Page images
PDF
EPUB

usurpatum esse: proprium enim cuiusque eorum ius fuit neque per alium usurpari potuit'; Celsus respondit: ... 'sibi quisque dominorum usurpat servitutem, sibi non utendo deperdit') vel quatenus usurpetur (Iavolenus: aqua si in partem aquagi influxit, etiamsi non ad ultima loca pervenit, omnibus tamen partibus usurpatur').

[ocr errors]

In Digestorum titulo de usurpationibus et usucapionibus' Gai hanc sententiam legimus (1. 5): 'naturaliter interrumpitur possessio, cum quis de possessione vi deicitur vel alicui res eripitur. quo casu non adversus eum tantum, qui eripit, interrumpitur possessio, sed adversus omnes. nec eo casu quicquam interest, is qui usurpaverit dominus sit nec ne verbis naturaliter interrumpitur possessio' apud Gaium opposita fuisse alia a compilatoribus deleta civiliter interrumpitur' iam ab aliis observatum est. et optime accidit, quod Cicero civilis interruptionis formam nobis tradit, cum de orat. 3, 26, 110 ait: ... ut ex iure civili surculo defringendo usurpare videantur'. Huschke Z. f. Civ. u. Proc. N. F. II 142 ff. Boecking Pandekten II § 148 p. 116 f. Karlowa II p. 401. surculum defringere actionem esse lapilli iactui similem atque utrumque testibus praesentibus fieri apparet. de surculo defringendo Sabinum quoque in iuris civilis libris egisse ex Pauli verbis D. 43, 24, 20, § 1 conicere fortasse licet. certe Ulpianus in libris ad edictum definit: 'usurpatio est usucapionis interruptio' D. 41. 3. 2.

Mulier quae sine tutoris auctoritate mancipi rem vendiderat et tradiderat, eam secundum Iulianum usurpabat, si ante usucapionem pretium rei acceptum emptori coram testibus offerrebat; nam in Vat. fr. § 1 Pauli, ut videtur, haec verba legimus: ... Iulianus qui pretium mulieri dedisset, etiam usucapere et si ante usucapionem offerat mulier pecuniam, desinere eum usucapere' putabat.

с

...

eum,

Mulier viro quasi ancilla et concubina tradita licet apud eum degat, ex duodecim tabulis nihilo minus in

patris potestate manet, si quotannis trinoctium apud patrem habitet itaque viri consuetudinem interrumpat. Gell. 3. 2, §§ 12. 13.

Huius ergo generis actiones Appium Claudium in libro de usurpationibus exposuisse apertum est.

2. CN. FLAVIUS

aedilis curulis 450/304.

Pomponius § 7 postea cum Appius Claudius proposuisset et ad formam redegisset has actiones (sc. quae antea apud collegium pontificum erant), Gnaeus Flavius scriba eius libertini filius subreptum librum populo tradidit, et adeo gratum fuit id munus populo, ut tribunus plebis fieret et senator et aedilis curulis'. Liv. 9, 46 Cn. Flavius... civile ius repositum in penetralibus pontificum evulgavit'. Cic. ad Att. 6. 1, 8 'nec pauci sunt auctores, Cn. Flavium scribam fastos protulisse actionesque composuisse'.

Ius civile Flavianum.

[ocr errors]

Pomponius § 7 hic liber qui actiones continet, appellatur ius civile Flavianum, sicut ille ius civile Papirianum, nam nec Gnaeus Flavius de suo quicquam adiecit libro.' verba quae hic de iure Papiriano leguntur quaeque illustrantur §i 2 verbis quae (sc. leges) omnes conscriptae exstant in libro Sexti Papirii. . is liber ... appellatur ius civile Papirianum', Pomponium vel eius. auctorem librum Papirii antiquissimum putasse ostendunt, qua de re infra accuratius disputabitur.

Ex hoc libro pars fortasse earum notarum sumpta est, quae apud M. Valerium Probum exstant sub rubrica in legis actionibus haec'. Mommsen Lpz. Ber. 1853 p. 133.

Ius civile Flavianum ante librum de usurpationibus conscriptum fuisse non est cur sumamus.

3. C. SCIPIO NASICA

Pomponius § 37 Gaius Scipio Nasica, qui optimus a senatu appellatus est, cui etiam publice domus in sacra via data est, quo facilius consuli posset'. fortasse Pomponius duos Scipiones confundit. Sanio Varroniana p. 150 f.

Nulla exstant

Responsa.

4. P. SEMPRONIUS SOPHUS
cos. 450/304.

Pomponius 37 Fuit ... maximae scientiae Sempronius, quem populus Romanus dopòv appellavit, nec quisquam ante hunc aut post hunc hoc nomine cognominatus est'. Cf. Sanio Varroniana p. 148 f. fortasse non solum responsa dedit sed etiam novas actiones vel formulas composuit; sed nihil exstat.

5. TI. CORUNCANIUS

cos. 474/280, postea pontifex maximus, et
quidem primus ex plebe.

Pomponius 35 ex omnibus qui scientiam nancti sunt, ante Tiberium Coruncanium publice professum neminem traditur.' Idem § 38 post hos fuit Tiberius Coruncanius, ... qui primus profiteri coepit, cuius tamen scriptum nullum exstat.'

Responsa.

Pomponius § 38 'responsa complura et memorabilia eius feruntur'.1 duo exstant.

1 emendavit Muretus, fuerunt F.

1. Plin. h. n. 8, 51, 77. Coruncanius ruminalis hostias donec bidentes fierent, puras negavit.

2. Cicero de leg. 2, 21, 52. - placuit P. Scaevolae et Ti. Coruncanio, pontificibus maximis, itemque ceteris, eos, qui tantundem caperent, quantum omnes heredes, sacris alligari.

6. ANONYMI RESPONSUM

Huius fere temporis videtur responsum quod subieci.

Gai. 4, 11. ... eum qui de vitibus succisis ita egisset, ut in actione vites nominaret, responsum est, rem perdidisse, cum debuisset arbores nominare eo quod lex XII tabularum, ex qua de vitibus succisis actio conpeteret, generaliter de arboribus succisis loqueretur1.

1 Verba eo .. loqueretur' non responsa, sed explicandi causa postea addita esse apparet.

[blocks in formation]

1. Q. FABIUS PICTOR

natus circa 500/254 post pugnam Cannensem 538/216 Delphos ad oraculum consulendum missus est.

Praeter annales etiam iuris pontificii libros scripsisse traditur. Nonius s. v. picumnus p. 518: Fabius Pictor rerum gestarum lib. I... Idem iuris pontificii libro III'. alii hos libros Servio Fabio Pictori attribuere malunt, quamquam etiam Gellius I, 12, 14 Quintum significare videtur. Teuffel-Schwabe § 117, 3 et § 133, 3. denique moneo ea verba quae Macrobius Q. Fabio Maximo Serviliano (III, 6) attribuit, a quibusdam viris doctis huic dari.

Iuris pontificii libri ...

Minimum sedecim libros fuisse testatur Nonius. complura primi libri fragmenta exstant, alia sine librorum. numeris, ut rerum ordo cognosci nequeat. cf. H. Peter, Relliqu. I p. 111-113. CLXXIX.

Liber I.

Fragmenta ita collocavi, ut primo loco de pontifice maximo et de virginibus Vestalibus, secundo de flamine Diali, ultimo loco de aliis rebus agatur.

1. Gell. 1, 12, 14. In libro primo Fabii Pictoris, quae verba pontificem maximum dicere oporteat, cum

« PreviousContinue »