Page images
PDF
EPUB

De edicto aedilium.

17. Macrob. sat. 2, 6, 1. Lapidatus a populo Vatinius, cum gladiatorium munus ederet, obtinuerat ut aediles edicerent, ne quis in arenam nisi pomum misisse vellet. forte his diebus Cascellius consultus a quodam, an nux pinea pomum esset, respondit: Si in Vatinium missurus est, pomum est.

[ocr errors]

II. Iudicium Cascellianum.

Gai. 4, 166. ... iudex apud quem de ea re agitur illud requirit (quod praetor interdicto (sc. uti possidetis) complexus est, id est uter eorum eum fundum easve aedes per id tempus quo interdictum redditur nec vi nec clam nec precario possederit. cum iudex id exploraverit et forte secundum me iudicatum sit, adversarium mihi et sponsionis et restipulationis summas quas cum eo feci condemnat, et convenienter me sponsionis et restipulationis, quae mecum factae sunt, absolvit. et hoc amplius, si apud adversarium meum possessio est, quia is fructus licitatione vicit, nisi restituat mihi possessionem, Cascelliano sive secutorio iudicio condemnatur. 169 ... Cascelliano sive secutorio iudicio de possessione reciperanda experitur ... iudicium comparatum est quod appellatur fructuarium, quo nomine actor iudicatum solvi satis accipit. dicitur. . et hoc iudicium secutorium, quod sequitur sponsionis victoriam; sed hoc aeque Cascellianum vocatur.

III. Bene dictorum liber?

Pomponius § 45: Cascellii scripta non exstant nisi unus liber bene dictorum'. an liber ad ius civile pertinuerit dubitatur. Sanio (Varroniana p. 266) eum in usum ius discentium scriptum esse conicit, quod Lenel negat (P. I, 107 n. 1). certe a libro alienae sunt facetiae Cascellio a Macrob. 2, 6 et Quintil. inst. or. 6, 3, 67 ad

scriptae. Krueger p. 67 n. 71. sed bene dictorum librum regulas quasdam et definitiones breviter et commode dictas proposuisse haud crediderim, cum titulus potius urbane dicta (bonmots') significet. ceterum Pomponius nusquam diserte libros laudat nisi ad ius pertinentes. cf. §§ 2. 7. 36. 38. 39. 42. 43. 44. 46. 47.

5. C. TREBATIUS TESTA

Veliae, ut videtur, natus, Q. Cornelii Maximi auditor, tribunus militum, a. 700/54 Iulio Caesari in Gallia commoranti a Cicerone commendatus.

Litteras, quas Cicero vel ad Caesarem de Trebatio vel ad ipsum Trebatium a. 700/54, 701/53 et 710/44 scripsit, hoc loco vel totas vel partim repetere non ab re esse videtur. temporis rationem secutus sum quam O. C. Schmidt in L. Mendelssohnii editione (Lips. 1893) p. 449 sqq. proposuit.

a. 700/54:

1. Cicero Caesari imp. s. d. Vide quam mihi persuaserim te me esse alterum non modo in eis rebus, quae ad me ipsum, sed etiam in eis, quae ad meos pertinent. C. Trebatium cogitaram, quocumque exirem, mecum ducere, ut eum meis omnibus studiis, beneficiis quam ornatissimum domum reducerem. sed posteaquam et Pompeii commoratio diuturnior erat quam putaram, et mea quaedam tibi non ignota dubitatio aut impedire profectionem meam videbatur aut certe tardare, vide quid mihi sumpserim: coepi velle ea Trebatium exspectare a te, quae sperasset a me, neque mehercule minus ei prolixe de tua voluntate promisi, quam eram solitus de mea polliceri. casus vero mirificus quidam intervenit quasi vel testis opinionis meae vel sponsor humanitatis tuae. nam cum de

hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer accuratius domi meae, litterae mihi dantur a te, quibus in extremis scriptum erat: †M. it fivium quem mihi commendas, vel regem Galliae faciam, vel hunc Leptae delega, si vis. tu ad me alium mitte, quem ornem.' sustulimus manus et ego et Balbus: tanta fuit opportunitas, ut illud nescio quod non fortuitum, sed divinum videretur. mitto igitur ad te Trebatium atque ita mitto, ut initio mea sponte, post autem invitatu tuo mittendum duxerim. hunc, mi Caesar, sic velim omni tua comitate complectare, ut omnia quae per me possis adduci, ut in meos conferre velis, in unum hunc conferas. de quo tibi homine haec spondeo, non illo vetere verbo meo, quod cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisti, sed more Romano, quo modo homines non inepti loquuntur: probiorem hominem, meliorem virum, prudentiorem esse neminem. accedit etiam quod familiam ducit in iure civili singulari memoria, summa scientia. huic ego neque tribunatum neque praefecturam neque ullius beneficii certum nomen peto, benevolentiam tuam et liberalitatem peto, neque impedio, quo minus, si tibi ita placuerit, etiam hisce eum ornes gloriolae insignibus; totum denique hominem tibi ita trado 'de manu', ut aiunt, 'in manum' tuam istam et victoria et fide praestantem (ad famil. VII, 5)

[ocr errors]

...

