Page images
PDF
EPUB

1. V epistolicarum quaestionum ait: a deorum sede cum in meridiem spectes, <quod) ad sinistram sunt partes mundi exorientes, ad dexteram occidentes, factum arbitror, ut sinistra meliora auspicia quam dextera esse existimentur'. idem fere sentiunt Sinnius Capito et Cincius.

"Tuditantes.'

19. Fest. 352. Tuditantes, tundentes <negotium, i. e. ag)entes significare ait Cincius <de

verbis priscis).

Vindiciae.'

20. Fest. 376a.

...

Cincius sic ait: vindiciae

olim dicebantur illae, quae ex fundo sumptae in ius adlatae erant.

VII. Mystagogicon libri.

Liber II.

1. Fest. 363a. Trientem tertium pondo coronam auream dedisse se Iovi donum, scripsit T. Quinctius dictator), quom per novem dies totidem urbes et decimam Praeneste cepisset. id significare ait Cincius in Mystagogicon 1. II duas libras pondo et trientem.

7. GRANIUS FLACCUS

Varrone, ut videtur, minor natu (Macrob. 1, 18, 4: 'Varro et Granius Flaccus'), non idem atque Granius Licinianus, id quod voluit Huschke. cf. Teuffel-Schwabe § 359, 5. sicut Varro rerum divinarum libros ad Cae

sarem pontificem scripserat, aeque Granius Flaccus ad Caesarem de indigitamentis scriptum librum reliquit. Censorin. d. n. 3, 2. praeterea librum 'de iure Papiriano' composuit.

I. De iure Papiriano.

Leges regias secundum argumenta a Sexto Papirio collocatas s. ius Papirianum v. supra p. 133 sqq. ad hoc ergo ius Granius Flaccus commentarium scripsit.

De ritu sacrorum.

[ocr errors]

iure

1. Macrob. sat. 3, 11, 5. in Papiriano evidenter relatum est, arae vicem posse mensam dicatam: ut in templo, inquit, Iunonis Populoniae augusta mensa est. namque in fanis alia vasorum sunt et sacrae suppellectilis, alia ornamentorum. quae vasorum sunt, instrumenti instar habent, quibus sacrificia conficiuntur. quarum rerum principem locum obtinet mensa, in qua epulae libationesque et stipes reponuntur, ornamenta vero sunt clypei, coronae et huiusce modi donaria. neque enim donaria dedicantur eo tempore, quo delubra sacrantur; at vero mensa arulaque eodem die, quo aedes ipsae, dedicari solent. unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem obtinet pulvinaris.

Qui inquit', non Papirius est, sed Granius Flaccus.

[merged small][ocr errors]

2. D. 50, 16, 144. Paulus libro decimo ad legem Juliam et Papiam (P. 975). Granius Flaccus in libro de iure Papiriano scribit pellicem nunc volgo vocari, quae cum eo cui uxor sit, corpus misceat, quosdam (quondam?) eam, quae uxoris loco sine nuptiis in domo sit, quam лallax Graeci vocant.

cf. Paul. p. 222. v. pellices. Pellices nunc quidem appellantur alienis succumbentes non solum feminae, sed etiam mares. antiqui proprie eam pellicem nominabant, quae uxorem habenti nubebat. D. 50, 16, 144. Paulus 1. 1. Libro memorialium Masurius scribit, pellicem apud antiquos eam habitam, quae, cum uxor non esset, cum aliquo tamen vivebat.

[ocr errors]

De sacerdotibus.

3. Fest. p. 2773, 5. — Ricae et riculae vocantur parva ricinia, ut palliola ad usum capitis facta. Granius quidem ait esse muliebre cingulum capitis, quo pro vitta Flaminica redimiatur.

Huschke fragmentum de indigitamentis libro adscripsit, sed minus recte, opinor.

II. De indigitamentis ad Caesarem.

Post Granium Flaccum L. Cornelius Balbus 'E§ŋyntzav libros videtur conscripsisse. cf. Teuffel-Schwabe §§ 209, 4.

1. Censorinus d. n. 3, 2. Eundem esse Genium et Larem multi veteres prodiderunt, in queis etiam Granius Flaccus in libro, quem ad Caesarem de indigitamentis scriptum reliquit.

2. Macrob. sat. 1, 18, 4. Item Boeotii Parnasum montem Apollini sacratum esse memorantes, simul tamen in eodem et oraculum Delphicum et speluncas Bacchicas uni deo consecratas colunt. unde et Apollini et Libero patri in eodem monte res divina celebratur. quod cum et Varro et Granius Flaccus affirment, etiam Euripides his docet ...

