittis S saginae Iahnius cf. Cypriani heptat. Num. 355 laeta uentres laxare sagina 71 possint P sed n expuncta est 78 delebat Heinrichius tunc w 79 quam

aequa P

que P: uel quamquam p

cuius erant mores qualis facundia, mite
ingenium. maria ac terras populosque regenti
quis comes utilior, si clade et peste sub illa
saevitiam damnare et honestum adferre liceret
consilium? sed quid violentius aure tyranni,
cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
vere locuturi fatum pendebat amici?
ille igitur numquam derexit bracchia contra
torrentem, nec civis erat qui libera posset
verba animi proferre et vitam inpendere vero.
sic multas hiemes atque octogensima vidit
solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
proximus eiusdem properabat Acilius aevi
cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
et domini gladiis tam festinata; sed olim
prodigio par est in nobilitate senectus,

85

90

95

cinio suo in senatu ita coepit: patres conscripti et tu Caesar'. propter quod simulata oratione plenissime a Tiberio conlaudatus. plurimas sponte causas apud C v. egit, pro qua re in basilica Julia eius statua posita est. consulatus duos gessit. uxores habuit duas, primam Domitiam, deinde Agrippinam, illam amitam, hanc matrem Neronis Caesaris. possedit bis milies sestertia. omnium principum gratiam adpetivit, sed praecipue C. Caesaris, quem iter facientem secutus est per Alpis. hic nullo audiente ab eodem interrogatus, haberetne sicut ipse cum sorore germana consuetudinem, 'nondum' inquit, quantumvis decenter et caute, ne C. aut negantem eum argueret aut adsentientem sibimet mendacio dehonestaret. periit per fraudem Agrippinae, quam heredem reliquerat, et funere publico elatus est. 89 id est numquam voluntatibus Neronis obstitit. 92 sic in vita diu multumque duravit, dum praeceptis Caesaris paret. 94 Acilius Glabrionis filius consul sub Domitiano fuit Papinii Statii carmine de bello Germanico quod Domitianus egit probatus: lumina Nestorei mitis prudentia Crispi, et Fabius Veiento; potentem signat utrumque purpura, ter memores implerunt nomine fastos; et prope Caesareae confinis Acilius aulae' Valla. consul sub Domitiano fuit. indignus pati quae passus est. huius cum iuvenem Nero occideret, ipsum Acilium servavit, qui poenas sentiret orbitatis. Virgilius [Aen. 2, 561] ut regem aequaevum'.

83 terras pw: terra P terram Iahnius 88 locuturis Ppr. 95 tam ex iam P 97 in pw: tantundem litterarum erasum in P.

Ρ

gerenti P: uel regenti
96 iam ex tam p
cum Pithoeus

« PreviousContinue »