Page images
PDF
EPUB

De postliminio.

2. Cic. top. 8 § 36. In quo (sc. verbo postliminii) Servius noster ut opinor, nihil putat esse notandum, nisi 'post', et liminium'. illud productionem esse verbi vult, ut in finitimo, legitimo, aeditimo non plus inesset 'timum', quam in meditullio 'tullium'.

3. D. 49, 15, 12 pr. Tryphoninus libro quarto Disputationum (P. 13). In bello postliminium est, in pace autem his, qui bello capti erant, de quibus nihil in pactis erat comprehensum. quod ideo placuisse Servius scribit, quia spem revertendi civibus in virtute bellica magis quam in pace Romani esse voluerunt.

De municipibus.

[ocr errors]

4. Fest. h. v. Municeps est, ut ait Aelius Gallus, qui in municipio liber natus est, item qui ex alio genere hominum munus functus est, item qui in municipio ex servitute se liberavit a municipe. at Servius aiebat initio fuisse, qui ea condicione cives Romani fuissent, ut semper rem publicam separatim a populo Romano haberent, Cumanos Acerranos Atellanos. cf. Mommsen Staatsrecht III p. 225 n. 1.

X. Plane incertae sedis fragmenta.

Fragmenta quae neque responsis neque certo libro. adtribuere licet, eodem fere ordine collocavi, quem in responsis secutus sum.

De statu liberis.

[ocr errors]

1. D. 40, 7, 3, 2. Idem (Ulpianus) libro vicesimo septimo ad Sabinum (P. 2697). quaeritur, si forte debeatur pecunia huic servo vel ab herede, quod in domini rationem plus erogaverat, vel ab extraneo, nec velit heres debitorem convenire vel statulibero solvere

1 Codd. Servilius vel scr. filius. emendavit Mommsen.

pecuniam: an debeat ad libertatem pervenire, quasi moram per heredem patiatur. et aut legatum huic statulibero fuit peculium aut non: si legatum peculium fuit, Servius scribit moram eum libertatis passum ob hoc ipsum, quod ei aliquid ex ratione dominica deberetur nec ei ab herede praestaretur: quam sententiam et Labeo probat. idem Servius probat et si in eo moram faciat heres, quod nolit exigere a debitoribus: nam perventuram ad libertatem ait.

2. Fest. 182.

-

De orbis.

<O>rba apud poe<tas significatur privata aliqua) persona cara, apud (oratores, quae patrem amisit; item) mater, ut Ser. (Sulpicius ait, quae liberos quasi oc)ulos orba(ta) est.

De locis religiosis.

3. Macrob. sat. 3, 3 § 8. Servius Sulpicius religionem esse dictam tradidit, quae propter sanctitatem aliquam remota ac seposita a nobis sit, quasi a relinquendo dicta, ut a carendo caerimonia.

De agris.

4. Varro de 1.1. 5, 4 § 40. Quod in agris quotquotannis rursum facienda eadem, ut rursus capias fructus, appellata rura. 'dividit in illo', Servius scribit Sulpicius, plebei rura largitura adorea'.

cf. D. 33, 7, 12, 31 (Ulp.) 'rure morari'; D. 7, 1, 15, 1 (Ulp.) si librarium rus mittat'.

De societate.

5. D. 17, 3, 65, 8. Paulus libro trigensimo secundo ad edictum (P. 495). Item scriptum est posse procuratori quoque meo socium meum renuntiare. quod Servius apud Alfenum ita notat: esse in potestate domini, cum procuratori eius renuntiatum est, an velit ratam habere renuntiationem.

Iurispr. antehadr. rell. ed. Bremer.

16

Inter responsa (supra p. 207) vel reprehensa Scaevolae capita (p. 221) sententiam recipere ausus non sum.

De Q. Mucii auditoribus.

6. D. 1, 2, 42. Pomponius libro primo Enchiridii (P. 178). Mucii auditores fuerunt complures ... ex quibus Gallum maximae auctoritatis apud populum fuisse Servius dicit. omnes tamen hi a Servio Sul

picio nominantur.

?

7. Plin. h. n. 20, 2, 26. Servi Sulpici principis viri commentatio est quamobrem mensa linquenda non sit; nondum enim plures quam convivae numerabantur. Commentatio illa fortasse in epistula exstabat.