3. Arnob. adv. nat. 3, 31. — Aristoteles, ut Granius memorat, vir ingenio praepotens atque in doctrina praecipuus, Minervam esse Iunam probabilibus argumentis explicat et litterata auctoritate demonstrat.

4. Arnob. ib. 3, 38. Novensiles Piso deos esse credit novem in Sabinis apud Trebiam constitutos. hos Granius Musas putat consensum accommodans Aelio.

Cum Arnobius his locis Granium Flaccum 'Granium' nominet, 5, 18 ubi 'Flaccum' nominat, eum non eundem, sed potius Verrium Flaccum designare puto. aliter sentit Huschke p. 109.

8. M. VALERIUS MESSALLA

cos. 701/53, per annos LV augur' (Macrob. sat. 1, 9, 14), neque confundendus cum M. Valerio Messalla cos. 693/61 (Teuffel-Schwabe § 171, 12) neque, quod Huschke in Iurisprud. facit, cum M. Valerio Messalla, huius filio, qui 'Corvinus' appellabatur (Teuffel-Schwabe § 222, 1). sicut cos. 693/61 Niger' cognominatus est, ita Messalla, de quo hic sermo est, 'Rufi' cognomen videtur habuisse, cum idem videatur esse atque Messalla senex' Plinii. iuris consultus nominatur neque responsa eius traduntur, at scripta reliquit, qui aliquo modo huc pertinent.

I. De auspiciis libri.

neque

Eiusdem argumenti libros scripserunt ante Messallam L. Iulius Caesar (supra p. 106), Varro (p. 124), Appius Claudius Pulcher (p. 243), Cicero (Teuffel - Schwabe § 184, 18).

Liber I.

1. Gell. 13, 15. § 1-4. — In edicto consulum, quo edicunt, quis dies comitiis centuriatis futurus sit, scriptum ex vetere forma perpetua: 'ne quis magistratus minor de caelo servasse velit.' quaeri igitur solet, qui sint magistratus minores. super hac re meis verbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messallae auguris de auspiciis primus, cum hoc scriberemus, forte adfuit. propterea ex eo libro verba ipsius Messallae subscripsimus: Patriciorum auspicia in duas sunt divisa potestates. maxima sunt consulum, praetorum, censorum. neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis, ideo quod collegae non sunt censores consulum aut praetorum, praetores consulum sunt. ideo neque

consules aut praetores censoribus neque censores consulibus aut praetoribus turbant aut retinent auspicia; at censores inter se, rursus praetores consulesque inter se et vitiant et obtinent. praetor, etsi collega consulis est, neque prae

torem neque consulem iure rogare potest, ut quidem nos a superioribus accepimus ante haec tempora servatum esse et ut in commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maioris collega rogari iure non potest. nos his temporibus praetore praetores creante veterum auctoritatem sumus secuti neque his comitiis in auspicio fuimus. censores aeque non eodem rogantur auspicio atque consules et praetores. reliquorum magistratuum minora sunt auspicia. ideo illi minores, hi maiores magistratus appellantur. minoribus creatis magistratibus tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata datur lege; maiores centuriatis comitiis fiunt.

1b. Fest. 157. - <minora itemque maiora auspicia quae dicantur, docet Messalla; nam maiora consulum, praetorum, censorum dici ait, reliquorum minora, cum illi maiores, hi autem mino>res magistratus dici consueverint).

[ocr errors]

2. Gell. 13, 16. Idem Messalla in eodem libro de minoribus magistratibus ita scripsit: Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem avocare potest. praetor et comitiatum et contionem usquequaque avocare potest, nisi a consule. minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem avocare possunt. ea re, qui eorum primus vocat ad comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest. nec avocare alius alii possunt, si contionem habere volunt, uti ne cum populo agant, quamvis multi magistratus simul contionem habere possunt.

Ex incertis libris.

3. Gell. 13, 14, 4-6. .. quaesitum est. est..., quam ob causam ex septem urbis montibus, cum ceteri sex intra pomerium sint, Aventinus solum.. extra pomerium sit, neque id Servius Tullius rex neque Sulla... intra effatos urbi fines incluserint. huius rei Messalla aliquot causas videri scripsit; sed praeter eas omnis ipse

« PreviousContinue »