Page images
PDF
EPUB

2. C. CLAUDIUS MARCELLUS

5. C. AELIUS GALLUS 245

a. 703/51 Appio imp.', i. e. Ciliciae proconsuli, haec scripsit (ad fam. 3, 1, 3): L. Valerium iureconsultum valde tibi commendo, sed ita etiam, si non est iure consultus. melius enim ei cavere volo, quam ipse aliis solet. valde hominem diligo: est ex meis domesticis atque intimis familiaribus'. de eodem, ut videtur, a. 701/53 ad Trebatium scripsit (ad fam. 7, 11, 2): 'si diutius frustra afueris, non modo Laberium, sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco. mira enim persona induci potest Britannici iureconsulti'.

Valerius, qui ad XII tabulas scripsisse traditur, non hic putandus est (Teuffel-Schwabe § 207, 1), sed Q. Valerius Soranus, de quo supra V, 1 (p. 105). de M. Valerio Messalla v. infra VII 8 (p. 266 sq.). Valerius Severus, quem Julianus et Ulpianus laudant (P. 1-4), aetate inferior est. cf. Krueger p. 157.

4. PRECIANUS

Cicero a. 700/54 Trebatio haec scribit (ad fam. 7, 8, 2): Quod scribis de illo Preciano iureconsulto, ego te ei non desino commendare, scribit enim ipse mihi te sibi gratias agere debere. de eo quid sit, cura ut sciam. ego vestras Britannicas litteras exspecto'.

5. C. AELIUS GALLUS

vixit ante Verrium Flaccum, ceterum ignotus, non iuris consultus sed potius grammaticus iuris non ignarus. *Gallus' a Labeone, Scaevola, Paulo et Ulpiano laudatus non Aelius est, sed Aquillius Gallus. V. supra p. 112. is Gallus vero, quem Iulianus D. 50, 16, 77 frumentum recte definisse ait, et cuius responsum inter Aquillii responsa recepi (p. 118), uter sit, dubium est, ita ut ne hoc quidem loco praetermitti debeat. cf. Krueger p. 69 n. 92.

De verborum quae ad ius civile pertinent significatione libri (II?).

Aelii Galli libri laudantur a Verrio Flacco in Festi epitome (cf. Teuffel-Schwabe § 208, 4), a Gellio 16, 5, 3, a Servio grammatico (Teuffel-Schwabe § 431), denique a Triboniano, qui fragmentum in Iustiniani Digesta recepit (D. 50, 16, 157), sine dubio non ex genuino opere, sed ex posterioris aevi iuris consulti, fortasse Gaii libris, quippe qui ‘Aelium Gallum' libro VI ad legem duodecim tabularum laudavit (D. 22, 1, 19). certe in indicem Florentinum Aelii Galli libri recepti non sunt. Gallus saepenumero res 'definire' dicitur (Fest. v. possessio, saltus, stirps, Gaius D. 50, 16, 37), vel res similes 'distinguere (Fest. v. senatus decretum) vel docere quid inter eas intersit (Fest. v. rogatio).

Libri primi fragmenta afferunt et Verrius Flaccus et Tribonianus, libri secundi Verrius Flaccus et Gellius ita quidem, ut res ab Aelio Gallo ordine alphabetico dispositae videantur fuisse: fragmenta enim ex secundo libro allata ad litteras RSTV pertinent, littera P ex primo libro citatur. cf. Schoell legis XII tabb. reliquiae p. 28 n. 2. aliter sentit Reitzenstein: Breslauer Philol. Abhandlungen I (Verrianische Forschungen) p. 84 n. 2. glossas usque ad P litteram priori, reliquas alteri libro adscripsi.

Liber I.

"Fructus.'

1. D. 22, 1, 19 pr. Gaius libro sexto ad legem duodecim tabularum (P. 440). Gallus Aelius putat, si vestimenta aut scyphus petita sint, in fructu haec numeranda esse, quae locata ea re mercedis nomine capi potuerint.

cf. D. 50, 16, 77. Idem (Paulus) libro quinquagensimo nono ad edictum (P. 715). Fructum pro reditu appellari ... Iulianus scribit ... frumentum autem id esse, quod arista se teneat, recte Gallum definisse.

At haec definitio potius Aquillio Gallo adtribuenda est. cf. supra p. 118.

2. Fest. 142.

'Municeps.'

Municeps est, ut ait Aelius Gallus,

qui in municipio liber natus est; item qui ex alio genere hominum munus functus est; item qui in municipio ex servitute se liberavit a municipe.

"Necessarii.'

