Page images
PDF
EPUB

2. D. 7, 8, 10 § 3. Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum (P. 2576). Utrum autem unius anni sit habitatio an usque ad vitam, apud veteres quaesitum est: et Rutilius donec vivat, habitationem competere ait.

3. D. 43, 27, 1 § 2. Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum (P. 1611). Si arbor aedibus alienis impendeat, utrum totam arborem iubeat praetor adimi an vero id solum, quod superexcurrit, quaeritur. et Rutilius ait a stirpe excidendam.

[blocks in formation]

An de iure libros scripserit, nescimus. Pomponius § 40 mirae est brevitatis. unus Macrobius 1, 16, 34 Rutilii scriptum nominat, in quo de nundinis egerit, quem locum sumptum esse ex eis libris, quos de vita sua scripsit, verisimile non est. cum Sempronius Tuditanus in libris de magistratibus egerit de nundinis, aliquis coniciat, Rutilium similes libros scripsisse.

Responsa sua collegisse atque edidisse non videtur.

[ocr errors]

Macrob. 1, 16, 34. Rutilius scribit, Romanos instituisse nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die intermisso rure ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent, et ut scita atque consulta frequentiore populo referrentur, quae trinundino die proposita a singulis atque universis facile noscebantur, unde etiam mos tractus, ut leges trinundino die promulgarentur.1

1 Quae sequuntur: ea re etiam candidatis usus fuit in comitium nundinis venire et in colle consistere, unde coram possent ab universis videri. sed haec omnia negligentius haberi coepta et post abolita, postquam internundino etiam ob multitudinem plebis frequentes adesse coeperunt' Rutilii non esse videntur.

5. L. LICINIUS L. F. C. N. CRASSUS

natus 614/140, 636/118 coloniam Narbonem deduxit, cos. 659/95, censor 662/92, decessit 663/91.

Caelii Antipatris (supra IV, 2) auditor, orator optimus, 'eloquentium iuris peritissimus' (Brut. 145). Pomponius § 40 etiam Sextus Pompeius fuit eodem tempore et Caelius Antipater etiam Lucius Crassus frater

...

1

Publii Mucii, qui Mucianus dictus est: hunc Cicero ait iuris consultorum disertissimum'. cf. III, 9 (P. Licinius

Crassus Dives Mucianus).

In celebri causa Curiana anno 661/93, ut videtur, patronus adversus Q. Mucium dixit, qua de causa pauca hic proferam.

M. Coponius quidam filium postumum quem sperabat, heredem instituit et, si institutus antequam in suam tutelam veniret, mortuus esset, M.' Curium substituit. cum filius natus non esset, inter Coponii legitimos heredes et M.' Curium de hereditate lis orta ad centumviros delata est, apud quos Q. Mucius (IV, 7) legitimorum heredum, Crassus substituti causam defendit.

Cicero pro Caecina 34, 69 .. Crassus non ita causam apud centumviros egit, ut contra iuris consultos diceret, sed ut hoc doceret, illud quod Scaevola defendebat, non esse iuris, et in eam rem non solum rationes afferret, sed etiam Q. Mucio, socero suo multisque peritissimis hominibus auctoribus uteretur.' de orat. 1, 39, 180 .. quum .. ego defenderem, hac eum mente fuisse, qui testamentum fecisset, ut si filius non esset, qui in suam tutelam veniret, M.' Curius esset heres'. de orat. 1, 243 .. et politissimis facetiis pellexisti, quum et illud nimium acumen illuderes et admirarere ingenium Scaevolae, qui excogitasset, nasci prius oportere quam emori, quumque multa colligeres et ex legibus et ex senatus consultis et ex vita ac sermone communi.' Brut. 53 .. Crassus ..

1 Fl. Munianus.

exorsus est ... hoc voluisse eum, qui testamentum fecisset, hoc sensisse, quoquo modo filius non esset, qui in suam tutelam veniret, sive non natus sive ante mortuus, Curius heres ut esset, ita scribere plerosque et id valere et valuisse semper ... deinde aequum bonum, testamentorum sententias voluntatesque tutatus est, quanta esset in verbis captio, quum in ceteris rebus, tum in testamentis, si negligerentur voluntates, quantum sibi potentiam Scaevola assumeret, si nemo auderet testamentum facere postea nisi de illius sententia.' Top. 10, 44 'ex eodem similitudinis loco etiam exempla sumuntur, ut Crassus in Curiana causa exemplis plurimis usus est, agens de eo, qui testamento sic heredem instituisset, ut si filius natus esset in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam tutelam venisset, secundus heres hereditatem obtineret.'

