Page images
PDF
EPUB

ficium', sed utrum bona fide nescio. Nam Tho. Jegon S.T.P. episcopi frater electus est, consensu non admodum unanimi sociorum, protestantibus Ben. Carier ac aliis et archiepiscopo indignante. Longa lis erat (archiepiscopo obtendente prærogativam regiam, et alium atque alium no-5 minante), tandem sopita, et Tho. Jegon confirmatus erat

custos.

Obiit præsul iste Jo. Jegon Mar. 13 anno 1617, tumulatus Ayleshamiæ in agro Norfolciensi, cum epitaphio bene longo, unde plura de eo peti possint.

3

10

GULIELMUS BARLOW, quamvis in registro non occurrat neque pro fundatrice neque pro privato ullo fundatore, Joannensem tamen fuisse mihi satis compertum est ex archivis collegii, literisque scriptis a Ricardo Neale successore ejus in sede Lincolniensi, ubi Joannensem fuisse aperte tes- 15 tatur. Certior testis de se ipse Barlous, qui in ultimo suo testamento se indignum membrum collegii Joannis fuisse commemorat, eo dignior, quod de meritis suis modeste sentiret. Art. bac. an. 1583-4, designatus Joannensis in registro academiæ1; incipit in artibus an. 1586-7, designatus 20 denuo Joannensis; incipit in theologia an. 1599, tunc sacellanus Joannis archiepiscopi Cant.; rector Sti. Dunstani orientalis Lond. ex collatione ejusdem archiepiscopi Maii 26 anno 1597; canonicus Westm. an. 1601, canonicus ecclesiæ Paulina Lond. eodem anno; decanus Cestr. an. 25 1603; episcopus Roffensis an. 1605, consecratus Jun. 30; translatus inde ad sedem Lincoln. Jun. 27, 1608; sublatus e vivis morte quidem pene repentina, sed non improvisa Sept. 7 an. 1613.

30

Reliquit duas filias Aliciam et Janam, eisque in dotem libras bis mille testamento legavit, sub condicione tamen, quod si innuptæ obirent, dos illa et pecunia collegio cederet sustentandis sociis sub nomine et titulo sodalitiorum Londinensium ex fundatione Barloi episcopi. Sed filiæ istæ Alicia et Jana non abhorruerunt a matrimonio, nobisque 35 vice sociorum forte reliquerunt liberos. Utcunque hoc sit, constat certe nihil inde nobis accrevisse; quamvis enim tes

1 Ex chartophylacio regio.

2 An. 1605.

3 In curia prærog.
Rer. acad.

tamento suo vasa quoque argentea legavit collegio, ista tamen quoque sub condicione incerta. Collegio sive aulæ S. Trinitatis (ubi socius' fuerat) libros nonnullos et vasa argentea legavit, nulla interposita condicione, quæ proinde 5 ad istud collegium derivata fuisse censenda sunt. Ex isto testamento colligo eum Londinensem fuisse, natum tamen ex familia antiqua in agro Lancastriensi.

Scripsit libros nonnullos, Anglice plerosque, quorum tituli exhibentur in catalogo Bodleiano. Vitam Ricardi 10 Cosini latine conscripsit, sed nimis eleganter. Videtur inde patere eum fuisse aliquando membrum coll. Trin. sub tutore Cosino, saltem in ejus familia aut sub ejus cura et tutela quandoque vixisse.

RICARDUS NEILE3 natus Westmonasterii an. 1562, literis 15 institutus ibidem sub Mro. Grant, Cantabrigiam missus a domina Mildreda Burghley circa annum 1580, admissus est discipulus pro doctore Goodman decano Westm. eodem anno sub hac verborum formula. Ego Ricardus Nealus Westmonasteriensis admissus sum discipulus pro domino 20 doctore Goodman decano Westm. an. 1580 April. XXII., nominatus ab eodem decano Apr. 16, 1580, litera collegio scripta inter archiva collegii; admissus in matriculam academiæ1 Maii 18 eodem anno; art. bac. an. 1583-4; incipit in artibus an. 1586-7. Recessit a collegio aliquanto matu25 rius, nam anno 1585 Dr. Goodman novum discipulum nominat in locum Ricardi Neale. In chartis nostris Neale semper scriptum invenio; quando nomen mutavit, non inveni.

