Page images
PDF
EPUB

porticus, existunt qui promittant hecatomben, quatenus hic non sunt nec venales elephanti, nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis belua concipitur, sed furva gente petita arboribus Rutulis et Turni pascitur agro, Caesaris armentum nulli servire paratum privato, siquidem Tyrio parere solebant. Hannibali et nostris ducibus regique Molosso horum maiores ac dorso ferre cohortis,

105

partem aliquam belli et euntem in proelia turrem.

110

nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum

Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras

et cadat ante Lares Gallittae victima sola

tantis digna deis et captatoribus horum.

alter enim, si concedas, mactare vovebit

115

de grege servorum magna aut pulcherrima quaeque
corpora, vel pueris et frontibus ancillarum
inponet vittas, et siqua est nubilis illi
Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
laudo meum civem, nec comparo testamento
mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger,
delebit tabulas inclusus carcere nassae
post meritum sane mirandum atque omnia soli
forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus

103 in urbe Roma non invenitur. nigra. de India.

120

125

104 fulva gente p.

105 apud Lavinium, id est in Etruria. 108 Pyrrho Epirotarum regi, qui pro Tarentinis adversum Romanos bis pugnavit et victor bis exsutus est castris. ex cuius nomine est pyrrica. et ipse dicit [10, 158] 'cum Gaetula ducem p. b. 1.' et Pompeius elephantis vectus est per triumphum. 111 id est nulla mora erit heredipetis, si etiam hoc genus emere liceat et immolare, quin et ipsud faciant. 113 et cadet ante Lares. ante aras deorum penatium. 115 id est etiam aliquanti de bis, si liceret, de servis sacrificium facerent. 118 etiam filiam devovet

104 fulva p 107 parere P superscriptum pro uaria lectione seruire 108 rectique Ppr. 109 cohortes p 110 belliq. et p 111 nulla per histrum om. P add. p (istram) et W 112 Pacubium P, similiter 125 128; u pro bp hic et 125 cadat ex cadet P

querat

113

uictima sacra w 116 aut 5: ut P et pw quamque P corr. p 117 et frontibus ancillarum add. p, P inperfectum uersum reli118 nubilis P: uel nobilis p

incedet victis rivalibus.

ergo vides quam

grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.
vivat Pacuvius quaeso vel Nestora totum,
possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum
exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.

130

LIBER QVINTVS

SATVRA XIII

Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi
displicet auctori. prima est haec ultio quod se
iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis
gratia fallaci praetoris vicerit urna.

quid sentire putas omnes, Calvine, recenti
de scelere et fidei violatae crimine? sed nec
tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris
iacturae te mergat onus, nec rara videmus
quae pateris; casus multis hic cognitus ac iam
tritus et e medio fortunae ductus acervo.
ponamus nimios gemitus. flagrantior aequo
non debet dolor esse viri nec vulnere maior.
tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
particulam vix ferre potes spumantibus ardens
visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
depositum? stupet haec qui iam post terga reliquit
sexaginta annos Fonteio consule natus?

an nihil in melius tot rerum proficit usu?

5

10

15

ad sacrificium, qum sciat non eam posse eripi a Diana ut Iphigeniam. 127 filia Agamemnonis. veluti filia captatoris. ironia.

128 totum. tribus saeculis.

XIII 1 ita mali virtutem esse ait, ut displiceat quod male committitur. 3 haec est magna poena, quod si qui peccaverit, suo iudicio damnatur. 4 urna. pro sorte. 11 pone quod debeas tristari, sed ita ut oportet, secundum damnum. 16 interrogative ipsi increpat. id est haec seni nova videri non debent. 18 tanti

128 tantum florilegium S. Galli 130 iuni iuuenalis saturarum liber IIII explicit | incipit liber quintus saturarum subscriptum in P 4 fallacis p

XIII sine titulo P

urna p 5 homines Ribbeckius 6 fide Ppr. 9 cognitu Ppr. 12 ueri Ppr. proficis pw

14 potest Ppr.

nius ex S

18 At p Ac S

usus Iah

magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
victrix fortunae sapientia, ducimus autem
hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
nec iactare iugum vita didicere magistra.
quae tam festa dies, ut cesset prodere furem
perfidiam fraudes atque omni ex crimine lucrum
quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
rari quippe boni, numera, vix sunt totidem quot
Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
nunc aetas agitur peioraque saecula ferri
temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
nomen et a nullo posuit natura metallo.
nos hominum divumque fidem clamore ciemus,
quanto Faesidium laudat vocalis agentem
sportula? dic, senior bulla dignissime, nescis
quas habeat veneres aliena pecunia? nescis
quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum
exigis a quoquam ne peieret et putet ullis
esse aliquod numen templis araeque rubenti?
quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam
sumeret agrestem posito diademate falcem
Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno
et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris,
nulla super nubes convivia caelicolarum
nec puer Iliacus formonsa nec Herculis uxor

[blocks in formation]

22 translative. qui non reluc25 puxide nummos. veneno aut habent Thebae et septem ostia 32 ut ostendat Faesidium con

temporis usus non tibi proficit? tantur contra necessitatem. gladio. 27 quia septem portas Nilus. et septem sunt sapientes. ductos tunc habuisse qui eum agentem causas magna voce laudarent. 33 inrisive. quasi iterum puer. hoc ex proverbio graeco δὶς παῖδες οἱ γέροντες. ceterum bullae qui usus aut a quo inventus fuerit, supra [5, 164] dictum est. guinulentae. vel ex igni. 43 inrisiones per immutationes for

marum.