Licinius Crassus eidem Ciceroni de orat. II, 141 sq. si credimus, de iure civili in artem redigendo scribere sibi proposuerat. 'Perpetui iuris et universi generis quaestio non hominum nomina, sed rationem dicendi et argumentorum fontes desiderat, in quo etiam isti nos iuris consulti impediunt a discendoque deterrent ... sed haec Crassus . . . aliquando nobis expediet et exponet descripta generatim. est enim ... heri nobis ille hoc ... pollicitus, se ius civile, quod nunc diffusum et dissipatum est, in certa genera coacturum et ad artem facilem redacturum.' cf. orat. I, 190 'si enim aut mihi facere licuerit, quod iam diu cogito, aut alius quispiam aut me impedito occuparit aut mortuo effecerit, ut primum omne ius civile in genera digerat, quae perpauca sunt, deinde eorum generum quasi quaedam membra dispertiat, tum propriam cuiusque vim definitione declaret, perfectam artem iuris civilis habebitis, magis magnum atque uberem quam difficilem et obscuram.'

At Cicero quod ipse sibi proposuit, Crasso videtur attribuisse. Teuffel-Schwabe § 154, 4.

6. C. (VISELLIUS) ACULEO

L. Crassi oratoris amicus ius civile ita noverat, ut ei praeter Q. Scaevolam nemo de iis qui peritissimi erant, anteponeretur. Cic. de or. 2, 2 et 1, 191.

7. Q. MUCIUS P. F. P. N. SCAEVOLA

natus circa 614/140, tribunus 648/106, aedilis 650/104, praetor pro consule Asiae 654/100, P. Rutilio Rufo legato adsumpto, edictum Asiaticum proposuit, publicanorum fraudes fortiter repressit, ita ut provinciales in eius honorem diem festum statuerent et senatus res eius gestas proconsulibus exempli causa commendaret, pontifex maximus, cos. 659/95, 667/57 in Marii funere vulneratus, 672/82 a factione Mariana ante Vestae imaginem interfectus. 1

A patre Publio (III, 10) instructus, iuris pontificii et civilis peritissimus, Panaetii amicus (Cicero de orat. 1, 45) et a Cicerone (ibid. 1, 230. 231) aperte inter stoicos relatus in Asiatico edicto doli exceptionem proposuit his verbis: extra quam si ita negotium gestum est, ut eo stari non oporteret ex fide bona' (Cicero ad Att. 6, 1, 15), a magistratibus et civibus plurimum consultus multorumque praeceptor, quamquam nemini se ad docendum dabat', consulentibus respondendo studiosos audiendi docebat' (Cic. de orat. 144), P. Rutilium Rufum frustra defendit et in causa illa Curiana (cf. p. 46) dixit.

Pontifex maximus de sacris privatis decretum proposuit et iusiurandum concepisse dicitur, quod in adrogando iuraretur. eundem Scaevolam esse viri docti recte sumunt, quem tria genera deorum statuisse Augustinus de

1 Marquardt Handbuch IV2 non solum edictum anno 637/117 propositum esse ait (p. 536), sed miro errore etiam Q. Mucium, non Rutilium Rufum, condemnatum esse narrat (p. 541, 3).

6. C. (VISELLIUS) ACULEO 7. Q. MUCIUS SCAEVOLA 49

civ. dei 4, 27 Varrone auctore narrat, quique generibus duobus, quae poetae et philosophi traderent, aut reiectis aut caute admissis traditum illud a principibus civitatis genus tenebat atque defendebat.

Cicero Lael. 1, 1 . . . pontificem Scaevolam unum nostrae civitatis et ingenio et iustitia praestantissimum audeo dicere.' L. Crassus apud Ciceronem de orat. 1, 180 de Q. Mucio haec ait: 'homo omnium et disciplina iuris civilis eruditissimus et ingenio prudentiaque acutissimus... atque, ut ego soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, eloquentium iuris peritissimus.'

[ocr errors]
[ocr errors]

Quae Cicero de Mucii oratione pro Coponio contra Crassum habita (cf. supra p. 46) refert, haec fere sunt. Brut. 52 qui ex populo, cum Q. Scaevolam pro M. Coponio dicentem audiret, quidquam politius aut elegantius aut omnino melius aut exspectaret aut posse fieri putaret? cum is hoc probare vellet, M'. Curium, cum ita heres institutus esset, si pupillus ante mortuus esset quam in suam tutelam venisset, pupillo non nato heredem esse non posse, quid ille non dixit de testamentorum iure, de antiquis formulis, quid, quemadmodum scribi oportuisset, si etiam filio non nato heres institueretur, quam captiosum esse populo quod scriptum esset, negligi et opinione quaeri voluntates et interpretatione d sertorum scripta simplicium hominum pervertere, quam ille multa de auctoritate patris sui, qui semper ius illud esse defenderat, quam omnino multa de conservando iure civili, quae quidem omnia cum perite et scienter, tum ita breviter et presse et satis ornate et pereleganter diceret . . .?' de orat. 1, 39 .. cum Q. Scaevola ... ex scripto testamentorum iura defenderet negaretque, nisi postumus et natus et antequam in suam tutelam venisset, mortuus esset, heredem eum esse posse, qui esset secundum postumum et natum et mortuum heres institutus.' ib. 1, 57 ... ille Mucius paterni iuris defensor et quasi patrimonii propugnator sui, quid in illa causa... attulit, quod de iure civili depromptum videretur? quam

[ocr errors]

Iurispr. antehadr. rell. ed. Bremer.

4

« PreviousContinue »