Recedens a nobis, non multo post venit in famulitium Gul. Cecill domini Burghley, fitque ei ac postea filio ejus 30 Roberto comiti Sarisburiensi sacellanus domesticus, quorum ope aut patrocinio provectus est ad sacerdotia de Chesthunt et Tuddington atque ad præfecturam hospitii Sabaudiani. An. 1600 incepit in theologia ac respondit in publicis comitiis. An. 1605 constituitur decanus Westm., in35 stallatus ibi die memorabili quinto Novembris an. 1605, uti sua manu scriptum reliquit, fuitque schola Westm. tam

1 Admissus socius aula Trinit.

Oct. 16 an. 1590. Regr. ibid.

2 Probat. Oct. 13 anno 1613.

3 An. 1608.

4 Regr. acad.

5 Diarium MS.

ope quam auxilio egregius patronus, ubi olim fuerat alumAn. 1608, Oct. 9, consecratus erat episcopus Roffensis, tenuitque decanatum Westm. jure commendaticio; an. 1610, Dec. 6, confirmatus episcopus Cov. et Lich. (sequor ipsius calculum). An. 1612, cum corpus Mariæ Scotorum 5 reginæ transferendum esset a Petroburgo ad Westmonasterium, quo decenter et justa sollemnitate transigerentur omnia, ejus opera usus est rex. An. 1613-41 Feb. 18 confirmatus est episcopus Lincoln., postea Dunelmensis, Wintoniensis dein, ac tandem an. 1631 archiepiscopus Eboracen- 10 sis; ubi an. 1640 furentibus Scotis et comitiis Anglicanis instantibus, quæ ei infausta omnia ominabantur, in vigilia Omnium Sanctorum, pridie aut paucis saltem diebus antequam convenirent, tempestiva morte decessit, tumulatus sub plano marmore in ecclesia sua cathedrali, non Westmo- 15 nasterii, ut perhibent nonnulli.

Erat regibus Jacobo et Carolo a sacris, a conclavi, a consiliis, carus utrique non magis quod sana consilia daret, quam quod sancitis obediret, fide et obsequio notus utrique, disciplinæ assertor in ecclesia et ordinis in republica, invi- 20 sus proinde iis qui utrumque turbarent, gravibus ab iis calumniis oneratus, fama læsus, habitus tantum non papista.

Contra istos homunciones scripsit defensionem sui, quam MS. reliquit. Reliquit etiam MS. orationem habitam in causa divortii (sive nullitatis) comitis et comitissæ Essex., 25 atque alia nonnulla.

Edidit Spalato's Shiftings in Religion Anglice, 1624, 4to, et eundem fere librum Latine sub hoc titulo, Alter Ecebolius M. Ant. de Dominis Archiepiscopi Spalat. pluribus dominis inservire doctus, 1624. Reliquit diarium2 quoddam propria manu conscriptum, unde desumpta sunt fere omnia quæ de eo narrantur. Plura inde peti possint, si per instituti rationem liceret.

30

JOANNES OVERALL, natus in villa de Hadleigh com. Suffolc. an. 1559', admissus fuit in album sive matriculam 35 academiæ, designatus Joannensis, Jun. 15 an. 1575, ad

1 [151 MS. by mistake.]

2 In custodia Caroli Neile nepotis sui.

3 An. 1614.

4 Joan. Overall filius Georgii baptizatus erat apud Hadleigh Mar.

2, 1559.

5 Regr. acad.

missus in collegio Divi Joannis eodem anno, missus huc (ut videtur) a Joanne Still rectore de Hadleigh collegii præfecto, vixitque forte in ejus familia prope sacellum; nomen enim adhuc legitur plumbo inscriptum in tectis capellæ 5 sub hac verborum formula 'John Overall 1577, ætatis 18.' Eodem anno 1577 Joanne Still provecto ad præfecturam collegii Trinitatis, una cum eo migravit istuc, annoque 1578-9 Jo. Overall designatur in registro artium bac. collegii Trinitatis; an. 1581-2 incipit in artibus; admissus Io socius minor collegii Trinitatis Oct. 2, 1581, socius major Mar. 30, 1582; substitutus orator 1583; theol. bac. an. 1591. An. 1595, Dec. 4, extincto clarissimo illo academiæ lumine Gul. Whitaker professore regio, electus est dignissimus successor eodem anno exeunte. An. 1596 incipit in 15 theologia, quam profitebatur prius. An. 1598 admissus est præfectus aulæ Catharinæ in festo paschæ, ita perhibente registro.