37 san

26 numero uix sunt pw: plane deletum est quod P post numer scripserat, prima autem littera a fuit (itaque etiam superscriptum pro uaria lectione o uix sunt), fortasse numerauis. restitui igitur numera. numeres Schurzfleischius 28 Nona aetas pw id erat Non interrogatiue 29 ipsa p in litura amplioris uerbi****nsa illis Parisina ipsi Sangallense floril.

36

ad cyathos, etiam siccato nectare tergens
bracchia Vulcanus Liparaea nigra taberna,
prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum
talis ut est hodie, contentaque sidera paucis
numinibus miserum urguebant Atlanta minori
pondere, nondum aliquis sortitus triste profundi
imperium aut Sicula torvos cum coniuge Pluton,
nec rota nec Furiae nec saxum aut vulturis atri
poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.
inprobitas illo fuit admirabilis aevo,

credebant quo grande nefas et morte piandum
si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si
barbato cuicumque puer, licet ipse videret
plura domi fraga et maiores glandis acervos;
tam venerabile erat praecedere quattuor annis,
primaque par adeo sacrae lanugo senectae.
nunc si depositum non infitietur amicus,
si reddat veterem cum tota aerugine follem,
prodigiosa fides et Tuscis digna libellis
quaeque coronata lustrari debeat agna.
egregium sanctumque virum si cerno, bimembri
hoc monstrum puero vel mirandis sub aratro

44 exsiccato faeculento aut liquefacto.

[blocks in formation]

48 quia dicunt eum

caelum sustinere. ut Virgilius [Aen. 4, 482] 'axem umero torquet stellis ardentibus aptum. 50 id est cum adhuc nec luppiter regnum caeleste teneret nec Neptunus mare nec Pluton inferna cum Proserpina. 51 rota in qua Ixion dicitur volvi. saxum quod Sisyphus volvit. vulturem qui iecur Tityi comedit. 57 deferebat puer iuveni, licet in domo sua esset ditior. divitiae autem in fragis et in glande taxabantur. 59 primaque c. d. s. 1. s. ita, inquit, videbatur venerabile aetas, ut pueri maioribus se annis quattuor deferre ut senibus adfectarent. 61 aeris vitium aerugo dicitur,

44 At cyatos P: s ante c superscr. p (uoluit opinor set pro et errauitque loco) etiam coniunxi secutus P: et iam uolgo 45 nigra P, uel nigna sic superscr. P 48 miserum in litura P, adtestantur Priscianus p. 346 et schol. Stat. Theb. V 440 49 aliquis

om. P add. tamquam scholion p add. tamquam scholion p

54

50 toruus p 52 sed om. P quod p (cedebant supra Cr- et esset supra nefas adser. p) 57 fraga P: uel farra p 58 Tam

P: uel tum p. idem coniecerat Iahnius
supra scriptum est uel par adeo)
w qui principium uersus faciunt Vt
mirantis fecit p

59 caradeo P corr. p (et

65 uel p5: et P ut uidetur et

mirandis P: miranti tum

piscibus inventis et fetae comparo mulae,
sollicitus, tamquam lapides effuderit imber
examenque apium longa consederit uva
culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis
gurgitibus miris et lactis vertice torrens.
intercepta decem quereris sestertia fraude
sacrilega. quid si bis centum perdidit alter
hoc arcana modo? maiorem tertius illa

summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae?
tam facile et pronum est superos contemnere testes,
si mortalis idem nemo sciat. aspice quanta
voce neget, quae sit ficti constantia vultus.
per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat
et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis,
per calamos venatricis pharetramque puellae
perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem,
addit et Herculeos arcus hastamque Minervae,
quidquid habent telorum armamentaria caeli.
si vero et pater est, comedam' inquit 'flebile nati
sinciput elixi Pharioque madentis aceto'.

sunt in fortunae qui casibus omnia ponant

et nullo credant mundum rectore moveri
natura volvente vices et lucis et anni,
atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt.
est alius metuens ne crimen poena sequatur,
hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:
'decernat quodcumque volet de corpore nostro
Isis et irato feriat mea lumina sistro,

dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos.
et phthisis et vomicae putres et dimidium crus
sunt tanti. pauper locupletem optare podagram
nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec

70

75

80

85

90

95

78 Capitolini

ferri rubigo. 66 prodigia quae bellum Caesaris et Pompei civile praecesserunt. 70 aut lacteis aut sanguineis. lovis. 80 κατὰ κοινοῦ. ullo timore peierant.

per omnes deos iurat. 89 sine 94 id est si pro ingenti pretio ferenda est caecitas. 97 Ladas fuit inter nobilissimos cursores Olympico certamine, qui aemulus Talaris eandem gloriae palmam tulit, sed

69 amnis om. P add. p
83 armentaria Ppr.

70 miniis Porson. puto diris 86 in om. P add. p 90 damnarat

Iahnius 95 thisis P, t ex p opinor 97 laudas p

« PreviousContinue »