Denique has notas addendas esse duxi.

1. D. 19, 2, 28. Labeo libro quarto posteriorum epitomatorum a Iavoleno (P. 203). Quod si domi habitatione conductor aeque usus fuisset, partis etiam eius domus mercedem, quae vitium fecisset, deberi putat. idem iuris esse, si potestatem conducendi habebat, uti pretium conductionis praestaret. sed si locator conductori potestatem conducendae domus non fecisset et is in qua habitaret conduxisset, tantum ei praestandum putat, quantum sine dolo malo praestitisset. [ceterum, si gratuitam habitationem habuisset, pro portione temporis ex locatione domus deducendum esse.]

Krueger p. 163 n. 137 orationem obliquam et verbum 'putat' fortasse ad Servium respicere existimat. fragmenti finem interpolatam esse A. Pernice vidit.

2. D. 29, 5, 1, 27. Ulpianus libro quinquagesimo ad edictum (P. 1238). .. et ait Sextus ..

Quod Basil. 35, 16 habent: xai léye Zéoßios', apertus error est, cum senatus consultum Silanianum, de quo agitur, imperatoriae demum aetatis sit. cf. Pernice Labeo I, 86.

[blocks in formation]

4. Precianus. 6. L. Cincius. 7. Granius Flaccus. 9. T. Caesius. 10. Aufidius Tucca. 12. C. Ateius. 13. Pacuvius Labeo.

[ocr errors]

5. C. Aelius Gallus. 8. M. Valerius Messalla.

[ocr errors]

11. Flavius Priscus. 14. Gaius) Cinna. 15. Publicius Gellius. 16. (P.) Aufidius Namusa.

1. APPIUS CLAUDIUS AP. F. PULCHER

[ocr errors]

augur 695/59, cos. 700/54, Ciliciae proconsul 701/53 usque ad 703/51, censor 704/50, decessit 706/48. Cic. Brut. 77, 267: 'Appius Claudius et satis studiosus et valde cum doctus tum etiam exercitatus orator et cum auguralis tum omnis publici iuris antiquitatisque nostrae bene peritus fuit'.

Auguralis disciplinae libri.

Cicero a. 703/51 ad Ap. Pulchrum haec scribit (ad fam. 3, 4, 1): . . illo libro augurali, quem ad me amantissime scriptum suavissime misisti'. librorum titulum Fest. 298 praebet. cf. Ciceronis epistulam a. 704/50 (ad fam. 3, 9, 3): cum ipsam cognitionem iuris augurii consequi cupio, tum mehercule tuis incredibiliter studiis erga me muneribusque delector'.

Liber I.

1. Fest. 298b. Sollistimum, Ap. Pulcher in auguralis disciplinae 1. I ait, esse tripudium quom avi excidit ex ore, quod illa fert: saxumve solidum aut arbos viviradix ruit, quae nec prae vitio humanave vi caedanturve, iacianturve, pellanturve.

Ex incerto libro.

2. Cic. leg. 2, 13, 32. in collegio vestro inter Marcellum et Appium, optimos augures, magna dissensio (nam eorum ego in libros incidi), cum alteri placeat auspicia ista ad utilitatem esse rei publicae composita, alteri disciplina vestra quasi divinari videatur posse.

2. Cic. de divin. 2, 35, 75. equidem assentior C. Marcello potius quam Appio Claudio... existimoque ius augurum, etsi divinationis opinione principio constitutum sit, tamen postea rei publicae causa conservatum ac retentum.

2. C. CLAUDIUS MARCELLUS cos. aut 704/50 aut 705/49.

Auguralis disciplinae libri.

Cic. leg. 2, 13, 32. in conlegio vestro inter Marcellum et Appium, optimos augures, magna dissensio (nam eorum ego in libros incidi), cum alteri placeat auspicia ista ad utilitatem esse rei publicae composita, alteri disciplina vestra quasi divinari videatur posse.

3. L. VALERIUS

ex Apulia, ut videtur, ortus. Cicero a. 700/54 scripsit L. Valerio iurisconsulto' (ad fam. 1, 10), idem

« PreviousContinue »