Hactenus de gradibus et honoribus in academia. In ecclesia tenuit vicariam de Epping com. Essex. et opulenta 20 sacerdotia de Tharfield et Clothall com. Hertford; canonicus ecclesiæ Paulina Lond.; decanus ibidem Maii 29, 1602; prolocutor in convocatione an. 1603 etc., ac tandem episcopus Cov. et Lich., consecratus Apr. 3, 1614; translatus. inde ad sedem Norvic. an. 1618, ubi obiit Maii 12, 1619. 25 An. 1669 Jo. Cosin tunc episcopus Dunelmensis, olim secretarius ejus domesticus, monumentum ei posuit cum brevi encomio, viri omni encomio majoris. Erat certe vir undequaque magnus, ingenio vivido, memoria tenaci, judicio solido, mira inventione, nec facundia minori; quæcunque 30 animo versasset, nemo expediebat felicius aut exprimebat promptius. Scholis innutritus, eas optime et sollertissimo moderabatur; protractus inde in lucem et in medias res, (quod rarum est) non minus perite moderabatur ecclesiam, Mirum erat scholastico ingenio natum etiam ad ritus et 35 minutias descendere potuisse. Nemo rituum ecclesiæ erat eo peritior aut disciplinæ servantior: quocumque se comparabat, eo inclinatum et natum putares. Juvenis admodum venit in amicitiam Petri Baronis, indeque didicit de

1 An. 1710; deletum forte posthac, cum resarcirentur tecta capella.
2 Regr. aulæ Cath.

decretis divinis modeste sentire et caute loqui: mediam iniit viam, progressurus forte ulterius, nisi Baronis vestigia deterruissent. Quod si controversiam istam non plene dilucidavit aut penitus exhausit, (quis enim sufficit istis?) viam certe stravit posteris.

Sententia ejus de prædestinatione etc. brevis quidem illa, sed dilucida et explicata, excusa extat an. 1651, una cum articulis Lambethanis.

5

An. 1690' Gul. Sancroft archiepiscopus Cant. edidit præclarum librum' de regimine ecclesiæ et reipublicæ sive 10 regni, exaratum a Joanne Overall prolocutore in convocatione an. 1606, et ab utraque domo approbatum, rege vero assensum suum cohibente (aut non adhibente) non ante editum.

Huic quoque debemus (æternumque debebunt omnes 15 chronologi) Ptolomæi canonem Græcum, a Sculteto ad Sethum Calvisium transmissum ab eoque publici juris factum; uterque vero Overallum hujus thesauri possessorem magnis ac meritis laudibus cumularunt.

THOMAS MORTON', natus Eboraci honestis parentibus 20 Mar. 20 an. 1564, literis institutus ibidem et Halifaxiæ per decennium aut eo amplius, missus inde Cantabrigiam, admissus in collegio D. Jo. sub Ant. Higgin tutore postea decano Rippon. an. 1582; admissus discipulus pro magistro Constable an. 1584; socius pro doctore Keyton Mar. 17, 25 1592; postea rector Marstoniensis, Alesfordiensis et Stopfordiensis, ac Eboracensis canonicus; decanus Glocestr. prius, dein Winton., tandem episcopus Cestriensis, consecratus Jul. 7 an. 1616, translatus inde ad episcopatum Cov. et Lich. an. 1618, ac a sede Lichfeld. ad Dunelm. 30 an. 1632; ubi sedit cum honore usque ad annum 1641, quando flagrante rebellione, eversaque ac profligata tam monarchia quam ecclesia, exutus omnibus, secessit ad Easton Mauduit, domum amici sui integerrimi domini Henrici Yelverton, ubi post varios pro rege exhaustos 35 labores et pro ecclesia elucubrata volumina satur dierum

1 [MS. 1590, by mistake.]

2 Convocation Booke.

3 S. Calvisii Isagog. Chronolog.

p. 101, 102.

4 An. 1616.

« PreviousContinue »