Page images
PDF
EPUB

Non ipsum responsa collegisse et responsorum librum edidisse certum est, sed quaedam responsa in Tripertita recepisse videtur. responsorum unum vel alterum exstare videtur praeter ea, quae in Tripertita recepit, velut id quod infra adscribam.

1. Gell. 4, 1, 20. v. Tripertita 1a.

2. D. 19, 1, 38 § 1 Celsus libro octavo Digestorum. Si per emptorem steterit, quo minus ei mancipium traderetur, pro cibariis per arbitrium indemnitatem posse servari Sextus Aelius, Drusus dixerunt.

Commentaria tripartita vulgo Ius Aelianum. Pomponius § 7

augescente civitate quia deerant quaedam genera agendi, non post multum temporis spatium Sextus Aelius alias actiones composuit et librum populo dedit, qui appellatur ius Aelianum.' § 38 'Sextum Aelium etiam Ennius laudavit et exstat illius liber qui inscribitur Tripertita, qui liber velut cunabula iuris continet: tripertita autem dicitur quoniam lege duodecim tabularum praeposita iungitur interpretatio, deinde subtexitur legis actio.' Cic. de orat. 1, 239 in Sexti Aeli commentariis scriptum'.

In dubio relinquitur, utrum duo opera Pomponius significet an unum. Huschke Z. f. RW. XV, p. 178 sqq., Krueger p. 54, Joers p. 103 sqq., Karlowa I p. 475 sqq., Lenel Sabinussystem p. 9. equidem cum Karlowa et Lenelio uni eidemque libro duo illa nomina fuisse existimo. Commentaria tripartita' cum R. Schoellio XII tabb. p. 24 scripsi.

De rerum ordine v. Lenel Sabinussystem p. 8 sqq. fragmenta ad XII tabularum ordinem iam receptum disposui.

[V, 3 UTI LEGASSIT

SUPER PECUNIA TUTELAVE SUAE

REI, ITA IUS ESTO.]

[ocr errors]

1a. Gell. 4, 1, 20 - ... de penu adscribendum hoc putavi, Servium Sulpicium in reprehensis Scaevolae

capitibus scripsisse, Cato Aelio placuisse, non quae esui et potui forent, sed tus quoque et cereos in penu esse, quod esset eius familiae causa comparatum.

ad Sabinum (P. 2641).

16. D. 33, 9, 3 § 9: Ulpianus libro vicesimo secundo ... Sextus autem <C>ae<ci>lius etiam tus et cereos in domesticum usum paratos contineri legato (scil. penori) scribit.

[VII, 11 de rebus emptis venditis.]

2. v. Responsa 2.

[VIII, 16 de furto nec manifesto.]

3. Cic. ad fam. 7, 22. Inluseras heri inter scyphos, quod dixeram controversiam esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agere. itaque... id caput, ubi haec controversia est, notavi et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, M.' Manilium, M. Brutum sensisse.

[X, 4 de funere.]

4. Cic. de leg. 2, 23, 59. MULIERES GENAS NE RADUNTO NEVE LESSUM FUNERIS ERGO HABENTO. hoc veteres interpretes, Sex. Aelius, L. Acilius, non satis se intellegere dixerunt, sed suspicari vestimenti aliquod genus funebris.

Libri tres spurii.

Pomponius § 38 eiusdem esse tres alii libri referuntur, quos tamen quidam negant eiusdem esse'. hos libros spurios fuisse verisimile est. cf. III, 12.

4. M. PORCIUS CATO

natus 520/234, tribunus militum 547/207, quaestor Scipionis in Sicilia et in Africa 550/204, aedilis plebis

1 eius ferme rei libri, emend. Cannegieter.

555/199, praetor Sardiniae 556/198, cos. 559/195, censor 570/184, obiit 605/149.

Quintil. 12, 11, 23 'idem M. Cato summus imperator, idem sapiens, idem orator, idem historiae conditor, idem iuris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit'. Cicero de or. 1, 171 iuris civilis omnium peritissimus'; 3, 135 num quia ius civile didicerat, causas non dicebat aut quia poterat dicere, iuris scientiam negligebat? utroque in genere et elaboravit et praestitit'. Pomponius § 38 deinde (sc. post Aelios) M. Cato princeps Porciae familiae, cuius et libri exstant'.

Responsa.

