Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Pomponius 39 post hos fuerunt P.

Mucius et Brutus et Manilius, qui fundaverunt ius civile. ex his ... libellos reliquit Brutus septem, Manilius tres (fortasse *Manilius septem, Brutus tres'), et exstant volumina scripta Manilii monumenta.' verba ultima corrupta malo 'inscripta' legere quam monumenta' delere.

Idem quin Manilianarum venalium vendendorum legum (Cicero de or. 1, 58, 246) vel Manilii actionum (Varro de r. r.) auctor sit, dubitari nequit, quamquam in codicibus optimis nomen 'Mamilius' legitur. TeuffelSchwabe § 133, 1. cf. § 158, 1.

[ocr errors]

Manilius in Ciceronis de re p. dialogo prodit; eiusdem memoriam Mamertinus grat. act. Iuliano excitat, cum Manilios ita enim, non 'Manlios' legendum esse Joers p. 256, 1 recte monet, cum vel Krueger p. 261, 7 pravam lectionem habeat iuris civilis scientiam cum aliis in amplissimum gradum dignitatis evexisse monet.

Responsa.

Cic. de orat. 3, 133 M'. vere Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem foro; quod erat insigne, eum qui id faceret, facere civibus omnibus consilii sui copiam.'

1. Cicero de re publ. 3, 10, 17... ut hic noster interpres alia nunc Manilius iura dicat esse de mulierum legatis et hereditatibus, alia solitus sit adulescens dicere nondum Voconia lege lata.

2. Cicero de fin. 1, 4, 12. — an, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter principes civitatis, P. Scaevolam Manliumque Manilium ...

3. D. 41, 2, 3 § 3. Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum (P. 658). — ... Brutus et Manilius putant eum, qui fundum usu cepit, etiam thensaurum cepisse, quamvis nesciat in fundo esse.

[ocr errors]

4. Cicero ad fam. 7, 22. Illuseras heri quod dixeram controversiam esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agere. itaque. id caput ubi haec controversia est notavi et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, M' Manilium, M. Brutum sensisse.

...

...

5. Gell. 17, 7, 3.... Q. Scaevola patrem suum et Brutum et Manilium quaesisse ait dubitasseque, utrum in post facta modo furta valeret lex an etiam in antea facta, quoniam 'subruptum erit' utrumque tempus videretur ostendere, tam praeteritum quam futurum.

Actionum (?) libri

Pomponius § 39 ... 'Publius Mucius decem libellos reliquit, Brutus septem, Manilius tres'; ubi legendum potius videtur 'Manilius septem, Brutus tres'. cf. supra p. 24, infra p. 41.

Manilium aeque atque P. Mucium et Brutum etiam dubias et controversas res tractasse apparet. rerum ordo cognosci nequit: ne unius quidem libri argumentum traditur.

[ocr errors]

1. Varro de 1. l. 7, 5, 105. nexum Manilius scribit omne quod per libram et res geritur, in quo sint mancipia.

2. Priscian. 8, 16 p. 382 ed. Hertz. melius (fortasse M'. Manilius) impubes libripens esse non potest neque antestari.

3. Varro de re rust. 2, 5, 11. eos (sc. boves) cum emimus domitos, stipulamur sic: illosce boves sanos esse noxisque (solutos) praestari? cum emimus indomitos, sic: illosce iuvencos sanos recte deque pecore sano esse noxisque (solutos) praestari spondesne? paulo verbosius haec, qui Manili actiones sequuntur.

4. Ibid. 2, 7, 6. - emptio equina similis fere ac boum et asinorum, quod eisdem rebus in emptione dominum mutant, ut in Manili actionibus sunt perscripta. 5. Ibid. 2, 3, 5. -... stipulantur paucis exceptis verbis, ac Manilius scriptum reliquit, sic: illasce capras hodie recte esse et bibere posse habereque recte licere, haec spondesne?

6. Ibid. 2, 4, 5. emi solent sic: illasce sucs sanas esse habereque recte licere noxisque (solutas) praestari neque de pecore morboso esse spondesne? quidam adiciunt: perfunctas esse a febri et a foria.

