Page images
PDF
EPUB

rem duplica. feci; iam triplex, iam mihi quarto, iam decies redit in rugam; depunge ubi sistam. inventus, Chrysippe, tui finitor acervi.

80

in catasta ponebantur, ut omnia in eis possent membra conspici. vel quia Cappadoces dicerentur habere studium naturale ad falsa testimonia proferenda. qui nutriti a pueritia in tormentis eculeum sibi facere dicuntur, ut in eo se invicem torquerent et cum in poena perdurarent, ad falsa testimonia se bene venum darent. plausisse. quoniam venales antequam in catasta imponantur, cantant universi pariter more gentis suae. 79 in rugam allegoricos dixit a vestibus, quod ad rugam plicentur. 80 Chrysippus philosophus syllogismum soriten vocavit, quem per adiectionem et detractionem ex acervi frumentarii similitudine ostendit. ergo poeta hoc dicit: quantacumque avaro abundantia crescat substantiae, non satiatur et sic in infinitum cupiditatis desiderium extendit, ut qui eius avaritiae finem voluerit ponere, facile videatur etiam syllogismum Chrysippi definire.

79 depinge p 80 Iuuentus a P corr. P

explicuit (correctum

in explicit) Persius | Thebaidorum satura | feliciter utere semper felix P qui prologi loco exhibet sequentes choliambos. Persi Flacci satyrarum | explicit feliciter. Vita eiusdem a qui iam subiungunt choliambos

Beyour!

Nec fonte labra prolui caballino,
nec in bicipiti somniasse Parnaso
memini, ut repente sic poeta prodirem;
Heliconidasque pallidamque Pirenen
illis remitto, quorum imagines lambunt
hederae sequaces: ipse semipaganus
ad sacra vatum carmen adfero nostrum.
quis expedivit psittaco suum chaere
picasque docuit verba nostra conari?

5

prologus. 1 caballino. Eллov xońvn quod Hesiodus dicit. dicitur enim Pegasus errando ad Heliconem pervenisse ibique siti oppressus ungula fodisse, ex quo loco fons editus Musis sit consecratus. caballino autem dicit, non equino, eo quod satirae humiliora conveniant. 2 Parnasum Delphorum montem dicit, qui habet cacumina duo, Nysam Libero sacratum, Cirrham Apollini, unde Lucanus [5, 72] 'cardine Parnasos gemino petit aethera colle, mons Phoebo Bromioque sacer'. tangit autem Ennium qui dixit se vidisse per somnium in Parnaso Homerum sibi dicentem, quod eius anima in suo esset corpore. 4 Pirene fons in Helicone Musis consecratus. pallidam autem ideo quod poetae palleant scribendi lassitudine. 5 lambunt, quasi lingua tergunt. 6 hedera semper viridis est et ideo hedera coronabantur poetae, quia nomen poetae semper manet. sequaces, quod sine fine sequantur et repant. semipaganus semipoeta. et hoc verbo humili satirico modo usus est. pagani dicuntur rustici, qui non noverunt urbem. 8 hoc dicit, quod non omnes natura sua sint poetae, sed ventris et egestatis necessitate cogantur, et hoc de avibus probat. nam hodieque videmus psittacos esurientes vocaliter strepere et załoɛ dicere.

ut α P

Р

suum autem quasi naturale. 9 conari. et blandiri legitur.

Choliambos in fine α ante I saturam P habet 3 Memini me prodierim P 4 Aeliconiadas omisso que a Eliconiadasq. 5 ambiunt a i. ambiunt uel coronant cere

pyrenen P sirenen a super lambunt scriptum in P 8 expediit a psitacho P supine (Iahnio interprete zaioɛ ov лivɛ) α kere P (qui adscriptum habet Martialis distichon XIV 73) 9 Picasque a P: Picamque a

uerba nostra P: nostra uerba α

magister artis ingenique largitor
venter, negatas artifex sequi voces.
quod si dolosi spes refulserit nummi,
corvos poetas et poetridas picas
cantare credas Pegaseium nectar.

10

10 apologiam poeta facit et excusat se quodammodo non ideo scripsisse, ut poeta appareret, sed potius impulsu quodam ventris, quia videbat tunc multos poetriae incumbere. et per transitum ostendit se primum coepisse causa victus, ut salarium mereretur. nam salarium est victus unius diei. 12 refulserit. et refulgeat. 14 Pegaseium melos. in aliis nectar.

10 ingeniique a P 11 artisfex α supra scriptum manu scholiastae: refulgeat a ppegaseum P nectar a: melos P

12 refulserit P sed geat 14 pegaseum α

34

6

VITA A. PERSII FLACCI DE COMMENTARIO PROBI
VALERII SVBLATA

Aulus Persius Flaccus natus est pridie nonas Decembris Fabio Persico L. Vitellio coss. decessit VIII kalendas Decembris P. Mario Afinio Gallo coss.

natus in Etruria Volaterris, eques Romanus, sanguine et affinitate primi ordinis viris coniunctus. decessit ad octavum miliarium via Appia in praediis suis.