Catonem consulentibus responsa dedisse, tam ex scriptorum testimoniis quam ex re ipsa colligendum est. responsorum vero libri, quos Cicero de or. 2, 33 § 142 nominat, non huius Catonis, sed minoris sunt. unicum quod Catonis traditur responsum ad ius spectare negaverim; quod enim Augustin. de doct. christ. 2, 20 refert: 'Cato cum esset consultus a quodam, qui sibi erosas a soricibus caligas diceret, respondit: non esse illud monstrum, sed vere monstrum habendum fuisse, si sorices a caligis roderentur', tralaticium esse Rich. Heinze me docet; nam Clemens Alex. strom. VII, 4, 24 haec habet rí dè xai θαυμαστὸν εἰ ὁ μᾶς, φησὶν ὁ Βίων, τὸν θύλακον διέτραγεν οὐχ εὑρὼν ὅ τι φάγῃ; τοῦτο γὰρ ἦν θαυμαστόν, εἰ ὥσπερ Αρκεσίλαος παίζων ἐνεχείρει, τὸν μῦν ὁ θύλαξ κατέφαγεν. ceterum sorices in prodigiis locum habuisse traditum est. Plin. n. h. 8, 223.

Ad respondendi munus pertinent etiam quodam modo orationes in iudiciis privatis habitae, ad quas referendum videtur quod Cicero de or. 3, 135 Catonem ex privatorum negotiis' collegisse gratiam tradit. de his orationibus v. H. Jordan M. Catonis praeter librum de re rustica quae exstant. Lps. 1860 p. 33, cf. p. LXXXVII. additamenta apud L. Mueller Rh. Mus. XXIII, 541. XXIV, 331. cf. Joers p. 276 sq.

Iurispr. antehadr. rell. ed. Bremer.

2

... libri?

Pomponius § 38 'cuius et libri exstant'. de agri cultura liber (Keil Lps. 1884) c. 144-149 formulas locationum et emptionum proponit, quas habes in Brunsii fontium iur. civ. ed. VI (cura Th. Mommseni et O. Gradenwitz) parte posteriori p. 49-53. cf. J. Bekker Z. f. RG. III 416-445 (Über die leges locationis bei Cato') et Bechmann Gesch. des Kaufs I (1876) p. 526–539.

Fortasse etiam praecepta ad Marcum filium' iuris praecepta continebant. O. Jahn Über röm. Encyklopädien, Lpz. Ber. 1850 p. 263. 281. H. Jordan 1. 1. p. XCIX.

Commentarios vero iuris civilis, quos Fest. p. 157 Catonis fuisse tradit, non huic, sed filio attribuendos esse moneo contra Joersium p. 278.

5. L. ACILIUS vel ATILIUS

Cic. Lael. 6scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse Sapientem, . . quia prudens esse in iure. civili putabatur'. Pomponius § 38 'deinde (post Ti. Coruncanium) Sex. Aelius et frater eius, P. Aelius et P.(?) Atilius maximam scientiam in profitendo habuerunt, lius autem primus a populo Sapiens appellatus est'.

Ad leges XII tabularum.

Schoell legis duodecim tabb. reliquiae p. 7, 25 sq.

[X, 4 de funere.]

Cicero de leg. 2, 59. - MULIERES

GENAS NE

RADUNTO NEVE LESSUM FUNERIS ERGO HABENTO.

hoc veteres interpretes, Sex. Aelius, L. Acilius, non satis se intellegere dixerunt, sed suspicari vestimenti aliquod genus funebris.

III. SEPTIMI SAECULI

IURIS CONSULTORUM SERIES PRIMA

1. M. Porcius Cato M. f.

[ocr errors]

2. M. Iunius Brutus. 3. M'. Manilius. - 4. C. Livius C. f. Drusus. 5. L. Cassius Hemina. 6. Q. Fabius Maximus Servilianus. 7. L. Furius Philus. 8. Ser. Fabius Pictor. 9. P. Licinius Crassus Dives Mucianus. 10. P. Mucius Scaevola. 11. C. Sempronius Tuditanus.

[ocr errors]

12. Q. Mucius Q. f. Q. n. Scaevola. 13. M. Iunius Gracchanus.

14. C. Marcius Figulus.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

1. M. PORCIUS CATO M. F.

natus circa 562/192, praetor anni 603/151, ut videtur, designatus, sed iam exeunte anno 602/152 mortuus ante patrem.

Responsa.

Catonem consulentibus libenter responsa dedisse certum est. Cicero de orat. 2, 32 § 142 video ... in Catonis et in Bruti libris nominatim fere referri, quid alicui de iure viro aut mulieri responderint'.

Nonnulla supersunt, quae Cato in commentarios iuris civilis recepit.

1. D. 24, 3, 44 pr. Paulus libro quinto Quaestionum (P. 1333). Si socer a genero heres institutus adierit hereditatem, quandoque mortuo patre cum herede eius. filiam de dote acturam Nerva et Cato responderunt,

« PreviousContinue »