Page images
PDF
EPUB

unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia auspicaverit avesque inritas habuerit superatusque in auspicio a Romulo sit. idcirco, inquit, omnes, qui pomerium protulerunt, montem istum excluserunt, quasi avibus obscenis ominosum.

4. Fest. 351. 'Bene sponsis beneque volueris' in precatione augurali Messalla augur ait significare 'spoponderis volueris'.

5. Fest. 351.

[ocr errors]

'Serpula serpserit' ait idem Mes

salla, serpens inrepserit.
6. Fest. 351.
7. Fest. 351.
8. Fest. 379.

9. Fest. 161.

[ocr errors]
[ocr errors]

'Solino' idem ait esse consulo. 'Suad ted' ait esse sic te.

Vernisera Messalla auguria.

Marspedis sive sine r littera maspedis in precatione solitaurilium quid significet, ne Messalla quidem augur in explanatione auguriorum reperire se potuisse ait.

[ocr errors]

10. Macrob. sat. 1, 16, 28. Quod Iulius Modestus affirmat, Messalla augure consulente pontifices, an nundinarum Romanarum nonarumque dies feriis tenerentur, respondisse eos, nundinas sibi ferias non videri. 11. Fest. 253. <Pecunia, quae erogatur <in ludos et spectacula, appellatur lu>cari edicta, quod a lucis captetur. ... lucar a luce) dici existimat, <cuius opinionis est et) Valerius Messalla in explana<tione auguriorum).1

12. Lyd. de mens 4, 1. - ὅθεν ὁ Μεσσαλᾶς τοῦτον (sc. Ιανὸν) εἶναι τὸν αἰῶνα νομίζει. καὶ γὰρ ἐπὶ τῆς πέμπτης τοῦ μηνός τούτου ἑορτὴν αἰῶνος ἐπετέλουν οἱ πάλαι.

II. De familiis.

'De familiis Troianis' Varronem scripsisse moneo. Teuffel-Schwabe § 166, 4 e. de indigenis postea commentarios composuit Masurius Sabinus. Gell. 4, 9, 8.

1 Mueller coniecit: in explanatione XII tab.). contra Schoell l. c. p. 35, quem etiam Huschke in Iurisprud. secutus est.

1. Plin. h. n. 35, 8.

similis causa

Messallae seni expressit volumina illa quae de familiis condidit. 2. Plin. h. n. 34, 38. Unum etiam nunc aeris miraculum non omittemus. Servilia familia inlustris in fastis trientem aereum pascit auro, argento consumentem utrumque. origo atque natura eius incomperta mihi est. verba ipsa de ea re Messallae senis ponam: Serviliorum familia habet trientem sacrum, cui summa cum cura magnificentiaque sacra quotannis faciunt, quem ferunt alias crevisse alias decrevisse videri et ex eo aut honorem aut deminutionem familiae significari.

III. Ad XII tabulas?

M. Valerium Messallam ad XII tabulas commentarios scripsisse sunt qui putent. duo afferuntur testimonia et ea quidem in Brunsii quoque fontibus6 (I, 26. II, 37. 45).

1. Fest. 355. <Tugu)ria a tecto appellantur <domicilia rusticorum) sordida, quo nomine (Messalla in explanatione XII ait etiam <... significari).

...

...

2. Fest. 321. <Sanates quasi sanat)i appella<ti...> ne Valerius quidem Messalla) in XII explanatione rem expedivit, hic ta)men for<ctos sanatisque duas gentis finitima<s fuisse censet, de quibus legem hanc scriptam esse, qua cautu>m, ut id ius man <..., quod populus Romanus), haberent.

At utrumque locum, cum Messallae nomen coniectura inlatum sit, nullam vim habere Schoell p. 35 sqq. monuit. cf. supra p. 105 et 130 sq.

Quorum fragmenta subieci, iuris periti sunt a Servio Sulpicio profecti, sed ii tantum, qui non primi ordinis habebantur: Alfenum enim Varum et Aulum Ofilium infra invenies (VIII, 1. 2).

9. TIT. CAES. 10. AUFID. TUCCA 11. FLAV. PRISC. 267

9. TITUS CAESIUS

ex Etruria ortus, ut nomen docet, Servii discipulus, quem et libros conscripsisse Pomponius § 44 testis est, idem, ut videtur, qui 'Caesius' ab Arnobio (v. infra) dicitur. ceterum Caesii nomen vulgatum est. Wilmanns Exempla II, 314 sq.

libri?

Arnobius adv. nat. 3, 40. Nigidius Penates deos Neptunum esse atque Apollinem prodidit ... idem rursus ... exponit ... disciplinas Etruscas sequens, genera esse Penatium quattuor et esse Iovis ex his alios, alios Neptuni, inferorum tertios, mortalium hominum quartos.. Caesius et ipse eas sequens Fortunam arbitratur et Cererem, Genium Jovialem ac Palem, sed non illam feminam quam vulgaritas accipit, sed masculini nescio quem generis ministrum Iovis ac vilicum.