5

pater eum [Flaccus] pupillum reliquit moriens annorum fere sex. Fulvia Sisennia nupsit postea Fusio equiti Romano 10 et eum quoque extulit intra paucos annos.

studuit Flaccus usque ad annum XII aetatis suae Volaterris, inde Romae apud grammaticum Remmium Palaemonem et apud rhetorem Verginium Flavum.

cum esset annorum XVI, amicitia coepit uti Annaei Cor- 15 nuti ita ut nusquam ab eo discederet. inductus aliquatenus in philosophiam est.

amicos habuit a prima adulescentia Caesium Bassum poetam et Calpurnium Staturam, qui vivo eo iuvenis decessit. coluit ut patrem Servilium Nonianum. cognovit per Cornutum etiam 20 Annaeum Lucanum aequaevum auditorem Cornuti. [nam Cornutus illo tempore tragicus fuit sectae poeticae, qui libros philosophiae reliquit. sed] Lucanus mirabatur adeo scripta Flacci, ut vix se retineret recitante eo de more quin illa esse vera poemata, sua ludos diceret. sero cognovit et Senecam, sed non 25 ut caperetur eius ingenio. usus est apud Cornutum duorum convictu doctissimorum et sanctissimorum virorum acriter tunc philosophantium, Claudi Agathurni medici Lacedaemonii et

3 Aules libri 4 uitellioque libri 5 Publio Lipsius: rubio uel rubrio libri asinio libri cf. Klein fastorum cons. p. 39

9 Flaccus seclusi 10 se ipsum Persius significat secessisse in Liguriae fines propter Fuluiam Sisenniam matrem suam, quae post mortem prioris uiri ibi nupta erat schol. 6, 6 fuscio uel ruscio quidam libri 18 hanc satiram scribit Persius ad Caesium Bassum lyricum poetam, quem fama est in praediis suis positum ardente monte Vesuuio et late ignibus abundante cum uilla sua ustum schol. 6, 1

20 ut om. libri alloquitur Macrinum, hominem sane eruditum et paterno se affectu diligentem, qui in domo Seruilii didicerat, a quo agellum comparauerat indulto sibi pretio aliquanto schol. 2, 1 21 nam

23 sed secreuit Bergkius 22 grammaticus Martinius stoicae Pithoeus 24 recitante clamore quae illa libri, iam uerius puto tale recitante Mela patre 25 suo ludo faceret libri 28 agaturini uel agaturrini libri: Agathemeri Reinesius Agathini Osannus

Petroni Aristocratis Magnetis, quos unice miratus est et aemulatus, cum aequales essent Cornuti, minor ipse.

idem decem fere annis summe dilectus a Paeto Thrasea est ita ut peregrinaretur quoque cum eo aliquando, cogna5 tam eius Arriam uxorem habente.

10

fuit morum lenissimorum, verecundiae virginalis, formae pulchrae, pietatis erga matrem et sororem et amitam exemplo sufficientis.

fuit frugi, pudicus.

reliquit circa HS vicies matri et sorori scriptis tantum ad matrem codicillis. Cornuto rogavit ut daret sestertia, ut quidam dicunt, C, ut alii, L et argenti facti pondo viginti et libros circa septingentos Chrysippi sive bybliothecam suam omnem. verum a Cornuto sublatis libris pecunia sororibus, quas heredes frater 15 fecerat, relicta est.

20

scriptitavit et raro et tarde. hunc ipsum librum inperfectum reliquit. versus aliqui dempti sunt ultimo libro, ut quasi finitus esset. leviter conrexit Cornutus et Caesio Basso petenti, ut ipse ederet, tradidit edendum.

scripserat in pueritia Flaccus etiam praetextam et hodoeporicon librum unum et paucos in socrum Thraseae in Arriam matrem versus, quae se ante virum occiderat. omnia ea auctor fuit Cornutus matri eius ut aboleret.

editum librum continuo mirari homines et diripere coe

25 perunt.

decessit autem vitio stomachi anno aetatis XXX.

sed mox ut a schola magistrisque devertit, lecto Lucili libro decimo vehementer saturas componere studuit. cuius libri principium imitatus est sibi primo, mox omnibus detrec30 taturus cum tanta recentium poetarum et oratorum insectatione, ut etiam Neronem principem illius temporis inculpaverit. cuius versus in Neronem cum ita se haberet ‘auriculas asini Mida rex habet', in eum modum a Cornuto ipso tantum no

1 Aristocratis Pithoeus: aristotegratis libri 2 minores ipse libri 10 tamen Pithoeus 11 quidam C (uel centies) ut alii uolunt et libri 14 pecuniã reliquit et libri 18 contra*et uel contraxit uel recitauit libri: correxit Laurentianus. retractauit Bouherius 20 et odoinopizov Pithoeus: et necio et operio Bernensis uescio et opericon plurimi libri, ergo graecum uerbum dimidium in uersu dimidium supra uersum archetypus. potest fuisse oschophoricon 21 in socrum Casaubonus: sororum libri. ergo uetus ordo hic in Arriam matrem socrum Thraseae 26 XXIIX Reizius 28 instituit libri 33 ipse tantum modo est libri. ipso tum iam mortuo est Heinrichius ac Prellerus

« PreviousContinue »