Page images
PDF
EPUB

iussu testatoris translatum esset, deberi: contra fore, si iniussu translatum esset.

De aedibus legatis.

2. D. 32, 30, 6. Labeo libro secundo posteriorum a Javoleno epitomatorum (P. 172). Si aedes alienas ut dares damnatus sis neque eas ulla condicione emere possis, aestimare iudicem oportere Ateius scribit, quanti aedes sint, ut pretio soluto heres liberetur.

Gai. 2, 202: eoque genere legati etiam aliena res legari potest, ita ut heres redimere <rem) et praestare aut aestimationem eius dare debeat.

De dotis dictione.

3. D. 23, 3, 79, 1. Labeo libro sexto a Javoleno epitomatorum (P. 221). Pater filiae nomine centum doti ita dixit1, cum commodissimum esset'. Ateius scripsit Servium respondisse, cum primum sine turpitudine et infamia dari possit, deberi.

1 Trib. promisit.

De aqua.

4. D. 39, 3, 2, 4. Paulus libro quadragensimo nono ad edictum (P. 632). Apud Ateium ... relatum est eum fossam, ex qua ad inferiorem fundum aqua descendit, cogendum esse vicinum purgare, sive extet fossae memoria sive non extet.

Aquae pluviae arcendae.

5. D. 39, 3, 14 pr. Paulus libro quadragesimo nono ad edictum (P.632). A[n]t[a]e(i)us ait, si is qui opus fecerit, postea Titio1 vendiderit praedium, quatenus desierit dominus esse, agendum cum eo quod vi aut clam; quod si annus praeterierit, de dolo iudicium dandum.

1 Flor. potentiori.

13. PACUVIUS LABEO

Servii discipulus, cum Sinnio Capitone litterarum commercio coniunctus (Gell. 5, 21, 9: Sinni inquit, Capitonis doctissimi viri epistulae sunt uno in libro multae positae, opinor, in templo Pacis. prima epistula scripta est ad Pacuvium Labeonem, cui titulus praescriptus est 'pluria non plura dici debere'. in ea epistula rationes grammaticas posuit, per quas docet pluria' Latinum esse, plura' barbarum), Bruti amicus et cum Caesarem coniuratus, Caesare interfecto Bruti legatus, qui post cladem Philippensem 712/42 se ipse interfecit, Antistii Labeonis pater.

eo in

Pomponius § 44 Pacuvium Labeonem inter eos Servii auditores nominat, qui libros conscripserunt ab Aufidio Namusa in unum corpus digestos. ex huius Pacuvii libris fragmenta aliquot servata esse conicere licet: nam in Justiniani Digestis 'Paconius' quidam laudatur ceterum ignotus, in aliis Codd. 'Pacunius' vel 'Pacuvius' nominatus. Paconium vero laudant et Paulus (D. 37, 12, 3 pr.) et Ulpianus (D. 13, 6, 1, 1), ille libro octavo ad Plautium (P. 1150), hic libro vicesimo octavo ad edictum (P. 798). Paulus, qui ipsius Paconii verba affert, fortasse Plautium secutus est. Krueger p. 157. res ipsae, quas Paconius tractat, Pacuvii temporibus non repugnant. itaque fragmenta illa non Pacuvio, sed ignoto cuidam Paconio haud quisquam facile attribuet.

Scripsit Pacuvius fortasse ad edictum praetoris, nam quae de sententiis eius referuntur, ad id pertinent. cum Pacuvius circa a. 669/58 natus sit (Pernice: Labeo I, 9), Ciceronis verba (de legib. 1, 5, 17) de plerisque', qui 'nunc' a praetoris edicto hauriendam iuris disciplinam putent, non modo ad ipsum Servium, sed etiam ad hunc eius discipulum referri possint, qui a. 702/52 trigesimum annum aetatis iam superaverat.

... libri.

De bonorum possessione contra tabulas.

1. D. 37, 12, 3 pr. Paulus libro octavo ad Plautium (1150). Paconius (Pacuvius?) ait, si turpes personas, veluti meretricem, a parente emancipatus et manumissus heredes fecisset, totorum bonorum contra tabulas possessio parenti datur [aut constitutae partis, si non turpis heres esset institutus].

De eo quod utendum datum est.

2. D. 13, 6, 1, 1. ad edictum (P. 798). dasse dicetur, de eo

Ulpianus libro vicensimo octavo Ait praetor 'quod quis commoiudicium dabo...' qui edictum concepit, commodati fecit mentionem, cum Paconius (Pacunius FS, Pacuvius?) utendi (dati?> fecit mentionem. inter commodatum autem et utendum datum Labeo quidem ait interesse

...

