Page images
PDF
EPUB

Corrigenda et addenda.

p. 24 fr. 8: cf. quae p. 97 dicta sunt.

p. 26 fr. 2 (infra) lin. 2 pro res scribi debet aes. p. 73 inter fr. 2 et 3 inserendum est (cf. quae p. 347 sq. exposui) hoc fragmentum:

D. 32, 55, 2. Ulpianus libro vicensimo quinto ad Sabinum (P. 2679). Idem libro secundo negat arbores nondum concisas [nisi quae minutatim conciduntur] videri ei legatas, cui ligna legata sunt.

p. 96 post fr. 3 addendum videtur (cf. infra p. 223):

D. 17, 2, 65. Paulus libro trigensimo secundo ad edictum (P. 495). scriptum est posse procuratori quo

que meo socium meum renuntiare.

p. 101 fr. 2 transferendum est ad p. 104: fr. 6a et 6b.

p. 118 fr. 2 pro frugem scribi debet fructum.

p. 130 sq.: de L. Valerio errore hic dictum est: v. p. 244 sq. p. 173 fr. 20 pro Pegreus scribi debet Pegasus.

p. 187 fr. 61: num uncos recte posuerim, iam dubito: v. p. 187. p. 192 fr. 80 cf. p. 307.

p. 195 fr. 90: legi debet: lenes (et) cucumellas.

p. 198 fr. 199 verba saepius aliquot

includenda sunt: v. p. 312.

rursus accipiendo uncis

p. 200 fr. 107: num uncos recte posuerim, hoc quoque loco dubito: v. p. 315.

p. 216 pro De iudiciis publicis' potius scribendum est De noxalibus iudiciis' et fr. 149 transferendum ad p. 201.

PARS PRIOR

LIBERAE REI PUBLICAE

IURIS CONSULTI

Iurispr. antehadr. rell. ed. Bremer.

1

[ocr errors]

I. QUINTI SAECULI IURIS CONSULTI

1. Appius Claudius Caecus. 2. Cn. Flavius. 3. C. Scipio Nasica. 4. P. Sempronius Sophus. 5. Ti. Coruncanius. 6. Anonymi responsum.

1. APPIUS CLAUDIUS CAECUS censor 442/312, cos. 447/307, cos. II. 458/296.

Pomponius § 36 Appius Claudius unus ex decemviris... Appius Claudius eiusdem generis maximam scientiam habuit.' Liv. 10, 22 'sollers iuris.'

Pomponius 1. 1. . . . 'hunc etiam actiones scripsisse traditum est primum de usurpationibus qui liber non exstat.' Orationem corruptam Mommsen emendavit verbo actiones' deleto quod irrepsit ex § 7: ... 'cum Appius Claudius proposuisset et ad formam redegisset has actiones'.. oratio certe simplicior fieret, si cum Huschkio pro 'primum' potius 'librum' legeremus et Pomponium ita fere scripsisse coniceremus: 'hunc etiam scripsisse traditum est librum de usurpationibus, qui liber non exstat.' at Pomponius id videtur dicere voluisse, Appium Claudium primum proprias sententias et opiniones litteris mandavisse, cum neque Flavius neque Papirius de suo quidquam' adiecissent. cf. Pomponium §§ 2. 7.

De usurpationibus liber.

с

Num extiterit omnino liber, sine ratione idonea dubitatur. Ioers Rechtswissensch. I p. 87. de eo tantum dubitari possit, num Appius Claudius libri auctor fuerit: mihi ne id quidem dubium. Teuffel-Schwabe § 90.

Erat ergo is liber fortasse primus in litteris Romanis de iure. de Papirio, quem primum de iure scripsisse sunt qui dicant, é: gr. Georg Fr. Unger (Handb. der class. Altertumswissensch. I 799), cf. Krueger p. 4-6 et quae ipse infra disputabo.

Quod vero primus is liber non totum ius amplectebatur sed singularem quandam rem tractabat, hoc naturam rei sic arbitror tulisse. comparandae sunt Manilii venalium vendendorum leges et Servii de dotibus liber.

Argumentum libri et nomine indicatur et illustratur tam Digestorum 41, 3 rubrica de usurpationibus et usucapionibus' quam Nervae filii de usucapionibus libris (Papinianus D. 41, 2, 47). Usurpatio est modus quidam ius conservandi, quem Ulpianus summi momenti esse iudicat, cum in Institutionibus totum ius aut in adquirendo aut in minuendo aut in conservando consistere dicat; aut enim hoc agi, quemadmodum quid cuiusque fiat aut quomodo quis alienet aut amittat, aut quem ad modum rem vel ius suum conservet' D. 1, 3, 41. itaque Hermogenianus tutoris officium esse ait, usucapiones interpellare ac ne debitores liberentur, providere D. 50, 4, 1 § 4. actiones quae huc pertinent, cautionum in numero sunt, quas proponere iuris consulti est, ne consultores capiantur' Cicero pro Mur. 22. Talis cautio est operis novi nuntiatio, quae fit aut iuris nostri conservandi causa aut damni depellendi... gratia' D. 49, 1, 1 § 16; tales cautiones sunt etiam 'usurpationes', quae dominium aut patriam potestatem aut servitutem sic conservant vel retinent, ut aut usucapio alterius interrumpatur aut non utendi effectus deleatur.

[ocr errors]

In Digestorum titulo 8, 6 quemadmodum servitutes amittuntur' Servii (1. 7), Labeonis (1. 17), Sabini (1. 2), Proculi (1. 16), Cassii (1. 2), Iavoleni (1. 9), Celsi (1. 6) sententiae proferuntur, quemadmodum servitus retineatur vel usurpetur, specialiter quomodo per alium usurpari possit (Proculus: existimo eum ius ducendae aquae amisisse nec per ceteros qui duxerunt eius ius

« PreviousContinue »