2. Cicero s. d. Trebatio. In omnibus meis epistolis, quas ad Caesarem aut ad Balbum mitto, legitima quaedam est accessio commendationis tuae... tu modo ineptias istas et desideria urbis et urbanitatis depone, et quo consilio profectus es, id assiduitate et virtute consequere ... tu qui ceteris cavere didicisti, in Britannia ne ab essedariis decipiaris, caveto .. (VII, 6)

3. Cicero Trebatio.

[ocr errors]

...

illud soleo mirari, non me toties accipere tuas litteras, quoties a Quinto mihi fratre afferantur. in Britannia nihil esse audio neque

auri neque argenti. id si ita est, essedum aliquod capias suadeo et ad nos quam primum recurras. sin autem sine Britannia tamen assequi, quod volumus, possumus, perfice, ut sis in familiaribus Caesaris: multum te in eo frater adiuvabit meus, multum Balbus, sed, mihi crede, tuus pudor et labor plurimum. imperatorem liberalissimum, aetatem opportunissimam, commendationem certe singularem, ut tibi unum timendum sit, ne ipse tibi defuisse videare. (VII, 7)

[ocr errors]

4. Cicero Trebatio. Scripsit ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse familiarem propter occupationes suas, sed certe fore ... ex tuis litteris cognovi praeproperam quandam festinationem tuam et simul sum admiratus, cur tribunatus commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris. querar cum Vacerro et Manilio; nam Cornelio nihil audeo dicere, cuius tu periculo stultus es, quoniam te ab eo sapere didicisse profiteris ... quod scribis de illo Preciano iureconsulto, ego te ei non desino commendare; scribit enim ipse mihi te sibi gratias agere debere ego vestras Britannicas litteras ex

specto. (VII, 8)

5. Cicero Trebatio. et ubi sis hiematurus. (VII, 9)

cupio scire quid agas

...

6. Cicero Trebatio s. primorum mensum litteris tuis vehementer commovebar, quod mihi interdum, pace tua dixerim, levis in urbis urbanitatisque desiderio, interdum piger, interdum timidus in labore militari, saepe autem etiam, quod a te alienissimum est, subimpudens videbare. tanquam enim syngrapham ad imperatorem, non epistulam attulisses, sic pecunia ablata domum redire properabas, nec tibi in mentem veniebat eos ipsos, qui cum syngraphis venissent Alexandream, nummum adhuc nullum auferre potuisse... tantum moneo neque amicitiae confirmandae clarissimi ac liberalissimi viri neque uberioris pro

vinciae neque aetatis magis idoneum tempus, si hoc amiseris, te esse ullum umquam reperturum. hoc', quemadmodum vos scribere soletis in vestris libris, idem Q. Cornelio videbatur.' in Britanniam te profectum non esse gaudeo ... ubi sis hibernaturus et qua spe aut condicione, perscribas ad me velim. (VII, 17)

7. M. Cicero s. d. Trebatio.... quod† in Britannia non nimis podέwoov te praebuisti, plane non reprehendo, nunc vero in hibernis intectus mihi videris... quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme, fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te divitem futurum. id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an quomodo Stoici dicunt, omnes esse divites, qui caelo et terra frui possint, postea videbo ... constat.. inter omnes neminem te uno Samarobrivae iuris peritiorem esse. (VII, 16)

8. Cicero s. d. Trebatio. Legi tuas litteras, ex quibus intellexi te Caesari nostro valde iureconsultum videri ... valde metuo, ne frigeas in hibernis, quamobrem camino luculento utendum censeo: idem Mucio et Manilio placebat... tu in re militari multo es cautior quam in advocationibus, qui neque in Oceano natare volueris, studiosissimus homo natandi, neque spectare essedarios .. (VII, 10)

a. 701/53:

[ocr errors]

9. Cicero Trebatio. Nisi ante Roma profectus esses, nunc eam certe relinqueres. quis enim tot interregnis iureconsultum desiderat? ego omnibus, unde petitur, hoc consilii dederim, ut a singulis interregibus binas advocationes postulent: satisne tibi videor abs te ius civile didicisse? ... consuli quidem te a Caesare scribis . . . si diutius frustra afueris, non modo Laberium, sed etiam sodalem nostrum Va

« PreviousContinue »