14. (GAIUS?> CINNA

Pomponius § 44: ab hoc (Servio) plurimi profecerunt; fere tamen hi libros conscripserunt ... Alfenus Varus [Gaius], ... (Gaius?) Cinna ... quorum omnes qui fuerunt libri digesti sunt ab Aufidio Namusa'. de cognomine Cinna v. Wilmanns Exempla II, 375.

libri. De fundo legato.

1. D. 35, 1, 40, 1. Javolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis (P. 186). Quidam ita legaverat: si Publius Cornelius impensam quam in fundum Seianum feci, heredi meo dederit, tum heres meus. Publio Cornelio fundum Seianum dato'. Cascellius aiebat etiam pretium fundi dari debere, Ofilius im

14. (GAIUS?) CINNA 16. (P.) AUFIDIUS NAMUSA 273

[ocr errors]

pensae verbo negat pretium significari, sed eos dumtaxat sumptus, quos in eum posteaquam emptus esset fecit. idem Cinna scribit adiecto eo, quod non deductis fructibus impensarum ratio haberi debeat.

Gai. 2, 201: per damnationem hoc modo legamus heres meus Stichum servum meum dare damnas esto'; sed et si 'dato' scriptum fuerit, per damnationem legatum est.

De luctu.

2. D. 23, 2, 6. Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum (P. 2797). Cinna scribit: eum, qui absentem accepit uxorem, deinde rediens a cena iuxta Tiberim perisset, ab uxore lugendum responsum est.

15. PUBLICIUS GELLIUS

Pomponius 44: ab hoc (Servio) plurimi profecerunt, fere tamen hi libros conscripserunt: .. Publicius Gellius .. quorum omnes qui fuerunt libri digesti sunt ab Aufidio Namusa. de nomine vulgato Publicii v. Wilmanns Exempla II, p. 352. qui in Iustiniani Digestis occurrit 'Publicius' a Marcello vel potius a Paulo (D. 31, 50 pr.), ab Ulpiano (D. 38, 17, 2, 8) et Modestino (D. 35, 1, 51, 1) citatus secundi demum p. Ch. saeculi est. E Publicii Gellii libris nihil videtur superesse.

16. (P.) AUFIDIUS NAMUSA

Pomponius § 44: ab hoc (Servio) plurimi profecerunt, fere tamen hi libros conscripserunt: Alfenus Varus [Gaius], Aulus Ofilius, Titus Caesius, Aufidius Tucca, Aufidius Namusa, Flavius Priscus, Gaius Ateius, Pacuvius Labeo [Antistius] Labeonis Antistii pater, <Gaius?> Cinna, Publicius Gellius. ex his decem libros

Iurispr. antehadr. rell. ed. Bremer.

18

octo conscripserunt, quorum omnes qui fuerunt libri digesti sunt ab Aufidio Namusa in centum quadraginta libros. ex his auditoribus plurimum auctoritatis habuit Alfenus Varus et Aulus Ofilius ...

con

Quae verba maxime dubia non ipsius Pomponii, sed partim Triboniani esse apparet. ,,Man hat mit dem Widerspruch zu kämpfen, dass Pomponius (potius Tribonianus) ... erst alle zehn Schüler gerade als Schriftsteller hervorgehoben hat (fere tamen hi libros scripserunt), dann aber sagt, dass nur acht derselben geschrieben hätten" Krueger p. 66. n. 63. Pomponium, qui a Servio plurimos profectos esse tradidit, decem auditores nominasse puto, qui libros conscripserint. ab his octo separavit, quorum libros Namusa in unum corpus coniunxit. qui octo ii auditores habendi sunt, quorum nomina Tribonianus praemisit. duorum ergo

illorum quos plurimum auctoritatis habuisse Pomponius tradit, scilicet Alfeni Vari et Auli Ofilii, libri in Namusae corpus recepti non videntur. qua de re consentiunt viri docti H. Pernice Miscellanea p. 33, A. Pernice Labeo I, p. 9 n. 13, Krueger p. 66.

Cum de Namusae opere nihil aliud traditum sit, de eius natura et indole viri docti valde dissentiunt. quod Bynkershoek (observ. 8, 1) putabat, Digesta a Gellio 7, 5, 1 Alfeno adscripta Aufidii opus esse, Mommsen quoque (Z. f. Rg. VII, 480) conicit: 'Meiner Meinung nach sind diese Digesten (des Namusa) nicht verschieden von denen, die bei Gellius und in den (Iustinianischen) Digesten unter dem Namen des Alfenus angeführt werden', sed haec coniectura comprobari nequit. cf. H. Pernice Miscellanea p. 32 sq. Krueger p. 66. certe librorum numerus, quem Pomponius Aufidii operi attribuit, tantus esse videtur, ut errorem suspicari liceat. Mommseno, qui Pomponii illo loco vocem centum' delendam esse censet (p. 481 n.), in hac re H. Pernice p. 33 assentitur. Krueger vero p. 68 huius emendationis ne mentionem quidem facit.

[ocr errors]

1

« PreviousContinue »