10. AUFIDIUS TUCCA

Servii discipulus, qui de iure libros conscripsit, cum aliorum Servii auditorum libris ab Aufidio Namusa in unum corpus digestos. Pomponius § 44. 'Aufidius' vel 'P. Aufidius' aliquotiens laudatus utrum Tucca an Namusa habendus sit dubitari potest: mihi potius Namusa videtur ex Aufidii Tuccae libris fragmenta nulla afferuntur.

esse.

11. FLAVIUS PRISCUS

Pomponius § 44: ab hoc (Servio) plurimi profecerunt: fere tamen hi libros conscripserunt ... Flavius Priscus... quorum omnes qui fuerunt libri digesti sunt ab Aufidio Namusa ...' de Flavio Prisco nihil praeterea traditum est. de nomine Flavii vulgato v. Wilmanns

Exempla II p. 327. in Iustiniani Digestis non raro 'Priscus' nominatur, scilicet a Iuliano (D. 39, 6, 21 libro II ad Urseium Ferocem P. 904 plerique, in quibus Priscus quoque, responderunt'), a Pomponio (D. 35, 1, 112, 3 libro XI epistularum P. 20 'Priscus respondit'), a Paulo (D. 41, 2, 1, 21 libro LIV ad edictum P. 657 Priscus ait'; D. 41, 4, 2, 6 ibid. P. 664 Priscus ait'), ab Ulpiano (D. 7, 8, 10, 2 libro XVII ad Sabinum P. 2576 'Priscus et Neratius putant', sed v. infra), ab eodem etiam in libro Regularum singulari (11, 28 'Cassiani.. dicunt. . ., Proculiani autem verum Priscus...). qui Priscus modo Fulcinius (Krueger p. 157) modo Javolenus (Krueger p. 162) modo Neratius (Krueger p. 170) esse putatur. denique pro voce 'Priscus', quod libri nostri D. 7, 8, 10, 2 habent, cum Stephano ad Bas. 16, 8, 10 potius 'Proculus' legendum esse censent.

At in Pauli libro LIV ad edictum aeque atque in aliis eiusdem operis libris non solum Sabinus, Proculus, Cassius, Labeo, sed etiam veteres' laudantur et nominatim Q. Mucius (P. 659), Brutus et Manilius (P. 658), Servius (P. 664. 669), Ofilius (P. 657), Trebatius (P. 658. 664a). his ergo veteribus ut Neratius (P. 658) et Fulcinius (P. 674), ita Priscus' quoque (P. 657. 664) inseritur, ita ut suspicio oriatur 'Priscum' hunc Flavium Priscum intelligendum esse. quae confirmari videtur eo, quod Paulus etiam in aliis eiusdem operis libris cum Fulcinium (P. 567, 674, 1794, 1775), Neratium (P. 127, 190, 232, 458, 487), Javolenum (P. 1283) citat, tum vero modo Servium, sed etiam auditores eius, scilicet Ateium (P. 632 cf. 635), Alfenum (P. 191, 495, 715), Ofilium (P. 487, 521, 632, 634, 1774), Namusam (P. 632), fortasse et Pacuvium (P. 1150) laudat. at cum Paulus (P. 949) Fulcinium expresse Priscum Fulcinium' nominet, hunc potius nonnunquam vel solo Prisci nomine designasse Paulum puto.

non

Ex Flavii igitur Prisci libris nihil videtur servatum esse.

12. C. ATEIUS

Servii auditor (Pomponius § 44), fortasse C. Atei Capitonis pater, 699/55 tribunus plebis, postea (fortasse 702/52) praetor.

C. Ateius a Pomponio inter eos Servii auditores refertur, qui praeceptoris responsa libris promulgaverunt quorumque libri ab Aufidio Namusa in unum corpus digesti sunt. in Iustiniani Digestis cum nonnumquam Ateius' laudetur (D. 23, 3, 79; 32, 30, 6; 34, 2, 39, 2; 39, 3, 2, 4), quaeritur, utrum pater an filius sit. hunc designari putant Pernice Labeo I, 82 n. 2 aliique, ex. gr. SalkowskiGlück XLIX, 606, patrem vero Karlowa I, 684 et recte quidem: nam apud Labeonem, qui in posterioribus libris 'Ateium' ter laudat, haec legimus: Ateius scripsit Servium respondisse' (D. 23, 3, 79, 1) vel Ateius Servium respondisse scribit' (D. 34, 2, 39, 2), ita ut Servii auditorem designari videamus; tertio quoque loco, quo Ateium aliquid 'scribere' Labeo refert, eundem auditorem intellexisse putandus est. Paulum vero, qui quarto illo loco Ateium' laudat (P. 632, 4) et apud eundem aliquid 'relatum' esse tradit, non alium respicere apparet: nam et antea et postea Labeonem laudat, e cuius libris, quae de Ateio tradit, videtur desumpsisse. Lenel I col. 71 n. 1 consentit. Antaeus, qui a Paulo (D. 39, 3, 14 pr.) nominatur, non alius atque Ateius habendus est, qui in iisdem Pauli libris ad edictum invenitur.

[blocks in formation]

1. D. 34, 2, 39, 2. Javolenus libro secundo posteriorum Labeonis (P. 185). Ateius Servium respondisse scribit, cui argentum, quod in Tusculano fundo cum moreretur habuisset, legatum esset, et quod antequam moreretur, ex urbe in Tusculanum

« PreviousContinue »