3. Fest. 162. Necessarii sunt, ut Gallus Aelius ait, qui aut cognati aut affines sunt, in quos necessaria officia conferuntur praeter ceteros.

'Nexum.'

4. Fest. 165. Nexum est, ut ait Gallus Aelius, quodcunque per aes et libram geritur, id quod necti dicitur; quo in genere sunt haec: testamenti factio, nexi datio, nexi liberatio.

'Paries.'

5. D. 50, 16, 157 pr. Aelius Gallus libro primo de verborum quae ad ius pertinent significatione. Paries est, sive murus sive maceria est.

cf. infra 'via'.

6. Fest. 214.

'Perfuga.'

Perfugam Gallus Aelius ait, qui liber aut servus sua voluntate ad hostes transierit. [qui idem dicitur transfuga: quanquam sunt, qui credant, perfugam esse non tam, qui alios fugiat, quam qui ob spem commodorum ad quempiam perfugiat.]

7. Fest. 206.

'Petra.'

docet Aelius Gallus: petra est, qui locus dextra ac sinistra fornicem expletur usque ad libramentum summi fornicis.

[ocr errors]

"Possessio.'

8. Fest. 233. Possessio est, ut definit Gallus Aelius, usus quidam agri aut aedificii, non ipse fundus aut ager; non enim possessio est (e) rebus, quae tangi possunt nec suum)1, qui dicit se possidere, is vere2 potest dicere. itaque in legitimis actionibus nemo ex his qui (fortasse potius ex iure Quiritium) possessionem suam vocare audet, sed ad interdictum venit, ut praetor his verbis utatur: uti nunc possidetis eum fundum, q(uo) d(e) a(gitur), quod nec vi nec clam nec precario alter ab altero possidetis, quo minus) ita possideatis, adversus ea vim fieri veto.

"Postliminium.'

9. Fest. 218. Post liminium receptum Gallus Aelius in libro primo significationum, quae ad ius pertinent, ait esse eum, qui liber, ex qua civitate in aliam civitatem abierat, in eandem civitatem redit eo iure, quod constitutum est de postliminis; item qui servos a nobis in hostium potestatem pervenit, postea ad nos redit in eius potestatem, cuius antea fuit, iure postlimini. equi et muli et navis eadem ratio est post liminium receptionis quae servi. quae genera rerum ab hostibus ad nos post liminium redeunt, eadem genera rerum a nobis ad hostis redire possunt. cum populis liberis et cum foederatis et cum regibus postliminium nobis est ita uti cum hostibus; quae nationes in dicione nostra sunt, cum his <postliminium non est).

Liber secundus.

10. Fest. 289.

[ocr errors]

"Religiosum.'

(religiosum ait) esse Aelius Gallus, quod homini ita facere non liceat, ut si id faciat, contra deorum voluntatem videatur facere.

1 Hiatum codicis explevit Mommsen.

2 Huschke pro is vere potius is suam rem scribere iussit.

quo in genere sunt haec: in aedem Bonae deae virum introire, adversus auspicia legem ad populum ferre, die nefasto apud praetorem lege agere. inter sacrum autem et sanctum et religiosum differentias bellissime refert: sacrum aedificium consecratum deo, sanctum murum qui sit circum oppidum, religiosum sepulcrum, ubi mortuus sepultus aut humatus sit, satis constare ait; sed item ratione quadam et temporibus eadem videri posse, si quidem quod sacrum est, idem lege aut instituto maiorum sanctum esse putat, ut violari id sine poena non possit. idem religiosum quoque esse, quoniam sit aliquid, quod ibi homini facere non liceat; quod si faciat, adversus deorum voluntatem videatur facere, similiter de muro et sepulcro debere observari, ut eadem et sacra et sancta et religiosa fiant. [sed quo modo supra expositum est, cum de sacro diximus.]

11. Fest. 277.

'Remancipata.'

Remancipatam Gallus Aelius esse ait, quae mancipata sit ab eo, cui in manum

convenerit.

'Reus.'

12. Fest. 273. Gallus Aelius libro II significationum verborum quae ad ius pertinent ait: reus est, qui cum altero litem contestatam habet, sive is egit sive cum eo actum est. reus stipulandi est idem, qui stipulator dicitur, quippe suo nomine ab altero qui stipulatus est, non is qui alteri adstipulatus est. reus promittendo est, qui suo nomine alteri quid promisit quive pro altero quid promisit.

[ocr errors]

'Rogatio.'

13. Fest. 266. Gallus Aelius ait: inter legem et rogationem hoc interest: rogatio est genus legis; quae lex, non continuo ea rogatio est. <rogatio) non potest non esse lex, si modo iustis comitiis rogata est.

« PreviousContinue »