4. C. LIVIUS C. F. DRUSUS

frater maior natu M. Livii, cos. 607/144. quamquam caecus iuris consultus celeber, cuius 'domum compleri a consultoribus solitam' fuisse Cicero tusc. 5, 112 ait. Val. Max. 8, 7, 4 ius civile populo benignissime interpretatus est'.

[ocr errors]

Responsa.

D. 19, 1, 38 § 1. Celsus libro octavo Digestorum (P. 79). Si per emptorem steterit, quoniam ei mancipium traderetur, pro cibariis per arbitrium indemnitatem posse servari Sextus Aelius, Drusus dixerunt ...

Iuris civilis libri?

Val. Max. 8, 7, 4. . . . 'utilissimaque discere id (ius civile) cupientibus monumenta composuit'. nihil exstat.

5. L. CASSIUS HEMINA

Censorin. de d. nat. 17, 11 at Piso Censorius et Cn. Gellius, sed et Cassius Hemina, qui illo tempore (quartorum ludorum saecularium 608/146) vivebat.'

De censoribus libri?

Non. 346, 22. Cassius Hemina lib. II de censoribus: et in area et q. s. librorum de censoribus memoria uno Nonii nititur testimonio, ne eo quidem ab omni suspicione vacuo. v. Luc. Muelleri adnotationem, qui hic quoque annales indicari contra Hertzium (de hist. 1871 p. 2) post alios defendit.

Liber II.

Non. 1. c. et in area in Capitolio signa quae erant demoliunt.

6. Q. FABIUS MAXIMUS SERVILIANUS cos. 612/142.

Macrobius (v. infra) eum iuris pontificii libros scripsisse refert; sed sunt qui putent errore hunc pro Servio Fabio Pictore (II, 1) nominari.

Iuris pontificii libri ...

Liber XII.

[ocr errors]

Macrob. 1, 16, 25. sed et Fabius Maximus Servilianus pontifex in libro duodecimo negat oportere atro die parentare, quia tunc quoque Ianum Iovemque praefari necesse est, quos nominari atro die non oportet.

5. L. CASSIUS HEMINA 6. Q. FABIUS 7. L. FURIUS 29

[ocr errors]

7. L. FURIUS PHILUS

cos. 618/136.

Cicero Brut. 108 perbene latine loqui putabatur litteratiusque quam ceteri'.

Carmen quo dii evocantur quodque Macrobio auctore Sammonicus Serenus sive pater sive filius secundo p. Ch. saeculo in cuiusdam Furii vetustissimo libro repperisse professus est', ex huius Furii libro desumptum esse verisimile videtur.

Quod ad argumentum libri, conicere licet, de consulis officio vel de re militari eum fuisse. Huschke cum aliis iuris sacri librum fuisse putat. pontifices et ad evocandos deos et ad devovenda oppida praesto fuisse, si res in Italia agebatur, traditum est. Preller-Jordan Röm. Mythologie I 139.

Macrob. sat. 3, 9 §§ 6-13. — repperi in libro quinto rerum reconditarum Sammonici Sereni utrumque carmen, quod ille se in cuiusdam Furii vetustissimo libro repperisse professus est. est autem carmen huiusmodi, quo di evocantur, cum oppugnatione civitas cingitur:

si deus si dea est, cui populus civitasque Carthaginiensis est in tutela, teque maxime, ille qui urbis huius populique tutelam recepisti, precor venerorque veniamque a vobis peto, ut vos populum civitatemque Carthaginiensem deseratis, loca templa sacra urbemque eorum relinquatis, absque his abeatis eique populo civitati metum formidinem oblivionem iniciatis, propitiique1 Romam ad me meosque veniatis, nostraque vobis loca templa sacra urbs acceptior probatiorque sit, mihique populoque Romano militibusque meis praepositi sitis, ut sciamus intellegamusque. si ita feceritis, voveo vobis templa ludosque facturum.

1 Coni. Huschke pro proditique. idque faciatis extis.

2

2 Huschke supplet:

« PreviousContinue »